§88.1De liberalibus studiis quid sentiam, scire desideras: nullum suspicio, nullum in bonis numero, quod ad aes exit.
你想知道我对自由学艺的看法:我绝不崇敬任何落入金钱回报的学问,也不将其列入善物之中。
Meritoria artificia sunt, hactenus utilia, si praeparant ingenium, non detinent.
它们是牟利的技艺,仅在准备心智而不留滞心智的范围内有用。
Tamdiu enim istis inmorandum est, quamdiu nihil animus agere maius potest; rudimenta sunt nostra, non opera.
因为,只要灵魂还不能做更伟大的事情,我们就应当在其中停留;它们是我们的初学,而不是我们的终生成就。
§88.2Quare liberalia studia dicta sint, vides; quia homine libero digna sunt.
你明白为什么它们被称为“自由学艺”了;因为它们配得上自由人。
Ceterum unum studium vere liberale est, quod liberum facit.
然而,只有一种学问是真正自由的,那就是让人获得自由的学问。
Hoc est sapientiae, sublime, forte, magnanimum.
这就是智慧的学问,它高尚、坚强、宽宏。
Cetera pusilla et puerilia sunt;
其余的都是微不足道和幼稚的。
an tu quicquam in istis esse credis boni, quorum professores turpissimos omnium ac flagitiosissimos cernis? Non discere debemus ista, sed didicisse.
难道你相信,在那些你眼见其教授者最下流、最无耻的学问中,会有什么善吗? 我们不应该正在学习那些东西,而应该是已经学过了。
Quidam illud de liberalibus studiis quaerendum iudicaverunt, an virum bonum facerent;
有些人认为关于自由学艺应该探究这个问题:它们是否使人成为善人?
ne promittunt quidem nec huius rei scientiam adfectant.
然而,它们甚至不作此承诺,也不追求这方面的知识。
§88.3Grammaticus circa curam sermonis versatur et, si latius evagari vult, circa historias, iam ut longissime fines suos proferat, circa carmina.
文法学者致力于对言语的照料,如果他想涉猎更广,就致力于历史,若要把自己的边界推得最远,就致力于诗歌。
Quid horum ad virtutem viam sternit? Syllabarum enarratio et verborum diligentia et fabularum memoria et versuum lex ac modificatio? Quid ex his metum demit, cupiditatem eximit, libidinem frenat?
这些中有什么能为美德铺平道路? 是音节的解析、用词的精细、故事的记忆,还是诗句的规则与韵律的调整? 这些中有什么能消除恐惧、免除欲望、克制情欲?
§88.4Quaeritur utrum doceant isti virtutem an non; si non docent, ne tradunt quidem.
人们追问这些人是否教授美德;如果他们不教,那他们甚至没有传授它。
Si docent, philosophi sunt.
如果他们教,那他们就是哲学家。
Vis scire, quam non ad docendam virtutem consederint? Aspice, quam dissimilia inter se omnium studia sint;
你想知道他们是多么不以教授美德为宗旨吗?
atqui similitudo esset idem docentium.
看看他们所有人的学问彼此之间是多么不同;然而,教授相同事物的人之间本该是有相似性的。
§88.5Nisi forte tibi Homerum philosophum fuisse persuadent, cum his ipsis, quibus colligunt, negent.
除非他们能说服你荷马是个哲学家,尽管他们正是用以得出这一结论的论据否定了这一点。
Nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugientem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, tria bonorum genera inducentem, modo Academicum, omnia incerta dicentem.
因为他们时而把他塑造成一个斯多亚派,只赞成美德、逃避快乐、即使以长生不老为代价也不背弃高尚;时而把他塑造成一个伊壁鸠鲁派,赞美安静城邦的状态、在宴会与歌声中度过一生;时而把他塑造成一个逍遥学派,引入了三种善物;时而把他塑造成一个学园派,说一切都是不确定的。
Adparet nihil horum esse in illo, quia omnia sunt. Ista enim inter se dissident.
显而易见,这些学派的观点他一个也没有,因为他全都有;因为这些观点彼此矛盾。
Demus illis Homerum philosophum fuisse; nempe sapiens factus est, antequam carmina ulla cognosceret.
让我们向他们妥协,承认荷马曾是个哲学家;但可以肯定的是,他在懂任何诗歌之前就已经成为智者了。
Ergo illa discamus, quae Homerum fecere sapientem.
因此,让我们学习那些使荷马成为智者的事情吧。
§88.6Hoc quidem me quaerere, uter maior aetate fuerit, Homerus an Hesiodus, non magis ad rem pertinet quam scire, cum minor Hecuba fuerit quam Helena, quare tam male tulerit aetatem.
至于我去探究荷马和赫西俄德哪一个年龄更大,这与去了解为什么赫卡巴既然比海伦年轻却衰老得如此难看相比,并不更切合要旨。
Quid? Inquam, annos Patrocli et Achillis inquirere ad rem existimas pertinere?
那么,我说,你认为去探询帕特罗克洛斯和阿喀琉斯的年龄是切合要旨的吗?
§88.7Quaeris, Vlixes ubi erraverit, potius quam efficias, ne nos semper erremus? Non vacat audire, utrum inter Italiam et Siciliam iactatus sit an extra notum nobis orbem, neque enim potuit in tam angusto error esse tam longus;
你去探究尤利西斯在何处漂泊,而不是去设法让我们不再总是漂泊? 我没有闲暇去听他是漂泊在意大利和西西里之间,还是在我们已知的世界之外,因为在如此狭窄的空间里不可能有如此漫长的漂泊。
tempestates nos animi cotidie iactant et nequitia in omnia Vlixis mala inpellit.
我们心灵的暴风雨每天都在抛掷着我们,而邪恶则把我们推向尤利西斯所受的一切苦难。
Non deest forma, quae sollicitet oculos, non hostis; hinc monstra effera et humano cruore gaudentia, hinc insidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia et tot varietates malorum.
不乏诱惑眼睛的美色,也不缺敌人;这里有残暴且喜食人血的怪物,那里有诱人耳根的阴险谄媚,还有海难和如此多样的灾祸。
Hoc me doce, quomodo patriam amem, quomodo uxorem, quomodo patrem, quomodo ad haec tam honesta vel naufragus navigem.
教我这个吧:我该如何爱祖国、如何爱妻子、如何爱父亲,以及如何——即使遭遇海难——也能航行到这些如此高尚的目标。
§88.8Quid inquiris, an Penelopa pudica fuerit, an verba saeculo suo dederit? An Vlixem illum esse, quem videbat, antequam sciret, suspicata sit? Doce me, quid sit pudicitia et quantum in ea bonum, in corpore an in animo posita sit.
你为什么要去探究珀涅罗珀是否贞洁,她是否欺骗了她那个时代的人? 或者她是否在确知之前,就怀疑她见到的那个人就是尤利西斯? 教导我什么是贞洁,以及其中有多大的善,它是在肉体中还是在心灵中。
§88.9Ad musicum transeo: doces me, quomodo inter se acutae ac graves consonent, quomodo nervorum disparem reddentium sonum fiat concordia; fac potius, quomodo animus secum meus consonet nec consilia mea discrepent.
我转向音乐家:你教我高音和低音如何相互协调,发出不同声音的琴弦如何达成和谐;倒不如使我的心灵与自身和谐,使我的意图不相矛盾。
Monstras mihi, qui sint modi flebiles; monstra potius, quomodo inter adversa non emittam flebilem vocem.
你向我展示哪些是哀伤的调式;倒不如向我展示,在逆境中如何不发出哀伤的声音。