Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §91.15-91.21

命运的普遍支配与顺应自然法则

第 167 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡阐明命运对统治者和城市同样具有支配力,劝诫人们顺应自然法则、保持心平气和,不应畏惧死亡或世俗的无理谣言。

§91.15Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines.
因此,心灵应该针对其命运的理解与忍耐进行塑造,并知道对于命运而言没有什么是未曾企图的,她对帝国拥有与对统治者同样的权利,对城市也能施展与对人类同样的威力。
Nihil horum indignandum (unnecessarily) emend to read centesimus septimus.
这一切都无需愤恨(没有必要地,修正为读作第107年。
But Seneca was using round numbers. est.
但塞内卡使用的是约数)。
In eum intravimus mundum, in quo his legibus vivitur.
我们进入了这样一个世界,在其中是按照这些法则生活的。
Placet; pare. Non placet; quacumque vis, exi.
如果你满意,就顺从;如果不满意,随你从哪儿,走吧。
Indignare, si quid in te iniqui proprie constitutum est; sed si haec summos imosque necessitas alligat, in gratiam cum fato revertere, a quo omnia resolvuntur.
如果有什么不公是专门针对你而设定的,你就去愤恨吧;但如果这种必然性将最高贵者和最卑微者同样束缚,那就与命运言归于好吧,因为一切事物最终都被它消解。
§91.16Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis, quae viam disparia praetexunt; aequat omnes cinis.
没有理由用坟墓和那些在道路两旁高低不一的纪念碑来衡量我们;骨灰使所有人平等。
Inpares nascimur, pares morimur.
我们生而不平等,死而平等。
Idem de urbibus quod de urbium incolis dico: tam Ardea capta quam Roma est.
关于城市,我说的是与城市居民同样的话:阿尔代亚之被攻陷,正如同罗马一样。
Conditor ille iuris humani non natalibus nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus.
人类法则的那位创立者并没有通过出身或名声的显赫来区分我们,除非是在我们生存期间。
Ubi vero ad finem mortalium ventum est, "discede," inquit, "ambitio! omnium, quae terram premunt, siremps lex esto.
但当真正走到凡人的终点时,他说:“去吧,野心! 让对于所有压在土地之上的事物,都有同一的法律。
"Ad omnia patienda pares sumus; nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior.
”在承受一切事物上,我们是平等的;没有人比别人更脆弱,也没有人对自己的明天更有把握。
§91.17Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat.
马其顿国王亚历山大曾开始学习几何学,这个不幸的人,他将晓得自己仅占领了其极微小一部分的地球是多么渺小!
Ita dico: infelix ob hoc, quod intellegere debebat falsum se gerere cognomen.
我这样说:他不幸正是因为这个原因,即他本该明白自己冠以了一个虚假的称号。
Quis enim esse magnus in pusillo potest? Erant illa, quae tradebantur, suptilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus homo et trans oceanum cogitationes suas mittens.
因为在渺小之中,谁能成为伟大? 那些被传授的知识是微妙的,需要用勤勉的专注去学习,而不是一个狂人以及一个将思绪送到大洋彼岸的人所能领会的。
"Facilia," inquit, "me doce.
“教我容易的东西,”他说。
"Cui praeceptor "ista," inquit, "omnibus eadem sunt, aeque difficilia. "
老师对他说:“这些东西对所有人都是一样的,同样困难。
§91.18Hoc puta rerum naturam dicere: "ista, de quibus querelis, omnibus eadem sunt.
” 你要认为大自然在说:“你所抱怨的那些事情,对所有人都是一样的。
Nulli dare faciliora possum, sed quisquis volet, sibi ipse illa reddet faciliora.
我无法给任何人更容易的事情,但只要愿意,任何人都可以自己让那些事情变得更容易。
"Quomodo? Aequanimitate.
”如何做到? 通过心平气和。
Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et perdas aliquid et pereas.
如果你在世人中停留得更久,你就必须经历悲伤、口渴、饥饿和衰老,并且生病、失去一些东西、以及消亡。
§91.19Non est tamen quod istis, qui te circumstrepunt, credas; nihil horum malum est, nihil intolerabile aut durum.
然而,没有理由相信那些在你周围喧嚣的人;这些事情没有一件是坏事,没有一件是无法忍受或严酷的。
Ex consensu istis metus est.
他们的恐惧源于世俗的共识。
Sic mortem times quomodo famam.
你惧怕死亡,正如同惧怕名声。
Quid autem stultius homine verba metuente? Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse voces inperitorum, quo ventre redditos crepitus.
但是,还有什么比一个惧怕言词的人更愚蠢呢? 我们的德米特里常优雅地说道,无知者的声音在他看来,与腹部排出的声响(放屁)处于同样的位置。
"Quid enim," inquit, "mea, susum isti an deosum sonent?"
“因为,”他说,“他们是在上面发出声响还是在下面发出声响,对我又有什么关系呢?
§91.20Quanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus? Quemadmodum famam extimuistis sine causa, sic et illa, quae numquam timeretis, nisi fama iussisset.
” 害怕被恶名昭彰的人毁谤,这是多么巨大的疯狂? 正如你们无端地惧怕名声一样,你们也惧怕那些如果名声不命令你们就绝不会害怕的事物。
Num quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus?
一个好人如果被不公的谣言所笼罩,难道会受到什么损害吗?
§91.21Ne morti quidem hoc apud nos noceat; et haec malam olitionem habet.
在我们看来,这甚至不该危害到死亡;死亡也带着难闻的气味(坏名声)。
Nemo eorum, qui illam accusant, expertus est.
指责死亡的人中,没有一个是有经验的。
Interim temeritas est damnare, quod nescias.
与此同时,谴责你所不知道的事物是鲁莽的。
At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio.
但你确实知道这件事:它对多少人是有益的,它将多少人从痛苦、贫困、抱怨、惩罚和厌倦中解放出来。
Non sumus in ullius potestate, cum mors in nostra potestate sit.
当死亡处于我们掌控之中时,我们便不受任何人的掌控。
VALE.
祝好。

词汇与语法注释

  1. 91.15adversus imperia illam idem habere iuris — 由 `sciat` 引导的宾格加不定式结构。`illam`(指代阴性单数的 `fortuna`)是逻辑主语。`idem iuris`(同样的权利)中包含属格表示部分意义的 `iuris`。注意 `adversus imperia`(对帝国)与 `adversus imperantes`(对统治者)在修辞上的对称。
  2. 91.16Non est quod — 后接虚拟语气(此处为第二人称单数 `metiaris`)的习惯表达 `Non est quod`,表示“没有理由……”或“你不必……”。
  3. 91.16siremps lex esto — `siremps`(或写作 `sirempse`)是一个古雅的法律术语,意为“同一的、相同的”。`esto` 是系动词 `esse` 的第三人称单数将来命令式(意为“当是、愿……存在”)。
  4. 91.17infelix, sciturus — 将来主动分词 `sciturus`(来自 `scio`)与形容词 `infelix`(指代亚历山大)构成同位关系,在语境中增添了“注定将会晓得……”的命运色彩。
  5. 91.19eodem loco sibi esse voces... quo — 比较结构 `eodem loco... quo...`(将……置于与……相同的地位)。此处 `voces` 是不定式 `esse` 的主语,而 `crepitus`(第四变格法复数主格)则是 `quo` 引导的从句中的并列主语,体现了德米特里刻薄的讽刺。
  6. 91.19mea — 一种口语化的省略用法,省去了非人称动词 `refert` 或 `interest`(意为“对……重要”)。完整的表达是 `Quid mea (refert)?`,意为“这对我有什么关系呢?”

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §91.15-91.21. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:91.15-91.21

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。