Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §9.17-9.22

智者的自足与斯蒂尔波所见之真正的善

第 11 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

智者虽然自足,但出于其社会本性仍会寻求友谊和家庭。塞内卡引述了哲学家斯蒂尔波在国家和家庭毁灭后依然保有其真正善物的轶事以及埃皮科鲁斯的言论,论证真正的幸福源于内心的自我评判。

§9.17Quamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas ordinare, se contentus est et ducit uxorem; se contentus est et liberos tollit; se contentus est et tamen non viveret, si foret sine homine victurus.
确实,只要允许他按自己的意愿安排自己的事务,他就自足于自身并娶妻;他自足于自身并抚养孩子;他自足于自身,但如果他将要在没有他人的情况下生活,他就不会活下去。
Ad amicitiam fert illum nulla utilitas sua, sed naturalis inritatio.
没有任何自身的功利带他走向友谊,而是自然的激发。
Nam ut aliarum nobis rerum innata dulcedo est, sic amicitiae.
因为正如我们对其他事物有天生的喜爱一样,对友谊也是如此。
Quomodo solitudinis odium est et adpetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus, qui nos amicitiarum adpetentes faciat.
正如对孤独的厌恶和对社交的追求一样,正如自然使人与人相亲一样,在这件事中也存在着一种刺激,使我们追求友谊。
§9.18Nihilominus cum sit amicorum amantissimus, cum illos sibi comparet, saepe praeferat, omne intra se bonum terminabit et dicet, quod Stilbon ille dixit, Stilbon quem Epicuri epistula insequitur; hic enim capta patria, amissis liberis, amissa uxore cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes fuit, numquid perdidisset, "Omnia," inquit, "bona mea mecum sunt.
尽管如此,虽然他极爱他的朋友,将他们与自己等同,甚至常常优先于自己,但他仍将所有的善局限于自身之内,并且会说出那个著名的斯蒂尔波所说的话,就是那个在埃皮科鲁斯的书信中受到指责的斯蒂尔波;因为此人在祖国被占领、失去孩子、失去妻子,独自一人却依然幸福地从公共大火中走出来时,面对因摧毁城市而获得“波里奥克特斯”称号的德米特里乌斯询问他是否失去了什么,他回答说:“我所有的善物都与我同在。
" §9.19Ecce vir fortis ac strenuus! Ipsam hostis sui victoriam vicit.
” 看啊,这位勇敢而坚强的男子! 他战胜了敌人胜利本身。
"Nihil," inquit, "perdidi"; dubitare illum coegit, an vicisset.
“我没有失去任何东西,”他说;他迫使那个敌人怀疑自己是否真的获胜了。
"Omnia mea mecum sunt;
“我所有的东西都与我同在。
"hoc ipsum est nihil bonum putare, quod eripi possit.
”这本身就是认为任何可以被夺走的东西都不是善物。
Miramur animalia quaedam, quae per medios ignes sine noxa corporum transeant; quanto hic mirabilior vir, qui per ferrum et ruinas et ignes inlaesus et indemnis evasit! Vides, quanto facilius sit totam gentem quam unum virum vincere? Haec vox illi communis est cum Stoico.
我们惊叹于某些动物能够穿过烈火而身体不受伤害;而这位在铁器、废墟和烈火中毫发无损、未受损失而逃脱出来的男子,是多么更加令人惊叹! 你看到了吗,征服整个民族比征服一个人要容易得多? 这句话是他与斯多亚学派所共有的。
Aeque et hic intacta bona per concrematas urbes fert.
同样地,他也带着未受损的善物穿过被烧毁的城市。
Se enim ipso contentus est.
因为他自足于自身。
Hoc felicitatem suam fine designat.
他用这个界限来定义自己的幸福。
§9.20Ne existimes nos solos generosa verba iactare; et ipse Stilbonis obiurgator Epicurus similem illi vocem emisit, quam tu boni consule, etiam si hunc diem iam expunxi.
不要以为只有我们在吹嘘高尚的话语;斯蒂尔波的非难者埃皮科鲁斯本人也发表了类似的言论,请你善意地接受它,即使我已经勾销了这一天的债务。
"Si cui," inquit, "sua non videntur amplissima, licet totius mundi dominus sit, tamen miser est.
他说:“如果有人觉得自己的东西不是最丰富的,即使他是整个世界的统治者,他也是悲惨的。
"Vel si hoc modo tibi melius enuntiari videtur,— id enim agendum est, ut non verbis serviamus, sed sensibus,—: "Miser est, qui se non beatissimum iudicat, licet imperet mundo. ''
”或者,如果这种表达方式在你看来更好——因为我们应当努力不作文字的奴隶,而作思想的奴隶——:“不认为自己最幸福的人,即使他统治世界,也是悲惨的。
§9.21Ut scias autem hos sensus esse communes, natura scilicet dictante, apud poetam comicum invenies: " Non est beatus, esse se qui non putat.
” 然而,为了让你知道这些情感是共同的,当然是由自然所启示的,你会在一位喜剧诗人那里发现: “不认为自己幸福的人,就不是幸福的。
" Quid enim refert, qualis status tuus sit, si tibi videtur malus?"
” 因为,如果你的处境在你看来是糟糕的,那么你的处境到底如何又有什么关系呢?
§9.22Quid ergo?" inquis.
你问:“那么又怎样呢?
"Si beatum se dixerit ille turpiter dives et ille multorum dominus sed plurium servus, beatus sua sententia fiet? "Non quid dicat, sed quid sentiat, refert, nec quid uno die sentiat, sed quid adsidue.
如果那个卑鄙的富人,以及那个虽然是许多人的主人但却是更多人奴隶的家伙,说自己是幸福的,他就会在自己的意见中变得幸福吗? ” 重要的不是他说什么,而是他内心的感受,不是他一天的感受,而是他长期的感受。
Non est autem quod verearis, ne ad indignum res tanta perveniat; nisi sapienti sua non placent.
然而,你无需担心如此伟大的事物会落到不配拥有的人身上;除了智者,没有人会对自己的东西感到满意。
Omnis stultitia laborat fastidio sui.
一切愚蠢都饱受对自身的厌恶之苦。
VALE.
再见。

词汇与语法注释

  1. 9.17si foret sine homine victurus — `foret` 是 `esset` 的替代形式。它与主动将来分词 `victurus` 结合,构成主动将来周边共轭法的未完成时虚拟式,与主句的 `non viveret` 一起,表示与现在事实相反的虚拟条件。
  2. 9.18cum sit amicorum amantissimus — 此处的 `cum` 从句表示让步,译为“尽管”。虽然主句动词是将来时(`terminabit`, `dicet`),但让步从句中的动词群(`sit`, `comparet`, `praeferat`)使用的是现在时虚拟式。
  3. 9.20boni consule — 短语 `boni consulere` 是一个习语,意为“好意接受”或“予以宽容”。其中的 `boni` 是表示性质或价值的属格。
  4. 9.22Non est autem quod verearis, ne ad indignum res tanta perveniat — 结构 `non est quod` 搭配虚拟式(`verearis`)表示“没有理由……”或“无需……”。恐惧动词后的 `ne` 从句(`ne... perveniat`)不表示否定,而是表示肯定的担忧(“担心某事会发生”)。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §9.17-9.22. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:9.17-9.22

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。