Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §91.7-91.14

万物无常与预想灾祸以自固

第 166 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

作者指出命运的流转不可避免,无论公私皆无稳定可言,因而必须随时预想最坏的灾难。他通过自然力的破坏与卢格杜努姆的历史,安慰利贝拉里斯灾祸或可成为更佳重建的契机。

§91.7Nihil privatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam urbium fata volvuntur.
无论在私还是在公,没有什么是稳定的;人类的命运与城市的命运一样,都在循环流转。
Inter placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala, unde minime exspectabantur, erumpunt Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt.
极度平静之中会产生恐惧,并且在外部没有任何骚乱原因的情况下,灾难却从最不被预料的地方爆发出来。 那些曾在内战中挺立的王国,或在外战中挺立的王国,在无人推搡的情况下便倒塌了。
Quota quaeque felicitatem civitas pertulit? Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus ea, quae possunt evenire, firmandus.
有多少城市能将繁荣贯彻到底呢? 因此,一切都必须予以思考,心灵也必须针对那些可能发生的事物予以锻炼。
§91.8Exilia, tormenta morbi, bella, naufragia meditare.
思考流放、酷刑、疾病、战争、海难吧。
Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere, potest hoc ipsum, in quo turba suffocatur, fieri solitudo.
变故可以把你从祖国夺走,也可以把祖国从你身边夺走;它可以把你赶进荒野,也可以让这个人群拥挤到令人窒息的地方本身变成一片荒凉。
Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri; in plenum cogitanda fortuna est.
人类命运的整个境况应当摆在我们眼前,如果我们不想被压垮,也不想对那些不寻常的事物感到震惊(仿佛它们是新奇的),我们就应当在心中预先设想,不仅是经常发生的事,而是最大可能发生的事;必须全面地思考命运。
§91.9Quotiens Asiae, quotiens Achaiae urbes uno tremore ceciderunt? Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt? Cypron quotiens vastavit haec clades? Quotiens in se Paphus corruit? Frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus, et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, quota pars omnium sumus? Consurgamus itaque adversus fortuita et quicquid inciderit, sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur.
亚细亚的城市、亚该亚的城市,有多少次在仅一次的震动中倒塌? 叙利亚有多少城镇,马其顿有多少城镇被吞噬? 这种灾难有多少次蹂躏了塞浦路斯? 帕福斯有多少次自行倒塌? 整个城市的毁灭经常向我们报道,而作为这些消息频繁传达对象的我们,在所有人中又占多么微小的一小部分呢? 因此,让我们挺身面对偶然的变故,并且无论发生什么,让我们知道它并不像传闻所喧嚷的那样巨大。
§91.10Civitas arsit opulenta ornamentumque provinciarum, quibus et inserta erat et excepta, uni tamen inposita et huic non latissimo monti;
一座富庶的城市烧毁了,它是诸省的装饰,既被嵌入其中又被排除在外,然而却仅坐落在一座并不十分宽阔的山上。
omnium istarum civitatium, quas nunc magnificas ac nobiles audis, vestigia quoque tempus eradet.
至于你现在听闻其宏伟与高贵的所有那些城市,时间甚至会抹去它们的足迹。
Non vides, quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam extet, ex quo appareat illas saltim fuisse?
难道你没有看见,在亚该亚,最著名的城市的根基如何已经消失殆尽,以至于没有任何东西存留,能证明它们至少曾经存在过吗?
§91.11Non tantum manu facta labuntur, nec tantum humana arte atque industria posita vertit dies; iuga montium diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a conspectu maris stabant.
不仅人手所造之物会崩塌,时光消逝也不仅会颠覆由人类技艺与勤勉所建立之物;山脉的脊梁消融,整个地区塌陷,曾经耸立在远离海洋视线之外的地方已被波涛覆盖。
Vasta vis ignium colles, per quos relucebat, erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigandum ac speculas, ad humile deduxit.
巨大的火光侵蚀了曾借以闪耀的丘陵,并将曾经极高的山峰——那些航海者的慰藉和瞭望塔——拉低到了卑微的高度。
Ipsius naturae opera vexantur et ideo aequo animo ferre debemus urbium excidia.
大自然自身的作品亦遭受摧折,因此我们应当以平和的心态承受城市的毁灭。
§91.12Casurae stant.
它们矗立着,却注定要倒塌。
Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus, sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit.
这一结局等待着所有事物,无论是因为内部力量与道路受阻的猛烈气流甩开了压在它们身上的重负,还是隐藏处的滔天急流冲毁了阻碍物,或是火焰的暴烈撕裂了土地的结构,亦或是没有任何事物能免其难的古老岁月将其徐徐攻克,或者是气候的恶劣驱逐了人口而荒废使遗迹毁坏。
Enumerare omnes fatorum vias longum est.
历数命运的所有路径未免冗长。
Hoc unum scio: omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt, inter peritura vivimus.
我只知道这一件事:凡人的一切作品都已被判处了死亡,我们生活在注定毁灭的事物之中。
§91.13Haec ergo atque eiusmodi solacia admoveo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est, ut in melius excitaretur.
因此,我将这些以及此类慰藉献给我们的利贝拉里斯,他对他那可能已被付之一炬的故乡燃着一种令人难以置信的热爱,而那座城市被焚毁或许是为了能以更好的姿态重新建立。
Saepe maiori fortunae locum fecit iniuria.
伤害往往为更伟大的好运腾出了空间。
Multa ceciderunt, ut altius surgerent.
许多事物倒下,是为了能升得更高。
Timagenes felicitati urbis inimicus aiebat Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora surrectura quam arsissent.
曾是这座城市繁荣之敌的蒂马格内斯常说,罗马的火灾对他而言成为痛苦的唯一原因,是因为他知道,重建起来的建筑会比烧毁的那些更好。
§91.14In hac quoque urbe veri simile est certaturos omnes, ut maiora certioraque quam amisere restituantur.
在这座城市中,也很可能人人都会竞相复兴比他们所失去的更大、更稳固的事物。
Sint utinam diuturna et melioribus auspiciis in aevum longius condita! Nam huic coloniae ab origine sua centensimus annus est, aetas ne homini quidem extrema.
愿这些事物能够持久,并在更好的吉兆下被建立以延绵更长的岁月! 因为这个殖民地自其起源以来才到第一百个年头,这个岁数甚至对人来说都算不上是极限。
A Planco deducta in hanc frequentiam loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.
它由普兰库斯所建,因地理位置的便利而壮大到如今这般繁华,然而在人类一生的暮年时光之内,它承受了多少次极严重的灾祸啊!

词汇与语法注释

  1. 91.7nihilque extra tumultuantibus causis — extra作为副词(“在外部”)修饰现在分词tumultuantibus,而tumultuantibus causis构成夺格独立结构。nihil作副词用,表示强烈否定(“完全不”),整句解释为“尽管外部完全没有引起骚乱的原因”。
  2. 91.7Quota quaeque — 不定代词quotusquisque的阴性单数形式,与civitas一致。该词组字面意思是“(在整体中)第几个、多么微小的”,在反问句中表示“多么罕见的城市才能将繁荣保持到最后”,即含有强烈的否定意味(极少)。
  3. 91.10quibus et inserta erat et excepta — 关系代词quibus的先行词是provinciarum。被动分词inserta(嵌入、插入)与excepta(排除、免除)形成对比。这表明卢格杜努姆在地理和行政上虽处于诸省之中,但在法律上因享有免税等特权而被“排除”在外(即享有特别地位)。
  4. 91.12Casurae stant — 省略了阴性复数主语,在语境中指代城市(urbes)或人类建筑。将来主动分词casurae(注定倒塌的)修饰现在时动词stant(矗立),简洁地表现出一种对照之妙:“它们虽矗立着,却注定要倒塌”。
  5. 91.14A Planco deducta — 过去时被动分词deducta修饰主语(阴性单数,此处指殖民地colonia),意为“(作为殖民地)被建立、迁入”。此处指历史事实,即路奇乌斯·姆纳提乌斯·普兰库斯于公元前43年创立了卢格杜努姆(今里昂)。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §91.7-91.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:91.7-91.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。