§90.17Opus est tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere.
“然而,有必要用更浓密的阴凉来驱赶夏日阳光的炎热。
"Quid ergo? Non vetustas multa dedit loca, quae vel iniuria temporis vel alio quolibet casu excavata in specum recesserunt? Quid ergo? Non quilibet virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipula aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transiere securi? Quid ergo? Non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus?
”那么又怎样呢? 难道古老时代没有提供许多由于时间的侵蚀或任何其他偶然原因而被掏空、退缩成洞穴的地方吗? 那么又怎样呢? 难道不是任何人都能用手编织一个柳条筐式的骨架,抹上廉价的泥土,然后用麦秸和其他野生植物覆盖顶部,在雨水顺着斜坡流下时,无忧无虑地度过冬天吗? 那么又怎样呢? 难道在沙土中不也隐藏着叙尔特湾的各民族,以及那些因为太阳过于炽热,除了干燥的土地本身之外,没有任何覆盖物足够坚固以驱散热气的人们吗?
§90.18Non fuit tam inimica natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, homo solus non posset sine tot artibus vivere.
自然并非如此敌对,以至于在给其他所有动物提供轻松的生活方式时,唯独人类在没有这么多技术的情况下就无法生存。
Nihil horum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit vita produci.
为了生命能够延续,她没有向我们命令过这些事情中的任何一件,也没有任何一件需要费力去寻找。
Ad parata nati sumus; nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus.
我们是为准备好的事物而生的;由于对简单事物的厌恶,我们使一切对我们来说都变得困难。
Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt, obvia erant et Among many accounts by Roman writers of early man, compare this passage of Ovid, and that in the fifth book of Lucretius.
屋顶、覆盖物、身体的御寒、食物,以及现在已经成为巨大麻烦的东西,曾经都是现成的,在罗马作家关于早期人类的众多叙述中,请对比奥维德的这段文字以及卢克莱修第五卷中的那段文字。
gratuita et opera levi parabilia.
免费的,且只需轻微的劳作即可获得。
Modus enim omnium prout necessitas erat; nos ista pretiosa, nos mira, nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus.
因为一切事物的限度都是根据需要而定的;而我们却把这些东西变得昂贵、令人惊奇、需要通过巨大且繁多的技术去搜寻。
§90.19Sufficit ad id natura, quod poscit.
自然对于她所要求的东西是足够的。
A natura luxuria descivit, quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuvat vitia.
奢华背离了自然,它每天都在激励自己,并经历了这么多世纪的增长,用聪明才智助长了恶德。
Primo supervacua coepit concupiscere, inde contraria, novissime animum corpori addixit et illius deservire libidini iussit.
起初它开始渴望多余的东西,接着是相反的东西,最近则把灵魂卖给了肉体,并命令灵魂服从肉体的欲望。
Omnes istae artes, quibus aut circitatur civitas aut strepit, corporis negotium gerunt, cui omnia olim tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino parantur.
所有这些使城市忙碌或喧嚣的技术,都在为肉体服务。 过去一切都是像对待奴隶一样提供给肉体的,现在却像对待主人一样为它准备。
Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc mollitia molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos.
因此,这边是织工的、那边是工匠的工场,这边是烹饪者的香气,那边是传授柔弱的身体动作及柔和而破碎的歌唱者的软弱。
Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et miseriae est velle, quantum sat est.
因为那种用必要的帮助来限制欲望的自然限度已经退去;现在,只想要足够的东西,已经是粗野和悲惨的标志了。
§90.20Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat vero.
我亲爱的卢基里乌斯,令人难以置信的是,言辞的甜美竟然如此轻易地使伟人也背离了真理。
Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi.
看啊,波塞动尼乌斯——在我看来,他是对哲学贡献最大的人之一——当他想要描述首先如何拧紧某些纤维,如何从柔软而坚实的东西中拉出另一些纤维,接着织机如何通过悬挂的重物拉直经线,如何插入纬线——以缓和两边压紧的织网的硬度——并被迫通过筬板闭合和连接。
Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo
"
Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo,
Inseritur medium radiis subtemen acutis,
Quod lato paviunt insecti pectine dentes.
他说纺织的技术也是由贤者发明的,却忘记了后来发现了这种更精细的类型,其中“织机与轴相连,苇杆分离经线,尖锐的杼将纬线插入其中,刻有齿的宽筬将其打紧。
"
Quid, si contigisset illi adire has nostri temporis telas, quibus vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?
”如果他有机会接触到我们时代的这些织机,用它们做出的衣服什么也遮挡不住,在这种衣服中,我且不说对身体毫无帮助,甚至对羞耻心也毫无帮助,那会怎么样呢?
§90.21Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum, quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem.
接着他转到农民身上,同样雄辩地描绘了用犁耕过并再次耕过的土地,以便松软的泥土更容易向根部敞开,然后是播撒的种子和用手拔除的杂草,以免长出任何偶然和野生的东西来扼杀庄稼。
Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur.
他说这项工作也是贤者的功劳,仿佛现在耕种土地的人没有发现非常多可以增加肥沃度的新方法似的。
§90.22Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit.
接着,他不满足于这些技术,而是把贤者送进了磨坊。
Narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere.
因为他讲述了贤者如何模仿事物的自然规律开始制作面包。
"Receptas," inquit, "in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit, et quicquid excidit, ad eosdem dentes lingua refertur; tunc vero miscetur, ut facilius per fauces lubricas transeat.
他说:“口中接纳的谷物,通过相互碰撞的坚硬牙齿将其压碎,任何掉落的东西都被舌头送回同样的牙齿;然后确实进行混合,以便更容易地通过润滑的喉咙。
Cum pervenit in ventrem, aequali eius fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit.
当它到达胃部时,被胃部均等的温度所消化,然后才最终加入到身体中。 ”