§86.1In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicor.
大スキピオ・アフリカヌスのまさにその別荘に横たわりながら、私は彼の遺灰(マネス)と、この偉大な人物の墓ではないかと私が疑っている祭壇に祈りを捧げた後、君にこの手紙を書いている。
Animum quidem eius in caelum, ex quo erat, redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit, hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit, sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico, cum reliquit patriam, quam cum defendit;
彼の魂は、それがかつてあった天へと戻ったのだと私は確信している。 それは彼が巨大な軍隊を率いたからではなく(狂気のカンビュセスでさえ軍隊を持ち、その狂気を利用して幸を掴んだのだから)、彼の傑出した節度と敬虔さのためである。 私は、彼が祖国を守ったときよりも、祖国を去ったときのほうがいっそう、その徳が彼において称賛に値すると判断する。
aut Scipio Romae esse debebat aut Roma in libertate.
スキピオがローマに留まるべきか、あるいはローマが自由であるべきかのどちらかであったのだ。
" §86.2Nihil," inquit, "volo derogare legibus, nihil institutis.
彼は言った。 「私は法律からも、制度からも、何一つ奪うことを望まない。
Aequum inter omnes cives ius sit.
すべての市民の間で権利は平等であるべきだ。
Utere sine me beneficio meo, patria.
祖国よ、私なしで私の(もたらした)恩恵を享受するがよい。
Causa tibi libertatis fui, ero et argumentum;
私はお前にとって自由の原因であったし、その証拠ともなるであろう。
exeo, si plus quam tibi expedit, crevi.
もし私が、お前にとって都合がよい以上に大きくなってしまったのなら、私は去る。
" §86.3Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium voluntarium secessit et civitatem exoneravit? Eo perducta res erat, ut aut libertas Scipioni aut Scipio libertati faceret iniuriam.
」自ら望んで亡命へと退き、市民の負担を軽くしたこの精神の偉大さを、どうして私が称賛せずにいられようか。 事態は、自由がスキピオに不当な扱いをするか、あるいはスキピオが自由に不当な扱いをするか、どちらかしかないところまで達していた。
Neutrum fas erat.
どちらも神法に反していた。
Itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis.
それゆえ、彼は法律に道を譲り、ハンニバルの亡命と同じくらい自分の亡命をも国家の責任に帰するつもりで、自らをリテルヌムへと退かせた。
§86.4Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatur, silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam, quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua;
私は、切り石で築かれた別荘、森を取り囲む壁、別荘の防壁として両側にそびえ立つ塔、建物や植え込みの下に設けられ、軍隊の使用にさえ十分耐えうる貯水槽、そして古代の習慣に従った、狭くて薄暗い小さな浴室を見た。
non videbatur maioribus nostris caldum nisi obscurum.
私たちの先祖にとっては、薄暗くなければ浴室が温かいとは感じられなかったようである。
Magna ergo me voluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros.
それゆえ、大きな喜びが、スキピオの道徳と私たちのそれとを比較対照する私に湧き上がってきた。
§86.5In hoc angulo ille Carthaginis horror, cui Roma debet, quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum.
この片隅で、ローマが一度しか征服されなかったことを負っている、あのカルタゴの脅威(スキピオ)が、農作業の労働で疲れた身体を洗い流していた。
Exercebat enim opere se terramque, ut mos fuit priscis, ipse subigebat.
というのも、彼は労働によって自らを鍛え、古の人々の習慣であったように、自ら土を耕していたからである。
Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pavimentum tam vile sustinuit.
このような実につつましい屋根の下に彼は立ち、このような実にお粗末な床が彼を支えていた。
§86.6At nunc quis est, qui sic lavari sustineat? Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
しかし今や、このように入浴することに耐えられる者が誰いようか。 壁が大きくて高価な円盤状の石板によって奥へと引き込んで見えたり、アレクサンドリア産の大理石にヌミディア産の薄板がはめ込まれていたり、それらの周りに絵画のように多様で精緻な縁取りが施されていなかったり、天井がガラスで覆われていなかったり、かつてはどこかの神殿でさえ珍しい見ものだったタソス産の石が、私たちが多量の汗を流して消耗した身体を沈めるプールを囲んでいなかったり、銀製の蛇口が水を注ぎ出していなかったりすれば、人は自分を貧しく、不潔であるとみなす。
§86.7Et adhuc plebeias fistulas loquor;
しかも、私はまだ庶民の配管について話しているのだ。
quid, cum ad balnea libertinorum pervenero? Quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium, sed in ornamentum positarum inpensae causa! Quantum aquarum per gradus cum fragore labentium! Eo deliciarum pervenimus, ut nisi gemmas calcare nolimus.
解放奴隷たちの浴室の話に至ったならどうなるか。 費用をかけるために、何も支えず、ただ装飾のために置かれた彫像や柱がどれほど多くあることか。 激しい音を立てて階段を流れ落ちる水がどれほど多いことか。 私たちは、宝石を踏みつけるのでなければ満足できないほどの贅沢に達してしまった。
§86.8In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam fenestrae muro lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti lumen admitterent;
このスキピオの浴室には、防壁を損なわずに光を取り入れるために、石壁に穿たれた窓というよりは極めて小さな隙間があるだけである。
at nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt, ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt.
しかし今では、もし一日中の太陽を非常に大きな窓から受け入れるように設えられていなかったり、入浴しながら同時に日焼けできなかったり、浴槽から畑や海を見渡せなかったりすれば、そのような浴室を「ゴキブリの出る暗い場所」と呼ぶ。
Itaque quae concursum et admirationem habuerant, cum dedicarentur, devitantur et in antiquorum numerum reiciuntur, cum aliquid novi luxuria commenta est, quo ipsa se obrueret.
それゆえ、落成したときには人々が群がり称賛を集めたものが、贅沢が自らを圧倒するために何か新しいものを考案すると、避けられ、古いものの類へと退けられてしまう。
§86.9At olim et pauca erant balnea nec ullo cultu exornata.
しかし昔は、浴室の数も少なく、いかなる装飾も施されていなかった。
Cur enim exornaretur res quadrantaria et in usum, non in oblectamentum reperta? Non suffundebatur aqua nec recens semper velut ex calido fonte currebat, nec referre credebant, in quam perlucida sordes deponerent.
なぜなら、1クアドルンス(安価な入館料)の、娯楽のためではなく実用のために発明されたものが、どうして装飾される必要があろうか。 水は下から注がれることもなく、温泉のように常に新鮮な水が流れているわけでもなく、人々は自分たちの汚れを落とす水がどれほど澄んでいるかを気に留めるべきだとは思っていなかった。
§86.10Sed, di boni, quam iuvat illa balinea intrare obscura et gregali tectorio inducta, quae scires Catonem tibi aedilem aut Fabium Maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua temperasse? Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca, quae populum receptabant, exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc, quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem, ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat.
しかし、おお、善き神々よ、あの薄暗く、粗末な漆喰が塗られた浴室に入ることがどれほど愉快なことか。 そこは、按察官(エディリス)としてのカトーや、ファビウス・マクシムス、あるいはコルネリウス家の一族が、自らの手で調整したことが分かる場所なのだ。 というのも、極めて高貴な按察官たちもまた、民衆を受け入れる場所に入り、清潔さと、適度で健康に良い温度を要求するという義務を果たしていたからである。 最近発明された、まるで火事のような温度ではなく。 実際その温度は、何か犯罪で有罪宣告を受けた奴隷が生きたまま茹でられるのに適しているほどである。
Nihil mihi videtur iam interesse, ardeat balineum an calcat.
今や、浴室が燃えているのか、それとも温められているのか、何の違いもないように私には思われる。