Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §90.39-90.46

失落的黄金时代与无辜和美德的区别

第 164 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

回顾因贪婪而失去的黄金时代中与自然和谐相处的朴素幸福生活,作者指出虽然早期的人类是无辜的,但他们并没有拥有真正的“美德”或“智慧”。

§90.39Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.
因此,即使他们现在试图收复他们所失去的东西,即使他们通过购买或通过伤害驱逐邻人来将土地加在土地上,即使他们将领地扩大到省份的规模,并将穿过自己土地的漫长旅程称为“一块领地”,任何边界的扩张也无法将我们带回我们所离开的地方。
Cum omnia fecerimus, multum habebimus; universum habebamus.
当我们做完了一切,我们将拥有很多;但我们曾经拥有整个宇宙。
§90.40Terra ipsa fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripientium larga.
大地本身在未耕耘时更为肥沃,且慷慨地提供给不进行掠夺的各族人民使用。
Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse quam inventum monstrare alteri voluptas erat.
大自然所生产的任何东西,发现它并不比向他人展示所发现的东西更少乐趣。
Nec ulli aut superesse poterat aut deesse; inter concordes dividebatur.
没有人会过多,也没有人会匮乏;它在和睦的人们之间分配。
Nondum valentior inposuerat infirmiori manum, nondum avarus abscondendo quod sibi iaceret, alium necessariis quoque excluserat; par erat alterius ac sui cura.
更强者还没有向更弱者下手,贪婪者还没有通过隐藏自己面前的东西来排挤他人,甚至连生活必需品也剥夺了;对他人和对自己的关心是同等的。
§90.41Arma cessabant incruentaeque humano sanguine manus odium omne in feras verterant.
武器闲置,未染上人类鲜血的手将所有的仇恨转向了野兽。
Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctis.
那些在茂密树林保护下避开太阳的人,那些在简陋住所中抵御严冬或风雨侵袭、在树叶下安全生活的人,度过了没有叹息的宁静夜晚。
Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis; at quam mollem somnum illis dura tellus dabat!
焦虑在我们的紫色衣袍(床榻)上折腾我们,并以最尖锐的刺痛唤醒我们;而坚硬的大地给他们带来了多么柔和的睡眠啊!
§90.42Non inpendebant caelata laquearia, sed in aperto iacentes sidera superlabebantur et insigne spectaculum noctium mundus in praeceps agebatur silentio tantum opus ducens.
雕刻的格天井没有悬挂在他们头上,而是当他们躺在露天时,星辰在他们上方滑过,宇宙,这夜晚的壮丽奇观,在倾泻而下,仅在沉默中进行着如此伟大的工作。
Tam interdiu illis quam nocte patebant prospectus huius pulcherrimae domus.
对他们来说,这栋最美丽房屋的景观,在白天和在夜晚同样敞开。
Libebat intueri signa ex media caeli parte vergentia, rursus ex occulto alia surgentia.
看着星宿从天空中央倾斜,又看着其他星宿从隐秘处升起,真是一件乐事。
§90.43Quidni iuvaret vagari inter tam late sparsa miracula? At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti.
在如此广泛散布的奇迹中漫步,怎能不令人愉悦呢? 然而,你们对屋顶的每一个声响都感到惊恐,在你们的画作之间,如果有什么发出声响,你们就会惊慌失措地逃跑。
Non habebant domos instar urbium.
他们没有像城市一样的房子。
Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu.
开阔空间中自由吹拂的微风,岩石或树木的轻盈阴影,清澈透明的泉水和溪流——没有经过人工或管道,也没有被任何强迫的通道所污染,而是自发流淌——以及无需艺术便显美丽的草地:在这些事物之中,有着由粗糙的手所修饰的田野住所。
Haec erat secundum naturam domus, in qua libebat habitare nec ipsam nec pro ipsa timentem; nunc magna pars nostri metus tecta sunt.
这是一座顺应自然的房子,在其中居住是令人愉快的,既不害怕房子本身,也不为它感到害怕;现在,我们恐惧的大部分就是我们的屋顶。
§90.44Sed quamvis egregia illis vita fuerit et carens fraude, non fuere sapientes, quando hoc iam in opere maximo nomen est.
但是,尽管他们的生活是极好的,并且没有欺诈,但他们并不是贤者,因为这个名字已经被赋予了最伟大的成就。
Non tamen negaverim fuisse alti spiritus viros et, ut ita dicam, a dis recentes.
然而,我不会否定他们是精神高尚的人,而且可以说是刚从神明那里降生的。
Neque enim dubium est, quin meliora mundus nondum effetus ediderit.
因为毫无疑问,尚未衰竭的世界产生过更好的东西。
Quemadmodum autem omnibus indoles fortior fuit et ad labores paratior, ita non erant ingenia omnibus consummata.
然而,就像所有人的天性都更强壮、更准备好承受劳作一样,并非所有人的才智都是完美的。
Non enim dat natura virtutem; ars est bonum fieri.
因为自然并不赋予美德;成为善人是一门技术。
§90.45Illi quidem non aurum nec argentum nec perlucidos lapides in ima terrarum faece quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis animalibus; tantum aberat ut homo hominem non iratus, non timens, tantum spectaturus occideret.
他们确实没有在大地最底部的残渣中寻找金子、银子或透明的宝石,而且他们当时甚至还爱护不能说话的动物;人类在没有愤怒、没有恐惧的情况下,仅仅为了观看而杀死另一个人类,这是极其遥远的事。
Nondum vestis illis erat picta, nondum texebatur aurum, adhuc nec eruebatur.
他们当时还没有彩绘的衣服,黄金还没有被织入,甚至还没有被开采出来。
§90.46Quid ergo est? Ignorantia rerum innocentes erant.
那么,这是怎么回事呢? 他们因对事物的无知而无辜。
Multum autem interest, utrum peccare aliquis nolit an nesciat.
然而,一个人是不想犯罪还是不知道如何犯罪,这有很大的区别。
Deerat illis iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo.
他们缺乏正义,缺乏明智,缺乏节制和勇敢。
Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam rudis vita; virtus non contingit animo nisi instituto et edocto et ad summum adsidua exercitatione perducto.
粗野的生活有着与所有这些美德相似的某些东西;但美德不会降临到心灵中,除非它是经过训练、教导,并被不懈的练习带到最高点。
Ad hoc quidem, sed sine hoc nascimur et in optimis quoque, antequam erudias, virtutis materia, non virtus est.
我们确实是为了这个而出生,但出生时并没有这个,甚至在最优秀的人身上,在你教育他们之前,也只有美德的材料,而不是美德本身。
VALE.
再会。

词汇与语法注释

  1. 90.39possessionem vocet per sua longam peregrinationem — vocet的双宾格结构:将“漫长的旅程” (longam peregrinationem) 称为“一块领地” (possessionem)。per sua 意为“穿过自己的(土地)”,强调领地的辽阔。
  2. 90.40non minus invenisse quam inventum monstrare — non minus A quam B(A不亚于B / 发现与展示同样是乐趣)的比较结构。此处不定式 invenisse(发现)与 monstrare(展示)并列,共同作为 voluptas erat 的主语。
  3. 90.43nec ipsam nec pro ipsa timentem — 宾格现在分词 timentem 与不定式 habitare 的隐含宾格主语(居住者)一致。此句对比了 nec ipsam(不害怕房子本身,如倒塌)和 nec pro ipsa(不为房子担心,如失火或被盗)。
  4. 90.45tantum aberat ut — 无人称句式 tantum abest ut(绝非、离……相去甚远)的过去时,表明 ut 从句中所描述的行为与当时的现实极其遥远。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §90.39-90.46. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:90.39-90.46

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。