§8.1"Tu me," inquis, "vitare turbam iubes, secedere et conscientia esse contentum? Ubi illa praecepta vestra, quae imperant in actu mori? "Quod ego tibi videor interim suadere, in hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem.
“你命令我,”你说道,“避开群众,退隐并满足于自己的内心良知吗? 你们那些命令人在行动中死去的教条在哪里? ”与我在此期间似乎向你建议、促使你隐退的相反,我将自己隐藏在这一处并紧闭门户,以便实际上能够对更多的人有所帮助。
Nullus mihi per otium dies exit.
对我来说,没有任何一天在闲暇中度过。
Partem noctium studiis vindico.
我将夜晚的一部分留给研究。
Non vaco somno sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere detineo.
我不是有空闲去睡觉,而是向睡眠屈服,我让因守夜而疲惫、闭合的双眼坚持在工作上。
§8.2Secessi non tantum ab hominibus, sed a rebus, et inprimis a meis rebus; posterorum negotium ago; illis aliqua, quae possint prodesse, conscribo.
我不仅退出了人群,也退出了事务,尤其是从我自己的事务中退出来;我正在做后代人的事业,为他们写下一些可能对他们有益的东西。
Salutares admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, litteris mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae etiam si persanata non sunt, serpere desierunt.
我把有益的忠告,如同有用药物的配方,托付给文字,因为我已体验到它们在我自己的溃疡上是有效的,这些溃疡即使没有完全治愈,也已停止蔓延。
§8.3Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro.
那条正确的道路,由于迷路而疲惫不堪、我直到很晚才认识到,如今我正指给其他人。
Clamo: "Vitate, quaecumque vulgo placent, quae casus adtribuit.
我高喊:“避开任何迎合大众的事物,避开偶然所赋予的一切。
Ad omne fortuitum bonum suspiciosi pavidique subsistite; et fera et piscis spe aliqua oblectante decipitur.
在面对每一个偶然的幸事时,要充满疑虑和恐惧地驻足;野兽和鱼儿都是被某种令人愉悦的希望所欺骗。
Munera ista fortunae putatis? Insidiae sunt.
你们以为那些是命运的赠礼吗? 它们是陷阱。
Quisquis vestrum tutam agere vitam volet, quantum plurimum potest, ista viscata beneficia devitet, in quibus hoc quoque miserrimi fallimur;
你们中凡是希望过上安全生活的人,都应当尽可能避开那些涂了鸟媒的恩惠。
habere nos putamus, haeremus.
在这些事上,我们这些最可怜的人也犯了这样的错误:我们以为自己拥有了它们,却被它们牢牢粘住。
§8.4In praecipitia cursus iste deducit.
这种路途会将人引向深渊。
Huius eminentis vitae exitus cadere est.
这种显赫生活的结局就是坠落。
Deinde ne resistere quidem licet, eum coepit transversos agere felicitas, aut saltim rectis aut semel ruere; non evertit fortuna, sed cernulat et allidit.
此外,当好运开始让人误入歧途时,人们甚至无法抵抗,或者至少是直挺挺地、或者一举崩溃;命运不仅会颠覆人,还会让人头朝下摔倒并撞得粉碎。
§8.5Hanc ergo sanam ac salubrem formam vitae tenete, ut corpori tantum indulgeatis, quantum bonae valitudini satis est.
因此,请保持这种健全而有益的生活方式,只在对健康足够的程度上满足身体。
Durius tractandum est, ne animo male pareat.
必须更严格地对待身体,免得它对心灵产生不良的顺从。
Cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta corporis.
让食物平息饥饿,让饮料熄灭干渴,让衣服御寒,让房屋成为抵御身体有害事物的防线。
Hanc utrum caespes erexerit an varius lapis gentis alienae, nihil interest; scitote tam bene hominem culmo quam auro tegi.
这座房屋是由草皮建起,还是由异国他乡的五彩斑斓的石材建成,这毫无区别;要知道,人用麦秸遮蔽身体与用黄金遮蔽同样好。
Contemnite omnia, quae supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit.
蔑视一切虚无的劳动作为装饰和体面所添置的东西。
Cogitate nihil praeter animum esse mirabile, cui magno nihil magnum est. "
思考一下,除了心灵之外,没有什么奇妙的事物;对于伟大的心灵来说,没有什么伟大的事物是伟大的。
§8.6Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem? Mihi crede, qui nihil agere videntur, maiora agunt;
” 如果我对自己说这些话,如果我对后代人说这些话,在你看来,我所带来的益处难道不比我作为辩护人去法庭担保、或在遗嘱板上盖上印章、或在元老院中为候选人提供我的声音和双手时更多吗?
humana divinaque simul tractant.
相信我,那些看似无所事事的人正在做着更伟大的事情;他们同时处理着人间和神圣的事务。
§8.7Sed iam finis faciendus est et aliquid, ut institui, pro hac epistula dependendum.
但现在必须结束了,而且正如我所规定的一样,必须为这封信支付一点费用。
Id non de meo fiet; adhuc Epicurum complicamus, cuius hanc vocem hodierno die legi: "Philosophiae servias oportet, ut tibi contingat vera libertas.
这笔钱不会从我自己的腰包里出;我们还在翻阅伊壁鸠鲁的著作,今天我读到了他的这句话:“你必须服侍哲学,以便能获得真正的自由。
"Non differtur in diem, qui se illi subiecit et tradidit; statim circumagitur.
”凡是将自己屈从并交付给哲学的人,绝不会被日复一日地推延;他立刻就被旋转释放了。
Hoc enim ipsum philosophiae servire libertas est.
因为服侍哲学本身就是自由。
§8.8Potest fieri, ut me interroges, quare ab Epicuro tam multa bene dicta referam potius quam nostrorum.
你有可能会问我,为什么我引用了这么多伊壁鸠鲁的妙言,而不是我们自己学派的。
Quid est tamen, quare tu istas Epicuri voces putes esse, non publicas? Quam multi poetae dicunt, quae philosophis aut dicta sunt aut dicenda! Non adtingam tragicos nec togatas nostras.
然而,你凭什么认为伊壁鸠鲁的那些言论是他特有的,而不是公有的呢? 有多少诗人说出了哲学家们已经说过或应当说的话啊! 我暂不提及悲剧作家,也不提我们的“托加剧”(罗马题材喜剧)。
Habent enim hae quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae.
因为这些作品也带有某种庄重,介于喜剧和悲剧之间。
Quantum disertissimorum versuum inter mimos iacet! Quam multa Publilii non excalceatis, sed coturnatis dicenda sunt!
在滑稽模仿剧中躺着多少极其雄辩的诗句啊! 普布里里乌斯的多少名言,本不该由光脚的演员说出,而该由穿厚底高筒靴的演员来说!
§8.9Unum versum eius, qui ad philosophiam pertinet et ad hanc partem, quae modo fuit in manibus, referam, quo negat fortuita in nostro habenda:
"
Alienum est omne, quicquid optando evenit. "
我将引用他的一句诗,这句诗关乎哲学,也关乎刚才我们正在讨论的部分,在其中他否认偶然的事物应当被视作我们自己的东西: “凡是通过期望而得到的东西,全都是身外之物。
§8.10Hunc sensum a te dici non paulo melius et adstrictis memini:
"
Non est tuum, fortuna quod fecit tuum.
密我记得,你把这个意思表达得好得多,也更精炼: “命运使之成为你的东西,并不是你的。
"
Illud etiamnunc melius dictum a te non praeteribo:
"
Dari bonum quod potuit, auferri potest.
” 我也不会略过你所说的更加精彩的一句话: “能够被给予的好处,也能够被夺走。
"
Hoc non inputo in solutum; dedi de tuo tibi.
” 这不计入偿还之列;我只是把你自己的东西给了你。