§93.7Habeo meum.
我拥有了属于我的东西。
Quemadmodum in minore corporis habitu potest homo esse perfectus, sic et in minore temporis modo potest vita esse perfecta.
正如人在较小的身体体格中也可以是完美的一样,生命在较短的时间度量中也同样可以是完美的。
Aetas inter externa est.
年龄属于外在之物。
Quamdiu sim, alienum est; quamdiu ero, ut sim, meum est.
我存在多久,是身外之物;只要我存在,如何存在,则是我自己的事。
Hoc a me exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut praetervehar,
请向我提出这个要求:不要让我如行在黑暗中那般度过默默无闻的一生,要让我去过一种生活,而不是被生活带走。
§93.8Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium? Usque ad sapientiam vivere.
你问什么是生命最宽广的空间? 活到获得智慧。
Qui ad illam pervenit, attigit non longissimum finem, sed maximum.
达到智慧的人,不是触碰到了最长久的终点,而是触碰到了最伟大的终点。
Ille vero glorietur audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet, quod fuit.
确实,这样的人可以大胆地自豪,向众神致谢——并在众神之中也向自己致谢,并将自己的存在归功于自然。
Merito enim inputabit; meliorem illi vitam reddidit quam accepit.
因为他归功得理所应当;他向自然归还了比他所接受的更好的生命。
Exemplar boni viri posuit, qualis quantusque esset ostendit.
他树立了一个善人的榜样,展示了这样的人是怎样的、有多么伟大。
Si quid adiecisset, fuisset simile praeterito.
如果他再增加任何东西,也只会与过去相似。
§93.9Et tamen quo usque vivimus? Omnium rerum cognitione fruiti sumus.
然而,我们要活到什么时候呢? 我们已经享受了对一切事物的认知。
Scimus a quibus principiis natura se adtollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum vices revocet, quemadmodum omnia, quae usquam erant, cluserit et se ipsam finem sui fecerit.
我们知道自然从何种原理中提升自身,如何安排宇宙,通过何种更替召回一年,如何将曾存在于各处的万物闭合,并使自身成为自身的终点。
Scimus sidera impetu suo vadere, praeter terram nihil stare, cetera continua velocitate decurrere.
我们知道星辰凭自身的冲力运行,除地球外无一物静止,其余皆以持续的速度奔流。
Scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior velociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa inducat noctem, quae reducat diem.
我们知道月亮如何超越太阳,为什么较慢的会把较快的留在身后,它如何接收或失去光芒,什么原因带来黑夜,什么原因唤回白昼。
Illuc eundum est, ubi ista propius aspicias.
我们必须前往那里,在那个地方你可以更近地观察这些事物。
" §93.10Nec hac spe," inquit sapiens ille, "fortius exeo, quod patere mihi ad deos meos iter iudico.
“我并非因为这个希望,”那位智者说,“即我认为通往我的众神的道路向我敞开,才更勇敢地离去。
Merui quidem admitti et iam inter illos fui animumque illo meum misi et ad me illi suum miserant.
我确实配得上被接纳,而且已经身处他们之中,我也曾将我的心灵送到那里,他们也曾将他们的心灵送交予我。
Sed tolli me de medio puta et post mortem nihil ex homine restare; aeque magnum animum habeo, etiam si nusquam transiturus excedo.
但设想我从世间被除掉,死后人什么都没有留下;即使我离去而不去往任何地方,我也拥有同样伟大的心灵。
" §93.11"Non tam multis vixit annis quam potuit.
” “他没有活到他本可以活的那么多年。
"Et paucorum versuum liber est et quidem laudandus atque utilis; annales Tanusii scis quam ponderosi sint et quid vocentur.
”即使只有寥寥数行的一本书,也是值得赞美且有用的;你知道塔努西乌斯的年代记有多么沉重,又被称为什么。
Hoc est vita quorumdam longa, et quod Tanusii sequitur annales.
某些人漫长的生命就是如此,就像伴随塔努西乌斯年代记而来的那个称呼。
§93.12Numquid feliciorem iudicas eum, qui summo die muneris, quam eum, qui medio occiditur? Numquid aliquem tam stulte cupidum esse vitae putas, ut iugulari in spoliario quam in harena malit? Non maiore spatio alter alterum praecedimus.
你难道认为,在竞技表演最后一天被杀的人,比在进行到一半时被杀的人更幸福吗? 你难道认为有人会如此愚蠢地渴望生命,以至于宁愿在剥衣室被割断喉咙,也不愿在竞技场上? 我们中一人领先于另一人的时间间隔并没多大。
Mors per omnes it; qui occidit, consequitur occisum.
死亡穿行于所有人之中;杀人者亦步被杀者的后尘。
Minimum est, de quo sollicitissime agitur.
人们最焦虑对待的,其实是微不足道的小事。
Quid autem ad rem pertinet, quam diu vites, quod evitare non possis? Vale.
此外,对于你无法逃避的事情,你躲避得再久又有什么意义呢? 祝好。