Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §9.9-9.16

批判功利性友谊与智者的内在自足

第 10 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

本节探讨了友谊的真正目的,批判了基于利害关系的虚假友谊,并借助克律西波斯的概念区分阐明了智者自足的含义,指出即使在完全孤立的环境中,智者也能像神一样在自身中获得安息。

§9.9Hae sunt amicitiae, quas temporarias populus appellat; qui utilitatis causa adsumptus est, tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit.
这些就是人们称之为一时的友谊;为了功利而被接纳的人,只要他有用,他就会一直讨人喜欢。
Hac re florentes amicorum turba circumsedet; circa eversos solitudo est, et inde amici fugiunt, ubi probantur.
因此,当人得势时,朋友成群环绕;而当人垮台时,周围一片凄凉,朋友们在经受考验的地方纷纷逃离。
Hac re ista tot nefaria exempla sunt aliorum metu relinquentium, aliorum metu prodendum.
因此,才会有那么多可耻的先例,有的因害怕而抛弃朋友,有的因害怕而背叛朋友。
Necesse est initia inter se et exitus congruant.
事物的开端与结局必然相互一致。
Qui amicus esse coepit, quia expedit, et desinet, quia expedit.
因为有利可图而开始成为朋友的人,也会因为有利可图而结束。
Placebit aliquod pretium contra amicitiam, si ullum in illa placet praeter ipsam.
如果在友情中除了友情自身之外还有任何东西能讨人喜欢,那么与友情相对抗的某种代价也将讨人喜欢。
§9.10In quid amicum paro? Ut habeam pro quo mori possim, ut habeam quem in exilium sequar, cuius me morti opponam et inpendam.
我为了什么去结交朋友? 为了能有一个我可以为之付出生命的人,为了能有一个我可以随之流亡的人,为了他的生命我可以挺身而出、自我牺牲。
Ista, quam tu describis, negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid consecutura sit spectat.
你所描述的那个是商业交易,而不是友谊,那是为了利益而接近,注视着自己将获得什么。
§9.11Non dubie habet aliquid simile amicitiae affectus amantium; possis dicere illam esse insanam amicitiam.
毫无疑问,情侣的情感与友谊有相似之处;你可以说那是疯狂的友谊。
Numquid ergo quisquam amat lucri causa? Numquid ambitionis aut gloriae? Ipse per se amor omnium aliarum rerum neglegens animos in cupiditatem formae non sine spe mutuae caritatis accendit.
难道有人会为了利益去爱吗? 难道是为了野心或名誉? 爱本身就忽视了所有其他事物,在对相互爱慕的希望中,将心灵燃起对美的渴望。
Quid ergo? Ex honestiore causa coit turpis adfectus?"
那又怎样? 难道一种卑劣的情感能来自于更高尚的原因吗?
§9.12Non agitur," inquis, "nunc de hoc, an amicitia propter se ipsam adpetenda sit.
你说:“现在讨论的不是友谊是否应该为了其自身而被追求。
"Immo vero nihil magis probandum est.
”不,正相反,没有什么比这更需要被证明的了。
Nam si propter se ipsam expetenda est, potest ad illam accedere qui se ipso contentus est.
因为如果它是为了其自身而被追求,那么一个自足于自身的人也能走向它。
"Quomodo ergo ad illam accedit?" Quomodo ad rem pulcherrimam, non lucro captus nec varietate fortunae perterritus.
“那么他是如何走向它的呢? ”就像走向最美丽的事物一样,既不被利益所俘获,也不被命运的多变所吓倒。
Detrahit amicitiae maiestatem suam, qui illam parat ad bonos casus.
为了好运而准备友谊的人,夺去了友谊自身的尊严。
§9.13Se contentus est sapiens.
智者自足于自身。
Hoc, mi Lucili, plerique perperam interpretantur; sapientem undique submovent et intra cutem suam cogunt.
我的卢基里乌斯啊,大多数人都错误地解释了这一点;他们把智者从任何地方隔离开来,强行塞进他自己的皮肤里。
Distinguendum autem est, quid et quatenus vox ista promittat; se contentus est sapiens ad beate vivendum, non ad vivendum.
然而,我们必须区分这个说法承诺了什么以及在什么程度上承诺;智者自足于自身是为了幸福地生活,而不是为了生活。
Ad hoc enim multis illi rebus opus est, ad illud tantum animo sano et erecto et despiciente fortunam.
因为对于后者,他需要很多东西,而对于前者,他只需要一个健康、高尚且蔑视命运的心灵。
§9.14Volo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare.
我也想向你指出克律西波斯的区别。
Ait sapientem nulla re egere, et tamen multis illi rebus opus esse.
他说,智者一无所缺,但仍然需要很多东西。
"Contra stulto nulla re opus est, nulla enim re uti scit, sed omnibus eget.
“相反,愚者一无所需,因为他不知道如何使用任何东西,但他却一无所缺。
"Sapienti et manibus et oculis et multis ad cotidianum usum necessariis opus est, eget nulla re.
”智者需要双手、双眼以及许多日常使用所必需的东西,但他一无所缺。
Egere enim necessitatis est, nihil necesse sapienti est.
因为“缺乏”属于必然性,而对智者来说,没有什么东西是必然不可或缺的。
§9.15Ergo quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est.
因此,尽管他自足于自身,他仍然需要朋友。
Hos cupit habere quam plurimos, non ut beate vivat;
他渴望尽可能多地拥有朋友,这不是为了能幸福地生活;因为即使没有朋友,他也将幸福地生活。
vivet enim etiam sine amicis beate.
最高善不向外部寻求工具。
Summum bonum extrinsecus instrumenta non quaerit. Domi colitur, ex se totum est.
它在内部被培育,完全出自自身。
Incipit fortunae esse subiectum, si quam partem sui foris quaerit.
如果它向外寻求自身的任何部分,它就开始受制于命运。
§9.16"Qualis tamen futura est vita sapientis, si sine amicis relinquatur in custodiam coniectus, vel in aliqua gente aliena destitutus, vel in navigatione longa retentus, aut in desertum litus eiectus?" Qualis est Iovis, cum resoluto mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura adquiescit sibi cogitationibus suis traditus.
“然而,如果智者被抛弃,没有朋友,被关进监牢,或者被遗弃在某个异族他乡,或者在漫长的航海中被滞留,或者被抛上荒凉的海岸,他的生活将会是怎样的? ” 就像朱庇特的生活一样,当世界瓦解、众神合而为一时,自然暂时停歇,他将自己交托给自己的思想,安详地憩息。
Tale quiddam sapiens facit; in se reconditur, secum est.
智者也做着类似的事情:他退隐入自身,与自己同在。

词汇与语法注释

  1. 9.9prodendum — 在“aliorum metu relinquentium, aliorum metu prodendum”中,“relinquentium”是与“aliorum”一致的现在分词复数属格。而“prodendum”则是动形容词(或现在分词“prodentium”的传抄错误)。在此,它被解释为表示因恐惧而“不得不被背叛”的动形容词,或表示“背叛”这一行为的动名词,用以指代可耻的背叛先例。
  2. 9.14nulla re egere, et tamen multis illi rebus opus esse — 这指出了哲学家克律西波斯对“缺乏(egere)”与“需要(opus esse)”之间的概念区分。前者指因缺少必不可少之物而陷入困境的状态,后者指日常生活所需的工具或功能。智者因其自足,在本质上“一无所缺(egere)”,但在日常活动中仍然“需要(opus esse)”双手、双眼等。
  3. 9.16Iovis — 属格名词“Iovis”意味着省略了前句中的“vita”(生活),即“Qualis est [vita] Iovis”(就像朱庇特的[生活]一样)。使用属格是为了与前文的“vita sapientis”(智者的生活)在句法上保持对称。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §9.9-9.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:9.9-9.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。