Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §85.33-85.41

舵手的技艺与驯服逆境的贤人德性

第 143 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡论证说,正如风暴不会损害舵手的技艺,逆境和困境也不会阻碍贤人德性的活动。贤人将所接受的任何命运都用作素材,像驯兽师驯服野兽一样使灾祸变得温顺。

§85.33Ego aliter respondendum iudico: nec artem gubernatoris deteriorem ulla tempestate fieri nec ipsam administrationem artis.
我认为应当做不同的回答:舵手的技艺绝不因任何风暴而变坏,技艺的实际施行也是如此。
Gubernator tibi non felicitatem promisit, sed utilem operam et navis regendae scientiam.
舵手并未向你承诺(航行的)顺利,而是承诺了有益的努力和操纵船只的知识。
Haec eo magis apparet, quo illi magis aliqua fortuita vis obstitit.
某种偶然的力量越是阻碍他,这种知识就越发显现。
Qui hoc potuit dicere "Neptune, numquam hanc navem nisi rectam," arti satis fecit; tempestas non opus gubernatoris impedit, sed successum.
那些能够说出“涅普顿啊,若非使这艘船保持正直,你绝不能(将其击沉)”的人,就已经对他的技艺尽职尽责了;风暴阻碍的不是舵手的工作,而是他的成功。
"
“那又怎样?
§85.34Quid ergo? "inquit, "non nocet gubernatori ea res, quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat? "Non tamquam gubernatori, sed tamquam naviganti nocet;
”他说,“难道那些阻止他进港、使他的努力落空、或者将他往回推、或者滞留并解除其装备的事物,不会伤害到舵手吗?
alioqui gubernator ille non est.
”这些伤害他不是作为舵手,而是作为航海者;否则,他就不是舵手了。
Gubernatoris artem adeo non inpedit, ut ostendat; tranquillo enim, ut aiunt, quilibet gubernator est.
它非但没有阻碍舵手的技艺,反而彰显了它;因为正如人们所说,在风平浪静时,人人都是舵手。
Navigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est.
那些事物阻碍的是船只,而不是作为操纵者的船只操纵者。
§85.35Duas personas habet gubernator: alteram communem cum omnibus, qui eandem conscenderunt navem: ipse quoque vector est; alteram propriam: gubernator est.
舵手拥有双重角色:一种是与乘坐同一艘船的所有人共有的,他自己也是一名乘客;另一种则是他特有的,他是舵手。
Tempestas tamquam vectori nocet, non tamquam gubernatori.
风暴作为乘客伤害了他,而不是作为舵手。
§85.36Deinde gubernatoris ars alienum bonum est: ad eos, quos vehit, pertinet, quomodo medici ad eos, quos curat.
其次,舵手的技艺是他人的福祉:它关乎他所运载的人,就像医生的技艺关乎他所医治的人一样。
Commune bonum est sapientis: est et eorum, cum quibus vivit, et proprium ipsius.
贤人的福祉则是共同的:既属于与他共同生活的人,也属于他自己特有。
Itaque gubernatori fortasse noceatur, cuius ministerium aliis promissum tempestate inpeditur; sapienti non nocetur a paupertate, non a dolore, non ab aliis tempestatibus vitae.
因此,由于风暴阻碍了向他人承诺的服务,舵手或许会受到伤害;但贤人绝不会受到贫困、痛苦或生命中其他风暴的伤害。
§85.37Non enim prohibentur opera eius omnia, sed tantum ad alios pertinentia; ipse semper in actu est, in effectu tunc maximus, cum illi fortuna se opposuit.
因为他并非所有的行动都被阻止,而仅仅是被阻止了那些关乎他人的行动;他自己始终处于活动状态,当命运与他对抗时,他在效果上最为伟大。
Tunc enim ipsius sapientiae negotium agit, quam diximus et alienum bonum esse et suum.
因为那时,他正在履行智慧本身的事务,而我们说过,智慧既是他人的福祉,也是他自己的福祉。
§85.38Praeterea ne aliis quidem tunc prodesse prohibetur, cum illum aliquae necessitates premunt.
此外,即使当某些困境压迫他时,他甚至也没有被阻止去造福他人。
Propter paupertatem prohibetur docere, quemadmodum tractanda res publica sit, at illud docet, quemadmodum sit tractanda paupertas.
由于贫困,他被阻止去传授如何治理国家,但他传授了如何应对贫困。
Per totam vitam opus eius extenditur.
他的工作延伸到他的整个生命。
Ita nulla fortuna, nulla res actus sapientis excludit.
因此,没有任何命运,没有任何事物能排除贤人的活动。
Id enim ipsum agit, quo alia agere prohibetur.
因为他正是通过被阻止做其他事情,来从事这项活动。
Ad utrosque casus aptus est: bonorum rector est, malorum victor.
他适应于这两种境遇:他是顺境的引导者,逆境的征服者。
§85.39Sic, inquam, se exercuit, ut virtutem tam in secundis quam in adversis exhiberet nec materiam eius, sed ipsam intueretur.
我是说,他正是这样磨练自己,无论在顺境还是在逆境中都能展现德性,并且不去关注德性的素材,而是关注德性本身。
Itaque nec paupertas illum nec dolor nec quicquid aliud imperitos avertit et praecipites agit, prohibet.
因此,无论是贫困、痛苦,还是任何其他使无知者退缩并使其堕入深渊的事物,都无法阻碍他。
Tu illum premi putas malis?
你以为他正在被灾祸压迫吗?
§85.40Utitur.
他在利用它们。
Non ex ebore tantum Phidias sciebat facere simulacra; faciebat ex aere.
斐迪亚斯并非只知道用象牙制作雕像,他也用青铜制作。
Si marmor illi, si adhuc viliorem materiam obtulisses, fecisset, quale ex illa fieri optimum posset.
如果你给他大理石,甚至更廉价的素材,他也会用它制作出所能达到的最好作品。
Sic sapiens virtutem, si licebit, in divitiis explicabit, si minus, in paupertate; si poterit, in patria, si minus, in exilio; si poterit, imperator, si minus, miles; si poterit, integer, si minus, debilis.
贤人也是如此,如果允许,他会在富裕中展现德性,如果不允许,则在贫困中;如果能够,在祖国,如果不能,在流放中;如果能够,作为将军,如果不能,作为士兵;如果能够,身体健全,如果不能,身体虚弱。
Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet.
无论他接受怎样的命运,他都会从中创造出某些值得纪念的成就。
§85.41Certi sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum expavescenda hominem pati subigunt nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant.
那些驯兽师是确凿的,他们使最凶猛、哪怕只是相遇都令人胆寒的野兽驯服于容忍人类,并且不满足于消除它们的野性,甚至将它们驯化到共同生活的程度。
Leonibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem.
驯兽师将手伸进狮子的口中,看守亲吻老虎,最矮小的埃塞俄比亚人命令大象跪下并在绳索上行走。
Sic sapiens artifex est domandi mala.
同样,贤人是驯服灾祸的艺术家。
Dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium ubique horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt.
痛苦、贫困、耻辱、监狱、流放,无论在何处都是可怕的,但当它们来到这个人面前时,都变得温顺了。
VALE.
祝好。

词汇与语法注释

  1. 85.33eo magis ... quo magis — 表示比例关系的关联句型。夺格形式的关系代名词 `quo` 与指示代名词 `eo` 结合,意为“越……就越……”。此处表示偶然的阻力越是妨碍,舵手的技艺就越发显现。
  2. 85.33Neptune, numquam hanc navem nisi rectam — 源自古希腊关于舵手名言的拉丁语翻译。在宾格 `hanc navem` 和形容词 `rectam` 之后省略了动词(例如 `submerges`“你将击沉”)。直译为“涅普顿啊,若非使这艘船保持正直,你绝不能[将其击沉]”,展现了舵手克尽职守的决心。
  3. 85.36gubernatori fortasse noceatur — 由于不及物动词 `nocere` 支配与格,其被动语态只能以无人称形式使用。因此,这是针对与格 `gubernatori` 的无人称被动句。现在时虚拟语气 `noceatur` 表示可能性(“舵手或许会受到伤害”)。
  4. 85.38Id enim ipsum agit, quo alia agere prohibetur — 关系代名词 `quo` 是表示手段或原因的夺格,其先行词为 `id ipsum`。直译为“正是通过他被阻止做其他事情这一手段(或原因),他在从事这项活动”。此处的紧凑句式说明了贤人如何将障碍转化为自身德性活动的素材。
  5. 85.40Si marmor ... obtulisses, fecisset — 使用过去完成时虚拟语气 `obtulisses` 和 `fecisset` 构成的虚拟条件句,表示与过去事实相反的假设。表达了“如果过去曾向他提供大理石或更廉价的素材,他也会做出……”的意图。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §85.33-85.41. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:85.33-85.41

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。