Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §9.1-9.8

智者的自足与追求友谊的真正目的

第 9 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡讨论了智者的自足与对朋友的需求,指出斯多葛学派的“自足”并非寻求孤独,而是为了能动地实践友谊以利他。

§9.1An merito reprehendat in quadam epistula Epicurus eos, qui dicunt sapientem se ipso esse contentum et propter hoc amico non indigere, desideras scire.
你渴望知道,伊壁鸠鲁在某封信中谴责那些声称智者自足于自身因而不需要朋友的人是否合理。
Hoc obicitur Stilboni ab Epicuro et iis quibus summum bonum visum est animus inpatiens.
伊壁鸠鲁以及那些认为最高善是“不耐之心”的人,以此对斯蒂尔庞提出异议。
§9.2In ambiguitatem incidendum est, si exprimere ἀπάθειαν uno verbo cito voluerimus et inpatientiam dicere.
如果我们想迅速用一个词来表达“无情念”(ἀπάθεια)并称之为“不耐”(inpatientiam),我们必然会陷入歧义。
Poterit enim contrarium ei, quod significare volumus, intellegi.
因为我们所想要表达的意思的反面可能会被理解。
Nos eum volumus dicere, qui respuat omnis mali sensum; accipietur is, qui nullum ferre possit malum.
我们想要表达的是一个拒绝任何邪恶感觉的人,而他却会被理解为一个无法承受任何邪恶的人。
Vide ergo, num satius sit aut invulnerabilem animum dicere aut animum extra omnem patientiam positum.
因此,看一看称之为“不可伤害的心灵”还是“置于一切受动之外的心灵”更为妥当。
§9.3Hoc inter nos et illos interest: noster sapiens vincit quidem incommodum omne, sed sentit; illorum ne sentit quidem.
这就是我们与他们之间的区别:我们的智者虽然战胜了一切不便,但他能感觉到它;而他们的智者甚至感觉不到。
Illud nobis et illis commune est: sapientem se ipso esse contentum.
这一点对我们和他们来说是共同的:智者自足于自身。
Sed tamen et amicum habere vult et vicinum et contubernalem, quamvis sibi ipse sufficiat.
然而,尽管他自身已经足够,他仍然希望拥有朋友、邻居和同伴。
§9.4Vide quam sit se contentus; aliquando sui parte contentus est.
看他如何自足于自身;有时他仅自足于自身的一部分。
Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient, et erit inminuto corpore et amputato tam laetus, quam integro fuit.
如果疾病或敌人砍掉了他的手,如果某种意外弄瞎了他的眼睛或双眼,他残存的部分也会让他感到满足,并且在身体受损和残缺的情况下,他也会像身体健全时一样快乐。
Sed quae si desunt, non desiderat, non deesse mavult.
但是如果这些缺少了,他并不渴望它们,尽管他更希望它们不缺少。
§9.5Ita sapiens se contentus est, non ut velit esse sine amico, sed ut possit.
智者如此自足,并不是因为他希望没有朋友,而是因为他能够没有。
Et hoc, quod dico "possit," tale est: amissum aequo animo fert.
我所说的“能够”,是指:他能以平和的心态承受失去朋友的痛苦。
Sine amico quidem numquam erit.
事实上,他绝不会没有朋友。
In sua potestate habet, quam cito reparet.
他自己有能力决定以多快的速度重建朋友关系。
Quomodo si perdiderit Phidias statuam, protinus alteram faciet; sic hic faciendarum amicitiarum artifex substituet alium in locum amissi.
正如菲迪亚斯如果失去了一尊雕像,会立即再做一尊;同样,这位建立友谊的艺术家也会在失去朋友的位置上替代上另一个。
§9.6Quaeris, quomodo amicum cito facturus sit; dicam, si illud mihi tecum converterit, ut statim tibi solvam, quod debeo, et quantum ad hanc epistulam, paria faciamus.
你问他将如何迅速建立朋友关系;如果我们之间达成一致,让我立即向你偿还我所欠的债务,并且就这封信而言我们两清,我就会告诉你。
Hecaton ait: "Ego tibi monstrabo amatorium sine medicamenta, sine herba, sine ullius veneficae carmine: si vis amari, ama.
赫卡通说:“我将向你展示一种不需药物、不需草药、不需任何女巫咒语的媚药:如果你想被爱,那就去爱。
"Habet autem non tantum usus amicitiae veteris et certae magnam voluptatem, sed etiam initium et comparatio novae.
”然而,不仅享受一段古老且稳固的友谊具有极大的乐趣,而且开始和获取一段新的友谊也是如此。
§9.7Quod interest inter metentem agricolam et serentem, hoc inter eum, qui amicum paravit et qui parat.
割麦子的农民与播种的农民之间的区别,就像已经建立友谊的人与正在建立友谊的人之间的区别一样。
Attalus philosophus dicere solebat iucundius esse amicum facere quam habere, quomodo artifici iucundius pingere est quam pinxisse.
哲学家阿塔罗斯常说,结交朋友比拥有朋友更有趣,就像对艺术家来说,绘画比画完更有趣。
Illa in opere suo occupata sollicitudo ingens oblectamentum habet in ipsa occupatione.
在自己的创作中专注的极大焦虑,在专注本身中就带有巨大的乐趣。
Non aeque delectatur, qui ab opere perfecto removit manum.
从完成的作品中收手的人并不能同样地享受其中。
Iam fructu artis suae fruitur; ipsa fruebatur arte, cum pingeret.
他现在享受着自己技艺的成果;而当他画画时,他享受的是技艺本身。
Fructuosior est adulescentia liberorum, sed infantia dulcior.
孩子们的青春期更有收获,但婴儿期更甜美。
§9.8Nunc ad propositum revertamur.
现在让我们回到主题。
Sapiens, etiam si contentus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc, quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, "ut habeat, qui sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi," sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet.
智者即使自足于自身,也仍然希望拥有朋友,即使没有其他原因,也是为了实践友谊,免得如此伟大的美德闲置。 这并不是为了伊壁鸠鲁在这同一封信中所说的目的:“为了在他生病时有人坐在他身边,或者在他被投入锁链或贫困时提供援助,”而是为了让他能有一个人,可以让他坐在那个人的病榻旁,或者由他自己去解救那个被敌人监视包围的人。
Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam venit, male cogitat.
那些只关注自己并因此走向友谊的人,是在错误地思考。
Quemadmodum coepit, sic desinet: paravit amicum adversum vincla laturum opem; cum primum crepuerit catena, discedet.
他如何开始,就将如何结束:他准备了一个朋友来抵御锁链的帮助;一旦锁链声响起,那朋友就会离去。

词汇与语法注释

  1. 9.2inpatientiam — 塞内卡指出,如果将希腊语的 ἀπάθεια(无情念:不受情念或痛苦动摇的灵魂状态)直接译为“inpatientia”(不耐),在拉丁语中可能会被误解为“无法忍受痛苦、没有耐性”等相反的意思。因此,他提出了“invulnerabilis”(不可伤害的)或“extra omnem patientiam”(置于一切受动之外的)等替代措辞。
  2. 9.4Sed quae si desunt, non desiderat, non deesse mavult. — 代词“quae”(中性复数)指代前文提到的失去的身体部位,或泛指外在善。在斯多葛派的价值体系中,身体的健全和朋友并不是最高善(美德),因此即使缺失,智者也“不渴望它们”(non desiderat),但如果可能,他“更希望它们不缺失”(non deesse mavult),这准确地展示了“首选的无记”(proegmena)这一概念。
  3. 9.6si illud mihi tecum converterit — 动词“converterit”在某些抄本中被读作“convenit”(达成协议)。这里指的是一种比喻性商业交易的达成:“如果我与你达成协议,由我立即偿还所欠之债,并在这封信的范围内与你结清(paria faciamus)。”

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §9.1-9.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:9.1-9.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。