Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §88.37-88.46

琐碎学问之弊与对哲学怀疑论的批判

第 155 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡批评文法学家沉溺于琐碎无用的细节,并指出哲学家也同样堕入了类似的虚妄繁琐之中。他列举了各种怀疑论学说,以此展示过度的学问精致如何导致虚无与怀疑,而非真正的智慧。

§88.37Quid? Quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes necessaria, quia supervacua didicerunt.
还有,这种对自由学艺的追求使人变得烦人、多话、不合时宜、自鸣得意,并因此不去学习必要的事物,因为他们学习了多余的事物。
Quattuor milia librorum Didymus grammaticus scripsit.
文法学家迪迪莫斯写了四千本书。
Misererer, si tam multa supervacua legisset.
如果他只是读了这么多多余的东西,我倒会同情他。
In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires.
在这些书里,他探讨荷马的家乡,探讨埃涅阿斯真正的母亲,探讨安纳克里翁活着的时候是更放荡还是更嗜酒,探讨萨福是否是个公娼,以及其他一些一旦你知晓了就应当忘掉的事情。
§88.38I nunc et longam esse vitam nega.
去吧,现在就去否认生命是漫长的。
Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus reddenda.
但当你来到我们自己的学者这里时,我也会向你证明,有许多东西应当付诸斧斤。
Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat: O hominem litteratum! Simus hoc titulo rusticiore contenti: O virum bonum!
付出极大的时间代价和对他人耳朵的极大折磨,才确立了这句赞美:“哦,有学问的人啊! ”让我们满足于这个更朴素的称号吧:“哦,善良的人啊!
§88.39Itane est? Annales evolvam omnium gentium et quis primus carmina scripserit quaeram? Quantum temporis inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non habeam, computabo? Et Aristarchi ineptias, quibus aliena carmina conpunxit, recognoscam et aetatem in syllabis conteram? Itane in geometriae pulvere haerebo? Adeo mihi praeceptum illud salutare excidit: "Tempori parce"? Haec sciam? Et quid ignorem?
” 果真如此吗? 难道我要翻阅所有民族的年代记,去探寻谁最先写了诗歌? 难道我要在没有历法的情况下,去计算奥尔甫斯和荷马之间隔了多少时间? 难道我要去审视阿里斯塔库斯用以标记他人诗歌的愚蠢行径,并在音节上虚度光阴? 难道我就这样纠缠于几何学的沙尘之中吗? 那条有益的教诲“珍惜时间”难道就这样完全从我脑海中消失了吗? 我要知道这些吗? 而我又该对什么一无所知呢?
§88.40Apion grammaticus, qui sub C. Caesare tota circulatus est Graecia et in nomen Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adiecisse operi suo, quo bellum Troianum complexus est.
文法学家阿皮翁在盖乌斯·凯撒治下巡游了整个希腊,并被所有城邦冠以荷马之名接纳,他常说,荷马在完成了《奥德赛》和《伊利亚特》这两个题材后,为他的著作添加了一个开篇,其中包揽了特洛伊战争。
Huius rei argumentum adferebat, quod duas litteras in primo versu posuisset ex industria librorum suorum numerum continentes.
他为这件事提出的证据是,荷马故意在第一行诗中放入了两个代表其著作卷数的字母。
§88.41Talia sciat oportet, qui multa vult scire, non cogitare, quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio privata, quantum occupatio cotidiana, quantum somnus.
想要知道许多事物的人,就必须知道这些,而不想想疾病夺去了你多少时间,公事夺去了多少,私事夺去了多少,日常琐事夺去了多少,睡眠夺去了多少。
Metire aetatem tuam; tam multa non capit.
量一量你的生命吧,它容不下这么多东西。
§88.42De liberalibus studiis loquor; philosophi quantum habent supervacui, quantum ab usu recedentis! Ipsi quoque ad syllabarum distinctiones et coniunctionum ac praepositionum proprietates descenderunt et invidere grammaticis, invidere geometris.
我谈论的是自由学艺;而哲学家们又有多少多余的、远离实用的东西啊! 他们自己也堕落到去区分音节,去探讨连接词和前置词的特性,并且嫉妒文法学家,嫉妒几何学家。
Quicquid in illorum artibus supervacuum erat, transtulere in suam.
凡是在那些人的行当里多余的东西,他们都搬到了自己的行当里。
Sic effectum est, ut diligentius loqui scirent quam vivere.
这样造成的后果是,他们知道如何更精致地说话,而不是如何生活。
§88.43Audi, quantum mali faciat nimia subtilitas et quam infesta veritati sit.
听听过度的琐碎造成了多少危害,以及它对真理有多大的敌意。
Protagoras ait de omni re in utramque partem disputari posse ex aequo et de hac ipsa, an omnis res in utramque partem disputabilis sit.
普罗泰戈拉说,关于任何事物都可以从正反两方面进行对等的辩论,甚至关于这件事情本身——是否任何事物都可以从正反两方面辩论。
Nausiphanes ait ex his, quae videntur esse, nihil magis esse quam non esse.
瑙西法奈斯说,在这些看起来存在的事物中,存在并不比不存在更真实。
§88.44Parmenides ait ex his, quae videntur, nihil esse uno excepto universo.
巴门尼德说,在这些看起来存在的事物中,除了唯一的大全之外,什么都不存在。
Zenon Eleates omnia negotia de negotio deiecit: ait nihil esse.
埃利亚的芝诺把所有的事务都从事务中驱逐了出去:他说什么都不存在。
Circa eadem fere Pyrrhonei versantur et Megarici et Eretrici et Academici, qui novam induxerunt scientiam, nihil scire.
几乎围绕着同样的事情旋转的还有皮浪派、麦加拉派、埃雷特里亚派以及学术院派,后者引入了一种新的学问:一无所知。
§88.45Haec omnia in illum supervacuum studiorum liberalium gregem coice; illi mihi non profuturam scientiam tradunt, hi spem omnis scientiae eripiunt.
把所有这些都扔进那群多余的自由学艺中去吧;前者传授给我对我无益的知识,后者夺走了所有知识的希望。
Satius est supervacua scire quam nihil.
知道多余的东西总比什么都不知道强(前者也许会这么说)。
Illi non praeferunt lumen, per quod acies derigatur ad verum; hi oculos mihi effodiunt.
前者没有在我面前提着那盏能将视线引向真理的光芒;后者则挖出了我的眼睛。
Si Protagorae credo, nihil in rerum natura est nisi dubium; si Nausiphani, hoc unum certum est, nihil esse certi; si Parmenidi, nihil est praeter unum; si Zenoni, ne unum quidem.
如果我相信普罗泰戈拉,自然界中除了怀疑什么都没有;如果相信瑙西法奈斯,唯有一件事是确定的,那就是没有什么是确定的;如果相信巴门尼德,除了“一”之外什么都没有;如果相信芝诺,连“一”都没有。
§88.46Quid ergo nos sumus? Quid ista, quae nos circumstant, aiunt, sustinent? Tota rerum natura umbra est aut inanis aut fallax.
那么我们是什么? 我们周围的这些事物又在说什么、支撑着什么? 大自然的一切不过是空虚或骗人的影子。
Non facile dixerim, utris magis irascar, illis, qui nos nihil scire voluerunt, an illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire.
我很难说,我更应该对哪一方发怒:是那些主张我们一无所知的人,还是那些连“我们一无所知”这本身都不留给我们的人。
VALE.
再会。

词汇与语法注释

  1. §88.37Misererer — 动词 misereor(同情)的虚拟式未完成过去时单数第一人称,作过去虚拟条件句的主句。针对迪迪莫斯实际“写了”(scripsit)这么多书的事实,塞内卡反讽道,如果他只是“读过”(legisset)这么多无用的东西,他倒还会同情他。
  2. §88.38longam esse vitam nega — 命令式 nega(否认)支配宾格加不定式结构(longam esse vitam)。“否认生命是漫长的”即指人们抱怨生命短暂。塞内卡在此使用反讽的命令句,暗示学者们既然在无聊事物上浪费生命,就不该抱怨生命短暂。
  3. §88.39Aristarchi ineptias, quibus aliena carmina conpunxit — 动词 conpunxit(刺、打记号)讽刺了亚历山大里亚的文献学家阿里斯塔库斯的学术实践,他通过在荷马诗歌中他认为虚假的诗行旁标注短剑号(obelos)等批判性记号,来“刺伤”他人的诗作。
  4. §88.41non cogitare — 在非人称动词 oportet(必须)的支配下,与前文的不定式并列或以无连接词方式延续的不定式。在语意上,它起到了类似于现在分词 non cogitans(不想着)的作用,指出了那些渴望了解多余事物却不考虑人寿有限之人的矛盾。
  5. §88.42invidere — 这是一个历史不定式(historical infinitive),用以代替直陈式未完成过去时或完成时,生动地叙述了哲学家们开始嫉妒并模仿文法学家的琐碎研究这一历史性事实。
  6. §88.44omnia negotia de negotio deiecit — 对 negotium(事务、事情、存在)一词带有修辞性和悖论性的文字游戏。“把所有的事务都从事务中驱逐了出去”,意指埃利亚的芝诺关于“什么都不存在”的极端主张,从根本上颠覆并终结了所有现实活动或智力探求本身。
  7. §88.46ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire — 不定式短语 nihil scire(一无所知)是代词 hoc(这)的同位语。塞内卡将一般的怀疑论者(他们至少主张自己确知自己一无所知)与更为激进的怀疑论者进行对比,后者连“一无所知”这唯一的确定性也予以剥夺。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §88.37-88.46. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:88.37-88.46

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。