§90.31"Anacharsis," inquit, "invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur.
“他说:‘阿纳哈尔西斯发明了陶工的轮子,器皿因其旋转而被塑造。
"Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, malunt videri versus falsos esse quam fabulam.
’”接着,因为在荷马的作品中发现了陶工的轮子,所以他们宁愿让人们觉得这些诗行是伪造的,也不愿让那个传说被认为是假的。
Ego nec Anacharsim auctorem huius rei fuisse contendo et, si fuit, sapiens quidem hoc invenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa sapientes faciunt, qua homines sunt, non qua sapientes.
我既不主张阿纳哈尔西斯是这一器物的创造者,而且即便他是,也确实是一个贤者发明了它,但并不是作为贤者发明的,正像贤者做许多事情是因为他们是人,而不是因为他们是贤者一样。
Puta velocissimum esse sapientem; cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens.
假设贤者是最快速的人;他将在奔跑中超过所有人,因为他是快速的,而不是因为他是贤者。
Cuperem Posidonio aliquem vitrearium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu effingerentur.
我真想让波塞动尼乌斯看看某个玻璃工匠,他用呼吸将玻璃塑造成极多的形状,而这些形状是用勤劳的手也几乎无法制作出来的。
Haec inventa sunt, postquam sapientiam invenire desîmus.
这些东西是在我们停止寻找智慧之后才发明的。
known in preMycenean times, and was a very ancient invention to the oldest Epic poets.
“在迈锡尼之前的时代就已为人所知,对最古老的史诗诗人来说也是一项非常古老的发明。
"Seneca is right.
”塞内卡是对的。
§90.32"Democritus," inquit, "invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur.
“他说:‘据说德谟克利特发明了拱门,以便使逐渐倾斜的石头的弧度能被中间的楔石结合在一起。
"Hoc dicam falsum esse; necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa curvantur.
’”我要说这是假的;因为在德谟克利特之前必然已经存在桥梁和门,而它们顶部大抵都是弯曲的。
§90.33Excidit porro vobis eundem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctum inventi lapides in hoc utiles colorantur.
此外,你们竟然忘了,正是同一个德谟克利特发明了如何使象牙变软,如何使煮过的卵石变成祖母绿,而今天,人们发现适用于此目的的石头依然通过煮沸以这种方式着色。
Ista sapiens licet invenerit, non qua sapiens erat, invenit; multa enim facit, quae ab inprudentissimis aut aeque fieri videmus aut peritius atque exercitatius.
这些东西,即使是贤者发明的,他也不是作为贤者发明的;因为他做了许多事情,而我们看到这些事情是由最无知的人同样做好、或者做得更熟练、更有经验的。
§90.34Quid sapiens investigaverit, quid in lucem protraxerit, quaeris? Primum verum naturamque, quam non ut cetera animalia oculis secutus est tardis ad divina.
你问贤者研究了什么,把什么带到了光天化日之下? 首先是真理和自然,他不像其他动物那样,用对神圣事物迟钝的眼睛去追随它。
Deinde vitae legem, quam ad universa derexit, nec nosse tantum sed sequi deos docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata.
其次是生活的法则,他将这一法则指向万物,并教导人们不仅要认识神,更要追随神,并且把偶然发生的事件当作命令一样来接受。
Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit.
他禁止服从虚假的意见,并以真实的评估来衡量每样东西的价值。
Damnavit mixtas paenitentia voluptates et bona semper placitum laudavit et palam fecit felicissimum esse cui felicitate non opus est, potentissimum esse qui se habet in potestate.
他谴责了夹杂着悔恨的享乐,赞美了始终令人愉悦的善,并表明最幸福的人是那些不需要幸运的人,最强大的人是那些能自我主宰的人。
§90.35Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati, sed de illa, quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi.
我所说的并非那将公民置于祖国之外、将神明置于世界之外、并将美德奉献给享乐的哲学,而是那认为除了高尚之外别无他物是善、既不能被人类也不能被命运的恩赐所诱惑、其价值就在于无法被任何价格收买的哲学。
Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo, quo adhuc artificia deerant et ipso usu discebantur utilia, non credo.
我不相信这种哲学存在于那个粗野的时代,当时手艺还缺乏,有用之物是通过使用本身而被学会的。
§90.36Secutast fortunata tempora,cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia atque luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex consortio discurrere.
它紧随那些幸运的时代,当时自然的恩赐公开摆放着供人共同使用,在那之后,贪婪与奢靡使凡人分离,并使他们从共同生活中走散、奔向掠夺。
Non erant illi sapientes viri, etiam si faciebant facienda sapientibus.
那些人并不是贤者,即使他们做着贤者应该做的事。
§90.37Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos Nulli subigebant arva coloni, Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat; in medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat.
确实,任何人对人类的任何其他状态都不会更加景仰;如果神允许某人塑造尘世的事物并赋予各国各族风俗,他也不会赞同除那传闻中存在于那些人之间的状态以外的任何状态,而在那些人之中:耕作者们不耕耘田地,甚至用界限来标记或划分田野也是不合神意的;他们为了共同的利益而探索,大地本身在无人要求的情况下更慷慨地出产一切。
§90.38Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum natura fruebantur;
还有什么能比那一代人类更幸福呢?
sufficiebat illa ut parens ita tutela omnium, haec erat publicarum opum secura possessio.
他们共同享受着自然;自然作为母亲又是所有人的庇护者,这已足够,这就是对公共财富的安全占有。
Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim, in quo pauperem invenire non posses?
Inrupit in res optime positas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit.
我怎能不称那一拨凡人为最富有的人类呢? 在他们之中你甚至找不到一个穷人。 贪婪闯入了这些安置得极好的事物之中,当她想要把某些东西据为己有、化为私产时,她使一切都变成了身外之物,并使自己从无限沦落到狭隘之中。
Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit.
贪婪引入了贫穷,并且由于渴望许多东西,她失去了一切。