§90.1Quis dubitare, mi Lucili, potest, quin deorum immortalium munus sit quod vivimus, philosophiae quod bene vivimus? Itaque tanto plus huic nos debere quam dis, quanto maius beneficium est bona vita quam vita, pro certo haberetur, nisi ipsam philosophiam di tribuissent.
我亲爱的路西留啊,谁能怀疑,我们活着是由于不死神明的恩赐,而我们活得好则是由于哲学的恩赐? 因此,若非神明亲自赐予了哲学本身,人们必然会确信,我们对哲学所欠下的债务,要比对神明所欠下的多得多,因为好的生活是比单纯的生活更伟大的恩典。
Cuius scientiam nulli dederunt, facultatem omnibus.
神明没有把哲学的知识给任何人,却把这种能力给了所有人。
§90.2Nam si hanc quoque bonum vulgare fecissent et prudentes nasceremur, sapientia quod in se optimum habet, perdidisset: inter fortuita non esse.
因为,如果神明也将哲学作为一种寻常的善,并且我们生来就是聪慧的,那么智慧就会失去它自身中最美好的东西:不属于偶然事物之列。
Nunc enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non obvenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio petitur.
因为在今天,哲学中宝贵而壮丽的地方就在于,它并非偶然降临,而是每个人都将其归功于自己,且不向他人求取。
Quid haberes quod in philosophia suspiceres, si beneficiaria res esset?
如果哲学是一件蒙受恩惠而得的事物,你还会在其中找到什么值得景仰的东西呢?
§90.3Huius opus unum est de divinis humanisque verum invenire.
哲学的唯一工作,就是在神圣和人类的事物中寻找真理。
Ab hac numquam recedit religio, pietas, iustitia et omnis alius comitatus virtutum consertarum et inter se cohaerentium.
宗教、敬虔、正义以及其他所有相互关联、紧密相依的美德的同伴,从未离开过它。
Haec docuit colere divina, humana diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consortium.
它教导人们敬奉神圣,爱护人类,教导人们统治权属于神明,而人类之间存在着命运共同体。
Quod aliquandiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam is, quos fecit locupletissimos, fuit.
这种共同关系在一段时间内保持着纯洁无瑕,直到贪婪分裂了社会,并成为那些被它变得最富有的人贫困的原因。
Desierunt enim omnia possidere, dum volunt propria.
因为当他们想要占有私产时,他们便不再拥有一切。
§90.4Sed primi mortalium quique ex his geniti naturam incorrupti sequebantur, eundem habebant et ducem et legem, commissi melioris arbitrio.
然而,最初的凡人以及他们的后代都遵循着未受污染的自然,将自然同时视为引导者和法律,托付给更优秀者的裁决。
Naturae est enim potioribus deteriora summittere.
因为使较弱者屈从于更强者,乃是自然的规律。
Mutis quidem gregibus aut maxima corpora praesunt aut vehementissima.
在无言的兽群中,要么由体型最大的,要么由最凶猛的来统领。
Non praecedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros mares vicit.
领头的绝非退化的公牛,而是体型和肌肉胜过其他雄性的那一只。
Elephantorum gregem excelsissimus ducit; inter homines pro summo est optimum.
最巨大的象引领着象群;而在人类之中,最优秀的人被视为最高尊者。
Animo itaque rector eligebatur, ideoque summa felicitas erat gentium, in quibus non poterat potentior esse nisi melior.
因此,统治者是凭其精神被选出的,所以那些国家拥有极大的幸福,在那些国家中,除非是更优秀的人,否则不可能成为更强大的人。
Tuto enim quantum vult potest, qui se nisi quod debet non putat posse.
因为,如果一个人认为除了自己该做的事情之外自己无能为力,他就可以安全地行使他所期望的权力。
§90.5Illo ergo saeculo, quod aureum perhibent, penes sapientes fuisse regnum Posidonius iudicat.
因此,波塞动尼乌斯认为,在那个被称为黄金时代的世纪里,王权掌握在贤者手中。
Hi continebant manus et infirmiorem a validioribus tuebantur, suadebant dissuadebantque et utilia atque inutilia monstrabant.
他们克制自己的双手,保护弱者免受强者的侵害,进行劝告和劝阻,指出有益和无益的事物。
Horum prudentia ne quid deesset suis providebat, fortitudo pericula arcebat, beneficentia augebat ornabatque subiectos.
他们的聪明才智确保了自己的子民无所匮乏,他们的勇敢抵御了危险,他们的仁慈使臣民富足并得到荣耀。
Officium erat imperare, non regnum.
统治是一种职责,而非君权。
Nemo quantum posset, adversus eos experiebatur, per quos coeperat posse, nec erat cuiquam aut animus in iniuriam aut causa, cum bene imperanti bene pareretur nihilque rex maius minari male parentibus posset, quam ut abirent e regno.
没有人对那些使自己开始拥有力量的人尝试使用武力,也没有人有伤害的意图或理由,因为人们对优秀的统治者顺从有加,而且君王对不顺从者的最大威胁,无非是让他们离开这个王国。
§90.6Sed postquam subrepentibus vitiis in tyrannidem regna conversa sunt, opus esse legibus coepit, quas et ipsas inter initia tulere sapientes.
但是在王国因恶德滋生而转变为僭主统治之后,便开始需要法律,而这些法律最初也是由贤者制定的。
Solon qui Athenas aequo iure fundavit, inter septem fuit sapientia notos.
以平等法律建立雅典的梭伦,便是因智慧而闻名的七贤之一。
Lycurgum si eadem aetas tulisset, sacro illi numero accessisset octavus.
如果相同的时代孕育了来库古,他作为第八人也会加入那个神圣的数目中。
Zaleuci leges Charondaeque laudantur.
扎琉科斯和卡隆达斯的法律也备受赞誉。
Hi non in foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura, quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Graeciae ponerent.
他们不是在广场上,也不是在法律顾问的大厅里,而是在毕达哥拉斯那寂静而神圣的隐修之地学习了法律,以便为当时繁荣的西西里和遍及意大利的希腊地区制定法律。
§90.7Hactenus Posidonio adsentior; artes quidem a philosophia inventas, quibus in cotidiano vita utitur, non concesserim nec illi fabricae adseram gloriam.
在这些方面我同意波塞动尼乌斯的看法;但是至于日常生活中所使用的那些技术是由哲学发明出来的,我可不赞同,我也不会把那建筑手艺的荣耀归于哲学。
"Illa," inquit, "sparsos et aut cavis tectos aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit tecta moliri.
“她(哲学)教导,”他说,“那些四处散居、或是躲避在洞穴、或是躲避在某些凿空的岩石或空心树干中的人们去建造房屋。
"Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.
”然而我却认为,哲学绝没有想出这些屋顶之上建屋顶、城市之下压城市的复杂建筑,就像它绝没有想出为了让口腹之欲免受暴风雨危险而围建起来的鱼塘,以便不管海上如何风狂雨骤,奢华之风都有其特有的港湾,在其中肥育各种各样的鱼群。