Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §86.1-86.10

大西庇阿的朴素庄园与当代的奢华浴室

第 144 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡拜访了大西庇阿的别墅,观察其朴素务实的生活痕迹,并将古代阴暗简陋的浴室与当代过度而无谓的奢华洗浴风气进行对比。

§86.1In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicor.
我正躺在大西庇阿·阿非利加奴斯的别墅里给你写这封信。 我拜谒了他的亡灵(马内斯)和祭坛,我怀疑那便是这位伟人墓碑之所在。
Animum quidem eius in caelum, ex quo erat, redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit, hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit, sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico, cum reliquit patriam, quam cum defendit; aut Scipio Romae esse debebat aut Roma in libertate. "
我确信他的灵魂已经回到了它曾走出的天堂,这并非因为他曾统帅庞大的军队(因为狂妄的冈比西斯也曾拥有军队并成功利用了其狂妄),而是因为他那卓越的自我克制与敬虔。 我认为他的这种美德在他离开祖国时,比在他捍卫祖国时更令人赞叹;要么西庇阿应当留在罗马,要么罗马应当享有自由。
§86.2Nihil," inquit, "volo derogare legibus, nihil institutis.
他曾说:“我不想从法律中夺走任何东西,也不想从制度中夺走任何东西。
Aequum inter omnes cives ius sit.
所有公民之间的权利应当平等。
Utere sine me beneficio meo, patria.
祖国啊,在没有我的情况下享受我给你的恩惠吧。
Causa tibi libertatis fui, ero et argumentum; exeo, si plus quam tibi expedit, crevi. "
我曾是你的自由之因,也将是你的自由之证;如果我的成长超越了对你有利的限度,我就离去。
§86.3Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium voluntarium secessit et civitatem exoneravit? Eo perducta res erat, ut aut libertas Scipioni aut Scipio libertati faceret iniuriam.
” 我怎能不赞叹这伟大的心灵? 他凭借这心灵自愿退隐并减轻了城邦的负担。 事态已发展到如此地步:要么自由对西庇阿造成伤害,要么西庇阿对自由造成伤害。
Neutrum fas erat.
这两者都是神法所不容的。
Itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis.
因此,他向法律让步,退隐至里特尔努姆,打算让国家像记住汉尼拔的流亡一样记住他自己的流亡。
§86.4Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatur, silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam, quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua;
我看到了一座用方形石块筑成的别墅、一堵环绕着森林的围墙,还有作为别墅防御工事而耸立在两旁的塔楼,一个设在建筑和绿植下方的蓄水池(其容量甚至足够军队使用),以及一个按照古老习惯建造的狭窄、阴暗的小浴室。
non videbatur maioribus nostris caldum nisi obscurum.
在我们的祖先看来,浴室若非阴暗便不显得温暖。
Magna ergo me voluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros.
因此,当我对照西庇阿与我们的道德风尚时,心中升起了极大的喜悦。
§86.5In hoc angulo ille Carthaginis horror, cui Roma debet, quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum.
在这个角落里,那位罗马因其而仅被攻陷过一次的迦太基克星,曾在这里清洗因农活劳作而疲惫不堪的身体。
Exercebat enim opere se terramque, ut mos fuit priscis, ipse subigebat.
因为他通过劳动锻炼自己,并亲自耕作土地,正如古人的习俗那样。
Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pavimentum tam vile sustinuit.
他曾站在这如此简陋的屋顶下,这如此低廉的地板曾支撑着他。
§86.6At nunc quis est, qui sic lavari sustineat? Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
但现在,有谁能忍受以这种方式洗浴呢? 除非墙壁因巨大而珍贵的圆盘石板而显得深邃,除非亚历山大港的大理石镶嵌着努米底亚的薄片,除非它们四周饰有如画般多变且精细的复杂涂饰,除非拱顶用玻璃覆盖,除非曾几何时在某座神殿里都算罕见奇观的塔索斯石环绕着我们的泳池(我们在其中浸入因大量排汗而虚脱的身躯),除非银制的水龙头喷洒着水,否则人们就会觉得自己贫穷且肮脏。
§86.7Et adhuc plebeias fistulas loquor;
而且我说的还只是平民的管道;若是我谈到释放奴隶的浴室,又会如何?
quid, cum ad balnea libertinorum pervenero? Quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium, sed in ornamentum positarum inpensae causa! Quantum aquarum per gradus cum fragore labentium! Eo deliciarum pervenimus, ut nisi gemmas calcare nolimus.
有多少雕像,有多少不支撑任何东西、仅为了奢华装点而设立的柱子! 有多少水流带着轰鸣声顺着台阶滑落! 我们已经达到了如此享乐的地步,以至于不踩在宝石上便不愿行走。
§86.8In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam fenestrae muro lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti lumen admitterent; at nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt, ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt.
在西庇阿的这座浴室里,石墙上凿出的只有极小的缝隙而非窗户,以便在不损害防御工事的情况下透入光线;但现在,如果有任何浴室没有经过如此设计,以至于无法通过极宽敞的窗户接纳一整天的阳光,或者无法在洗浴的同时晒黑皮肤,或者无法从浴缸中眺望田野与海洋,人们就会称其为“蟑螂出没的暗处”。
Itaque quae concursum et admirationem habuerant, cum dedicarentur, devitantur et in antiquorum numerum reiciuntur, cum aliquid novi luxuria commenta est, quo ipsa se obrueret.
因此,那些在落成时曾吸引众人聚集和赞叹的设施,一旦奢华又想出了什么新花样来掩埋自身,便会被规避并退入古旧之物的行列。
§86.9At olim et pauca erant balnea nec ullo cultu exornata.
但在过去,浴室既少,也没有任何装饰。
Cur enim exornaretur res quadrantaria et in usum, non in oblectamentum reperta? Non suffundebatur aqua nec recens semper velut ex calido fonte currebat, nec referre credebant, in quam perlucida sordes deponerent.
因为一件只需一分钱、为了实用而非娱乐而发明的事物,又何需装饰呢? 水既不从下方注入,也不像温泉那样总是流淌着新鲜的水,他们也并不认为洗去污垢的水有多么清澈是一件重要的事。
§86.10Sed, di boni, quam iuvat illa balinea intrare obscura et gregali tectorio inducta, quae scires Catonem tibi aedilem aut Fabium Maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua temperasse? Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca, quae populum receptabant, exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc, quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem, ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat.
但是,善良的神啊,进入那些阴暗、涂着粗糙抹灰的浴室是多么令人惬意! 你深知曾任市政官的卡托、法比乌斯·美克西穆斯,或是科尔内利乌斯家族中的某位成员,曾用自己的双手调节过(那里的水温)。 因为即使是最显赫的市政官也履行这一职责:进入那些接纳民众的场所,要求清洁以及实用且有益健康的温度——而不是最近发明的这种如同火灾一般的温度,以至于被判犯有某种罪行的奴隶应当被活着放进去洗(煮)。
Nihil mihi videtur iam interesse, ardeat balineum an calcat.
现在在我看来,浴室是在燃烧还是在温热,已经没有任何区别了。

词汇与语法注释

  1. §86.1adoratis manibus eius — 夺格绝对结构。名词 manes(死者的亡灵)总是以复数形式(manibus)出现,在此处隐喻地表示对大西庇阿的遗骸或亡灵表达敬意和祈祷。
  2. §86.3tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis — 将来主动分词 inputaturus 表示主句主语(西庇阿)的意图或目的(意图归咎于……)。rei publicae 是动词 inputare(归咎于、算作)的与格补足语。
  3. §86.4murum circumdatum silvae — silvae 是与格,取决于复合动词 circumdare(围绕……而设)的搭配,意为“环绕着森林(silvae)而建的围墙”。
  4. §86.6nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt — refugerunt 是动词 refugere(后退、逃避)的完成时。在建筑语境中,它指墙壁因大而珍贵的圆盘石板的布局而产生“(视觉上)向后延伸、显得有深度”的光学效果。
  5. §86.10quae scires Catonem tibi aedilem... temperasse — scires 是泛指第二人称单数的虚拟式未完成过去时,表示过去的潜在可能性(“你会知道……”),并在关系从句中限制说明该浴室的特征。temperasse 是 temperavisse 的缩写形式(调节水温)。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §86.1-86.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:86.1-86.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。