Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §86.11-86.21

古昔沐浴之质朴与移植橄榄树之农术

第 145 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡对比并批判了西庇阿简朴的沐浴习惯与当代罗马人的极端奢侈,并详细介绍了从别墅现任主人那里学到的移植橄榄树和葡萄树的具体农业技术。

§86.11Quantae nunc aliqui rusticitatis damnant Scipionem, quod non in caldarium suum latis specularibus diem admiserat, quod non in multa luce decoquebatur et expectabat, ut in balneo concoqueret.
现在,某些人会以何等严重的乡野粗俗来谴责西庇阿,就因为他没有通过宽敞的云母窗让日光照进他的温浴室,因为他没有在充沛的光线中汗蒸,也没有在浴室里等待食物消化。
O hominem calamitosum! Nesciit vivere.
哦,可悲的人啊! 他不知道如何生活。
Non saccata aqua lavabatur, sed saepe turbida et, cum plueret vehementius, paene lutulenta.
他洗澡用的不是过滤过的水,而是经常浑浊的水,在雨下得更猛烈时,甚至几乎是泥水。
Nec multum eius intererat, an sic lavaretur; veniebat enim ut sudorem illic ablueret, non ut unguentum.
而对他来说,以这种方式洗浴并无多大关系;因为他来这里是为了洗去汗水,而不是为了洗去香油。
§86.12Quas nunc quorundam voces futuras credis? "Non invideo Scipioni; vere in exilio vixit, qui sic lavabatur.
你认为现在某些人会说出什么样的话来? “我不羡慕西庇阿;那样洗澡的人,确实是生活在流放之中。
"Immo, si scias, non cotidie lavabatur.
”相反,如果你知道的话,他甚至不是每天洗澡。
Nam, ut aiunt, qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lavabantur.
因为,据那些传下城邦古老习俗的人说,他们每天只清洗胳膊和腿,因为这些部位显然因劳动而积攒了污垢,而其余全身只有在市场日才洗一次。
Hoc loco dicet aliquis: "olim liquet mihi inmundissimos fuisse.
在这里会有人说:“显然,在我看来,他们以前是极不干净的。
Quid putas illos oluisse?" Militiam, laborem, virum.
你认为他们闻起来像什么? ”像军务、像劳动、像男人。
Postquam munda balnea inventa sunt, spurciores sunt.
自从清洁的浴室被发明以来,人们反而变得更加肮脏了。
§86.13Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait? " Pastillos Buccillus olet.
霍拉提乌斯·弗拉库斯在描述一个因过度奢侈而臭名昭著、引人注目的人时,是怎么说的? “布基鲁斯闻起来有口香片(过去糖)的味道。
" Dares nunc Buccillum; proinde esset ac si hircum oleret, Gargonii loco esset, quem idem Horatius Buccillo opposuit.
” 如果现在把布基鲁斯带到这里,那就和闻起来像公羊一样;他就会处在加尔戈尼乌斯的地位,这位正是霍拉提乌斯用来与布基鲁斯相对比的人。
Parum est sumere unguentum, nisi bis die terque renovatur, ne evanescat in corpore.
仅仅涂抹香油是不够的,除非一天重涂两三次,以免香气在身体上消散。
Quid, quod hoc odore tamquam suo gloriantur?
何况,他们还把这种气味当作自己天然的气味来炫耀,这又该怎么说呢?
§86.14Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissime patre familiae, is enim nunc huius agri possessor est, quamvis vetus arbustum posse transferri.
如果这些话在你看来过于严苛,你可以归咎于这座别墅,在这里我从极其勤勉的家长艾吉亚鲁斯(他现在是这块土地的所有者)那里学到,即使是古老的灌木林也是可以移植的。
Hoc nobis senibus discere necessarium est, quorum nemo non olivetum alteri ponit.
这是我们这些老年人必须学习的,因为我们中间没有一个人不为后人栽种奥リーブ林。
Quod vidi illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut deponere.
我亲眼看到他栽种了三四年、需要漫长等待其果实的树木。
§86.15Te quoque proteget illa, quae " Tarda venit seris factura nepotibus umbram, " ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime, sed quid decentissime diceretur aspexit nec agricolas docere voluit, sed legentes delectare.
那棵树也会保护你,正如我们亲爱的维吉尔所说: “它迟迟到来,将为晚辈后代带来荫凉,” 他关注的不是什么最真实,而是什么表达得最得体,他不想教导农民,而是想取悦读者。
§86.16Nam, ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie necesse fuit deprehendere, adscribam: " Vere fabis satio est: tunc te quoque, medica, putres Accipiunt sulci, et milio venit annua cura.
因为,姑且略过其他所有事情,我要把今天我不得不发现的这件事记下来: ¦p.v2.p.320 “春季是播种蚕豆的季节;那时,苜蓿啊,松软的犁沟接纳了你,对小米每年的照料也随之到来。
" An uno tempore ista ponenda sint et an utriusque verna sit satio, hinc aestimes licet: Iunius mensis est, quo tibi scribo, iam proclivis in Iulium; eodem die vidi fabam metentes, milium serentes.
” 这些作物是否应该在同一时间种植,两者的播种期是否都在春季,你可以从这里判断:我写信给你的现在是六月,已近七月;在同一天,我看到人们在收割蚕豆,同时在播种小米。
§86.17Ad olivetum revertar, quod vidi duobus modis depositum: magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo suo transtulit amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso, ex quo illae pependerant.
回到奥リーブ林,我看到它是用两种方式种植的:他把大树的树干周围的枝条剪掉,缩减到一英尺,连同它们的根球,将根部砍掉,只留下它们原先悬挂的基部。
Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit tantum, sed calcavit et pressit.
他把这个浸在粪便里,降进坑中,然后不仅堆上土,还用脚踩并压实。
§86.18Negat quicquam esse hac, ut ait, pisatione efficacius; videlicet frigus excludit et ventum.
他说,没有什么比他所说的这种“踩实”更有效的了;显然它能阻挡寒冷和风。
Minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio.
此外,树木移动得更少,因此能让新生的根部生长并抓住土壤,而哪怕是轻微的晃动也一定会把尚如蜡般柔软、附着不稳的根部拔起。
Rapum autem arboris, antequam obruat, radit.
此外,在掩埋之前,他会刮擦树的根球。
Ex omni enim materia, quae nudata est, ut ait, radices exeunt novae.
因为他说,从所有暴露出来的地方都会长出新根。
Non plures autem super terram eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes.
树干露出地面的部分不应超过三四英尺。
Statim enim ab imo vestietur nec magna pars quemadmodum in olivetis veteribus arida et retorrida erit.
因为它会立即从底部长满新枝,而不会像老奥リーブ树那样大部分干枯萎缩。
§86.19Alter ponendi modus hic fuit: ramos fortes nec corticis duri, quales esse novellarum arborum solent, eodem genere deposuit.
另一种栽种方法是:他把皮不硬的强壮枝条(通常是年轻树木上的那种枝条),用同样的方法栽种。
Hi paulo tardius surgunt, sed cum tamquam a planta processerint, nihil habent in se abhorridum aut triste.
这些树长得稍慢一些,但当它们像从幼苗中生长出来一样时,身上就没有什么粗糙或惨淡的样子了。
§86.20Illud etiamnunc vidi, vitem ex arbusto suo annosam transferri; huius capillamenta quoque, si fieri potest, colligenda sunt, deinde liberalius sternenda vitis, ut etiam ex corpore radicescat.
我还看到:一棵年老的葡萄树被从它所攀附的树上移植过来;如果可能的话,它的细根也必须收集起来,然后把葡萄树更慷慨地平铺开,以便也从它的身体上生根。
Et vidi non tantum mense Februario positas, sed etiam Martio exacto; tenent et conplexae sunt non suas ulmos.
我看到它们不仅在二月份种植,甚至在三月份过去后也有种植;它们牢牢抓住并拥抱着不属于自己的榆树。
§86.21Omnes autem istas arbores, quae, ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina, quae si prodest, habemus pluviam in nostra potestate.
此外,他说,所有这些可以说是“大干的”树木,都必须用蓄水池的水来浇灌;如果这起作用,我们就把雨水掌控在自己手中了。
Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi adversarium paravit, sic ego parem te mihi.
我不打算教你更多了,以免像艾吉亚鲁斯为自己树立了我这个对手一样,我也为你树立了对手。
VALE.
祝好。

词汇与语法注释

  1. 86.11Quantae ... rusticitatis — 修饰动词 `damnant`(带宾语 `Scipionem`)表示指控或谴责事由的属格,由起感叹作用的形容词 `quantae` 修饰。
  2. 86.13Dares nunc Buccillum — 第二人称单数未完成过去时虚拟语气 `dares` 用于表示针对泛指对象的潜在可能性(“如果现在有人把布基鲁斯带到这里”),起到了省略条件从句的作用。
  3. 86.14fastidiendi fructus — 性质属格,由动形容词 `fastidiendus`(令人厌烦的、让人等得不耐烦的)构成。用以形容树木需要极长时间才能结果、使种植者感到厌倦的性质。
  4. 86.21grandiscapiae — 由塞内卡自造的形容词,结合了 `grandis`(大的)和 `scapus`(茎、干)。前置的短语 `ut ita dicam`(可以说,所谓)用于缓和这一新奇词汇的使用。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §86.11-86.21. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:86.11-86.21

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。