§89.9Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores: moralem, naturalem, rationalem.
最伟大、数量也最多的著作者们曾说,哲学有三个部分:伦理学、自然学和逻辑学。
Prima conponit animum.
第一部分整顿心灵。
Secunda rerum naturam scrutatur.
第二部分探究事物的本性。
Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant.
第三部分检验言词的特有属性、结构和论证,免得虚假之事冒充真理潜入其中。
Ceterum inventi sunt et qui in pauciora philosophiam et qui in plura diducerent.
此外,也发现有些人将哲学分成较少的部分,而有些人则分成较多的部分。
§89.10Quidam ex Peripateticis quartam partem adiecerunt civilem, quia propriam quandam exercitationem desideret et circa aliam materiam occupata sit.
逍遥学派的某些人增加了第四个部分,即政治学,因为它是围绕着另一种素材展开,且需要某种特有的操练。
Quidam adfecerunt his partem, quam οἰκονομικὴν vocant, administrandae familiaris rei scientiam.
有些人给这些部分增加了一个他们称为“家政学”的部分,即管理家庭事务的知识。
Quidam et de generibus vitae locum separaverunt.
有些人还把关于生活种类的论题独立出来。
Nihil autem horum non in illa parte morali reperietur.
然而,这些内容没有一个不会在那伦理学部分中被找到。
§89.11Epicurei duas partes philosophiae putaverunt esse, naturalem atque moralem;
伊壁鸠鲁学派认为哲学有两个部分:自然学和伦理学;他们去掉了逻辑学。
rationalem removerunt. Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum, quem de iudicio et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant.
后来,当他们被事实本身所迫,不得不区分含糊不清的事物、揭露隐藏在真理外表下的虚假时,他们自己也以另一个名字引入了逻辑学部分(他们称之为关于“判断和准则”的论题),但他们认为这是自然学部分的附加物。
§89.12Cyrenaici naturalia cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt monilibus, sed hi quoque quae removent, aliter inducunt.
库里尼学派取消了自然学和逻辑学,仅满足于伦理学,但他们也以另一种方式引入了他们所去掉的内容。
In quinque enim partes moralia dividunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis.
因为他们把伦理学分为五个部分,第一部分是关于应避免和应追求的事物,第二部分是关于情感,第三部分是关于行动,第四部分是关于原因,第五部分是关于论证。
Causae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex rationali.
事物的起因属于自然学部分,而论证属于逻辑学部分。
Ariston Chius non tantum supervacuas esse dixit naturalem et rationalem, sed etiam contrarias.
基奥斯的大儒斯顿不仅说自然学和逻辑学是多余的,而且甚至是有害的反作用。
§89.13Moralem quoque, quam solam reliquerat, circumcidit; nam eum locum, qui monitiones continet, sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam quidquam aliud sit sapiens quam humani generis paedagogus.
甚至连他唯一保留的伦理学,他也进行了削减;因为他去掉了包含劝诫的那一部分论题,并说这是家庭教师的事,而不是哲学家的事,仿佛智者除了是全人类的家庭教师之外,还能是什么别的人似的。
§89.14Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem primum incipiamus disponere.
因此,既然哲学分为三个部分,我们首先开始安排它的伦理学部分。
Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis.
人们同意将它再次分为三个部分,第一部分是分配给每个人其应得之物并估量每样事物的价值的“考察”,这是极为有益的。
Quid enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere? Secunda de impetu, de actionibus tertia.
因为有什么事情比给事物赋予价格更为必要呢? 第二部分是关于冲动,第三部分是关于行动。
Primum enim est, ut quanti quidque sit iudices, secundum, ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque, tertium, ut inter impetum tuum actionemque conveniat, ut in omnibus istis tibi ipse consentias.
因为第一步是判断每样事物的价值,第二步是对这些事物产生有序且温和的冲动,第三步是在你的冲动与行动之间达成一致,使你在所有这些事情上都与自己保持一致。
§89.15Quicquid ex tribus defuit, turbat et cetera.
这三者中若缺了任何一个,就会扰乱其余的部分。
Quid enim prodest inter se aestimati habere omnia, si sis in impetu nimius? Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat? Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere.
因为如果你在冲动上过度,那么在相互之间估量了所有事物的价值,又有什么益处呢? 如果你在事物的具体行动中忽视了时机,不知道每件事应该在何时、何地以及如何进行,那么抑制了冲动并将欲望置于你的控制之下,又有什么益处呢? 因为了解事物的价值和价格是一回事,了解时机是另一回事,克制冲动并走向(而不是冲向)应做之事又是另一回事。
Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior, prout illa digna est peti.
因此,只有当行动不背弃冲动,且冲动根据每样事物的价值而产生——并随着该事物值得被追求的程度而相应地减弱或更加强烈——生命在此时才与自身协调一致。
§89.16Naturalis pars philosophiae in duo scinditur: corporalia et incorporalia.
哲学的自然学部分分为两类:有形体之物和无形体之物。
Utraque dividuntur in suos, ut ita dicam, gradus.
这两类各自又被划分为,可以这么说,它们自己的阶段。
Corporum locus in hos primum, in ea quae faciunt et quae ex his gignuntur; gignuntur autem elementa.
物体这一论题首先分为以下这些:施动者和由它们所产生者;而所产生者就是元素。
Ipse de elementis locus, ut quidam putant, simplex est, ut quidam, in materiam et causam omnia moventem et elementa dividitur.
关于元素这一论题本身,如某些人所认为的,是单一的;或者如另一些人所认为的,是被划分为质料、运动一切的原因以及元素。