Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §90.23-90.30

驳实用工艺的发明与智慧的本质

第 162 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡反驳了波塞动尼乌斯关于实用工艺起源的观点,认为这些是人类理性而非贤者的发明,并指出智慧的真正作用是心灵的导师和生活的工匠。

§90.23Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius exspectat;
“有人模仿牙齿,遵循这个模范,将一块粗糙的石头放在另一块粗糙的石头上,其中一部分保持不动,等待着另一部分的运动;接着,通过两者的摩擦,谷物被压碎并多次送回,直到通过反复磨碎而被还原成粉末。
deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur. Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio.
然后他给面粉洒上水,通过不断的揉捏使其驯服,并制成面包,起初由热灰和炽热的瓦片烤熟,然后逐渐发现了烤炉和其他类型,其热力服从于人的意志。
"Non multum afuit, quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret.
”他差一点就要说鞋匠的工艺也是贤者们发明的了。
§90.24Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta est.
这一切确实是由理性构想出来的,但并非正确的理性。
Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt.
因为这些是人的发明,而不是贤者的发明,誓天指日,正像我们用来渡过江河湖海的船只一样,船上装有适应捕捉风力的帆,并在船尾加装了舵,以使船只的航向朝向这儿或那儿。 这个模范是从鱼身上得来的,鱼由尾巴控制,通过尾巴向两边的轻微摆动来偏转自己的速度。
" §90.25Omnia," inquit, "haec sapiens quidem invenit; sed minora quam ut ipse tractaret, sordidioribus ministris dedit.
“这一切,”他说,“贤者确实发明了;但因为这些事情太微不足道,不值得他亲自处理,所以他把它们交给了更卑下的助手。
"Immo non aliis excogitata ista sunt quam quibus hodieque curantur.
”相反,这些东西正是由今天依然掌管它们的那类人构想出来的。
Quaedam nostra demum prodisse memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter.
我们知道,有些东西是在我们的记忆中才出现的,比如利用透光板穿透澄澈光线的窗玻璃的使用,比如浴室的吊顶以及嵌在墙壁内的管道,热量通过这些管道循环,从而同时均匀地温暖最下部和最上部。
Quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent? Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus? Quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur? Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt;
我何需提及让神殿和住宅闪耀的大理石? 何需提及塑造成圆形且光滑形状的石质巨块,我们用它们来支撑回廊和容纳大众的屋顶? 何需提及词语的符号,通过它们,无论多么迅速的演说都能被记录下来,手速紧跟舌速? 这些都是最卑贱的奴隶们的发明。
§90.26sapientia altius sedet nec manus edocet, animorum magistra est.
智慧坐得更高,不教导双手,她是心灵的导师。
Vis scire, quid illa eruerit, quid effecerit? Non decores corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in vocem.
你想知道她挖掘了什么,成就了什么吗? 不是优雅的身体动作,也不是通过喇叭和笛子演奏的各种乐曲,在这些乐曲中,吸入的气息在出口或通道中被塑造成声音。
Non arma nec muros nec bello utilia molitur, paci favet et genus humanum ad concordiam vocat.
她不制造武器,不建造城墙,也不制造战争中有用的东西;她拥护和平,呼吁人类走向和谐。
§90.27Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex.
我说,她不是满足必要用途的工具的制造者。
Quid illi tam parvola adsignas? Artificem vides vitae.
你为何将如此微小的事情归功于她? 你所看到的是生活的工匠。
Alias quidem artes sub dominio habet.
她确实将其他技术置于自己的统治之下。
Nam cui vita, illi vitam ornantia quoque serviunt; ceterum ad beatum statum tendit, illo ducit, illo vias aperit.
因为对谁拥有生活,那些装饰生活的东西也为谁服务;但她向着至福的状态迈进,引导人们去往那里,并向那里开辟道路。
§90.28Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit.
她展示了什么是真正的恶,什么只是看似是恶,她剥去人们心灵中的虚荣,赋予真实的伟大,而抑制那些因空虚而膨胀且虚有其表的东西,她不让人忽视伟大与肥大之间有什么区别,她传授整个自然及其自身的知识。
Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinum formam animae perpetuatae, ubi consistunt, quid agant, quid possint, quid velint.
她阐明神是什么以及是怎样的,什么是冥界,什么是拉雷斯和格尼乌斯,什么是永恒化为第二种神明形式的灵魂,它们停留何处,做什么,能做什么,想要什么。
Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum, sed ingens deorum omnium templum, mundus ipse reseratur, cuius vera simulacra verasque facies cernendas mentibus protulit.
这些是她的秘仪传授,通过这些,展现给人们的不是一个地方性的圣所,而是所有神明的巨大神殿,即宇宙本身,她将宇宙的真实映像和真实面貌呈现在心灵面前以供观照。
Nam ad spectacula tam magna hebes visus est.
因为对于如此宏伟的景观,肉眼的视力是迟钝的。
§90.29Ad initia deinde rerum redit aeternamque rationem toti inditam et vim omnium seminum singula proprie figurantem.
接着,她回到了事物的开端,回到植入整体的永恒理性,以及独特地塑造每一个具体事物的万物种子的力量。
Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatemque et argumenta eius excussit, post haec quemadmodum discernerentur vitae aut vocis ambigua, in utraque enim falsa veris inmixta sunt.
然后她开始探究灵魂,它来自何处,在何处,存在多久,被分成多少个部分。 接着,她从肉体转移到非肉体的事物,并审视了真理及其论证。 此后,她研究了如何辨别生活或言语中的含混之处,因为在这两者中,虚假都与真实混杂在一起。
§90.30Non abduxit, inquam, se, ut Posidonio videtur, ab istis artibus sapiens, sed ad illas omnino non venit.
我说,贤者并没有像波塞动尼乌斯所认为的那样,从那些技术中退缩,而是根本就没有接触过它们。
Nihil enim dignum inventu iudicasset, quod non erat dignum perpetuo usu iudicaturus.
因为他绝不会认为任何不值得永久使用的东西值得去发明。
Ponenda non sumeret.
他不会拿起那些应该放下的东西。

词汇与语法注释

  1. 90.23Non multum afuit, quin ... diceret — 非人称表达 `non multum abest quin`(差一点就……)的过去时,伴有虚拟式未完成过去时 `diceret`。这表达了塞内卡对波塞动尼乌斯极端主张的讽刺。
  2. 90.25minora quam ut ipse tractaret — 比较级 `minora` 加上 `quam ut` 以及虚拟式,构成了“太微小以至于他不能亲自处理”的限制或结果句式。
  3. 90.25non aliis ... quam quibus — 双重否定结构 `non aliis ... quam ...`(不曾由……以外的人),其中关系代词与格 `quibus`(与先行词 `aliis` 同格)连结。此处表示强烈的肯定:“正是由那些(今天仍在从事这些工作的)人”。
  4. 90.30Nihil enim dignum inventu iudicasset — 虚拟式过去完成时 `iudicasset` 表示与过去事实相反的假设的归结(“他绝不会认为……”)。`inventu` 是形容词 `dignum` 所要求的、表示方面的目的分词(supine)夺格(“在被发明上”)。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §90.23-90.30. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:90.23-90.30

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。