§87.1Naufragium, antequam navem adscenderem, feci.
我在登船之前就遭遇了海难。
Quomodo acciderit, non adicio, ne et hoc putes inter Stoica paradoxa ponendum, quorum nullum esse falsum nec tam mirabile quam prima facie videtur, cum volueris, adprobabo, immo etiam si nolueris.
至于它是如何发生的,我不加赘述,以免你认为这也属于应当归入斯多葛派悖论之列。 如果你愿意,不,即使你不愿意,我也会向你证明,这些悖论没有一个是虚假的,也没有一个像初看之下那样令人惊异。
Interim hoc me iter docuit, quam multa haberemus supervacua et quam facile iudicio possemus deponere, quae, si quando necessitas abstulit, non sentimus ablata.
与此同时,这次旅程教会了我,我们拥有多少多余的东西,以及我们通过理智多么容易就能抛弃那些即使在某些时候被需要夺走、我们也不会感到失去了的东西。
§87.2Cum paucissimis servis, quos unum capere vehiculum potuit, sine ullis rebus, nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maximus meus biduum iam beatissimum agimus.
只带着极少数的奴隶(一辆车就能装下),除了我们身上穿着的东西之外一无所有,我和我的马克西穆斯已经度过了两天极其幸福的日子。
Culcita in terra iacet, ego in culcita.
垫子铺在地上,我躺在垫子上。
Ex duabus paenulis altera stragulum, altera opertorium facta est.
在两件斗篷中,一件成了褥子,另一件成了被子。
§87.3De prandio nihil detrahi potuit; paratum fuit non magis hora, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus.
午餐没有什么可削减的;它在不到一小时内就准备好了,绝不能没有干无花果,也绝不能没有笔记本。
Illae, si panem habeo, pro pulmentario sunt, si non habeo, pro pane.
如果有面包,干无花果就是菜肴;如果没有面包,它们就是面包。
Cotidie mihi annum novum faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam maior est, quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, fecit sibi divitias nihil concupiscendo.
它们每天都为我带来新年,而我则通过美好的思想和心灵的伟大,使这新年变得吉祥和幸福。 当心灵把外在之物置于一旁,通过无所畏惧为自己创造和平,通过无所渴求为自己创造财富时,它便是最伟大的。
§87.4Vehiculum, in quod inpositus sum, rusticum est; nudae vivere se ambulando testantur; mulio excalceatus, non propter aestatem.
我所乘的车是简陋的;骡子只有在行走时才证明它们还活着;车夫赤着脚,而且并非因为夏天。
Vix a me obtineo, ut hoc vehiculum velim videri meum.
我几乎无法说服自己,让我愿意这辆车看起来是我的。
Durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista, quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et inmobilem.
对于正确之事的扭曲羞耻感至今仍然存在,每当我们遇到一些更体面的人群,我都会不由自主地脸红。 这证明我所赞同、所颂扬的这些东西,在我的心中还没有一个稳稳的和不可动摇的地位。
Qui sordido vehiculo erubescit, pretioso gloriabitur.
一个为简陋之车感到脸红的人,必然会为昂贵之车而炫耀。
§87.5Parum adhuc profeci.
我至今收效甚微。
Nondum audeo frugalitatem palam ferre.
我还不敢公开展示简朴。
Etiamnunc curo opiniones viatorum.
直到现在,我还在意旅人们的看法。
Contra totius generis humani opiniones mittenda vox erat: "Insanitis, erratis, stupetis ad supervacua, neminem aestimatis suo.
应该针对全人类的观念发出这样的声音:“你们疯了,你们错了,你们对多余之物惊叹不已,你们不按人自身的价值来评估任何人。
Cum ad patrimonium ventum est, diligentissimi conputatores sic rationem ponitis singulorum, quibus aut pecuniam credituri estis aut beneficia, nam haec quoque iam expensa fertis: §87.6late possidet, sed multum debet; habet domum formosam, sed alienis nummis paratam: familiam nemo cito speciosiorem producet, sed nominibus non respondet;
当谈到家产时,你们这些极其精明的计算者,会这样为那些你们准备借给他们钱或施予恩惠的个人算账——因为你们已经把恩惠也记作支出了: ‘他拥有广阔的土地,但债台高筑;他有一座美丽的房子,却是用别人的钱建成的;没有人能很快展示出比他更体面的奴隶队伍,但他无法偿还债务;如果他付清债权人,他将一无所有。
si creditoribus solverit, nihil illi supererit Idem in reliquis quoque facere debebitis, excutere quantum proprii quisque habeat. "
’在其他事情上,你们也应当这样做,去彻底查清每个人真正拥有多少属于自己的东西。
§87.7Divitem illum putas, quia aurea supellex etiam in via sequitur, quia in omnibus provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur, quia tantum suburbani agri possidet, quantum invidiose in desertis Apuliae possideret.
” 你认为那人富有,因为金质的器具即使在旅途中也跟随着他,因为他在所有的属州都有耕作,因为巨大的账簿被翻阅,因为他拥有的郊区土地,多得令人嫉妒,就像他在阿普利亚的荒野中拥有的一样。
Cum omnia dixeris, pauper est.
当你把这一切都说了之后,他依然是个穷人。
Quare? Quia debet.
为什么? 因为他欠债。
"Quantum? "inquis.
“欠多少? ”你问。
Omnia.
全部。
Nisi forte iudicas interesse, utrum aliquis ab homine an a fortuna mutuum sumpserit.
除非你认为一个人是从他人那里借贷,还是从命运那里借贷,这之间有什么区别。
§87.8Quid ad rem pertinent mulae saginatae unius omnes coloris? Quid ista vehicula caelata?
"
Instratos ostro alipedes pictisque tapetis,
Aurea pectoribus demissa monilia pendent,
Tecti auro fulvom mandunt sub dentibus aurum.
那些肥壮的、全是同一种毛色的母骡,与这事有什么关系? 那些雕刻精美的车辆又有什么用? “披着紫红锦缎、盖着彩绣毯子的骏马,金色的项链从胸前垂挂,它们披挂着黄金,在牙齿下咀嚼着黄澄澄的黄金。
"
Ista nec dominum meliorem possunt facere nec mulam.
” 这些东西既不能让主人变得更好,也不能让母骡变得更好。
§87.9M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem, alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit, cantherio vehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret.
监察官马尔库斯·卡托的诞生对国家来说,与西庇阿的诞生一样有益(因为一个与我们的敌人作战,另一个与我们的风俗斗争)。 他骑着一匹去势马,而且鞍上确实放着驮袋,以便随身携带必需品。
O quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis in via cursores et Numidas et multum ante se pulveris agentem! Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M. Cato videretur, hic, qui inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat, utrum se ad gladium locet an ad cultrum.
哦,我多么希望在路上能遇到那些打扮得漂漂亮亮的骑士中的一个,带着前驱和努米底亚人,在自己面前扬起大片尘土! 毫无疑问,这个人在随从和打扮上会比马尔库斯·卡托显得更高雅——这个在那些奢侈的装备中,此刻正犹豫着是将自己卖身当剑斗士还是兽斗士的人。