Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §85.25-85.32

勇敢与舵手比喻下智慧的自足性

第 142 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

作者阐明了勇敢者面对危险和痛苦不感恐惧的原因,并以贤人与舵手的目的差异为例,讨论了智慧与普通技艺的区别。

§85.25Qui hoc dicunt, rursus in idem revolvuntur, ut illis virtutum loco sint minora vitia.
这样说的人,又回到了同样的境地,以至于对他们而言,代替德性的是较小的恶德。
Nam qui timet quidem, sed rarius et minus, non caret malitia, sed leviore vexatur.
因为那虽然害怕、但次数较少且程度较轻的人,并未免于邪恶,只是在遭受较轻的邪恶的折磨。
"At enim dementem puto, qui mala imminentia non extimescit.
“但是,我认为那些不害怕迫在眉睫的灾祸的人是疯狂的。
"Verum est, quod dicis, si mala sunt; sed si scit mala illa non esse et unam tantum turpitudinem malum iudicat, debebit secure pericula aspicere et aliis timenda contemnere.
”如果你所说的那些真的是灾祸,那么你说得对;但如果他知道那些并不是灾祸,并且认为只有丑恶才是唯一的灾祸,那么他理当安然面对危险,并蔑视他人所畏惧的事物。
Aut si stulti et amentis est mala non timere, quo quis prudentior est, hoc timebit magis.
或者,如果不害怕灾祸是愚蠢和疯狂的表现,那么一个人越明智,他就越会感到害怕。
" §85.26Ut vobis," inquit, "videtur, praebebit se periculis fortis.
“照你们的看法,”他说,“勇敢的人会让自己暴露在危险之中。
"Minime; non timebit illa, sed vitabit.
”绝非如此;他不会害怕危险,而是会避开它们。
Cautio illum decet, timor non decet.
防备适合他,恐惧则不适合他。
"Quid ergo?" inquit, "mortem, vincla, ignes, alia tela fortunae non timebit? "Non.
“那又怎样? ”他说,“难道死刑、监禁、火刑以及命运的其他武器,他都不害怕吗? ”不害怕。
Scit enim illa non esse mala, sed videri.
因为他知道那些并不是灾祸,而只是看起来像灾祸。
Omnia ista humanae vitae formidines putat.
他认为所有这些都是人类生活的吓人之物。
§85.27Describe captivitatem, verbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes vel per morbum vel per iniuriam et quicquid aliud adtuleris: inter lymphatos metus numerat.
描述一下囚禁、鞭笞、锁链、贫困,以及因疾病或伤害导致肢体残缺,或者你提出的任何其他事物吧:他把这些都归入狂乱的恐惧之中。
Ista timidis timenda sunt.
那些是胆怯之人所应当害怕的。
An id existimas malum, ad quod aliquando nobis nostra sponte veniendum est?
难道你认为,有时我们必须出于自身意愿去前往的那个地方,也是一种灾祸吗?
§85.28Quaeris quid sit malum? Cedere iis, quae mala vocantur, et illis libertatem suam dedere, pro qua cuncta patienda sunt.
你问什么是灾祸? 向那些被称为灾祸的事物屈服,并将自己的自由拱手让给它们,而为了自由,我们必须忍受一切。
Perit libertas, nisi illa contemnimus, quae nobis iugum inponunt.
如果我们不蔑视那些将枷锁强加于我们的事物,自由就会消亡。
Non dubitarent, quid conveniret forti viro, si scirent, quid esset fortitudo.
如果他们知道什么是勇敢,就不会怀疑什么适合勇敢的人。
Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio; scientia est distinguendi, quid sit malum et quid non sit.
因为勇敢既不是盲目的鲁莽,也不是对危险的爱好,更不是对可怕事物的追求;它是辨别什么是灾祸、什么不是灾祸的知识。
Diligentissima in tutela sui fortitudo est et eadem patientissima eorum, quibus falsa species malorum est.
勇敢在保护自我方面最为严谨,同时对于那些具有灾祸之虚假外表的事物最能忍耐。
"
“那又怎样?
§85.29Quid ergo? Si ferrum intentatur cervicibus viri fortis, si pars subinde alia atque alia suffoditur, si viscera sua in sinu suo vidit, si ex intervallo, quo magis tormenta sentiat, reperitur et per adsiccata viscera recens demittitur sanguis, non timet? Istum tu dices nec dolere?" Iste vero dolet.
如果长剑直指勇敢之人的颈部,如果他的身体各部分被接二连三地刺穿,如果他在自己的怀里看到自己的内脏,如果为了让他更强烈地感受到折磨,每隔一段时间,新鲜的血液就顺着他已干涸的内脏流下,难道他不害怕吗? 你会说这样的人甚至不感到痛苦吗? ”他确实感到痛苦。
Sensum enim hominis nulla exuit virtus.
因为没有任何德性能剥夺人的感官。
Sed non timet; invictus ex alto dolores suos spectat.
但他并不害怕;他百折不挠,从高处俯视着自己的痛苦。
Quaeris quis tunc animus illi sit? Qui aegrum amicum adhortantibus.
你问他那时是怎样的心境? 就像是那些鼓励生病朋友的人的心境。
§85.30"Quod malum est, nocet.
“凡是灾祸,都会带来伤害。
Quod nocet, deteriorem facit.
带来伤害的,就会使人变得更坏。
Dolor et paupertas deteriorem non faciunt; ergo mala non sunt.
痛苦和贫困并不会使人变得更坏;因此它们不是灾祸。
""Falsum est," inquit, "quod proponitis; non enim, si quid nocet, etiam deteriorem facit.
”他说:“你们的前提是错误的;因为并非只要某物带来伤害,它就一定会使人变得更坏。
Tempestas et procella nocet gubernatori, non tamen illum deteriorem facit. "
风暴和暴风雨会给舵手带来伤害,但并没有使他变得更坏。
§85.31Quidam e Stoicis ita adversus hoc respondent: deteriorem fieri gubernatorem tempestate ac procella, quia non possit id, quod proposuit, efficere nec tenere cursum suum; deteriorem illum in arte sua non fieri, in opere fieri.
” 某些斯多葛派学者对此这样回答:舵手确实因风暴和暴风雨而变得糟糕,因为他无法完成他所设想的事情,也无法保持他的航线;但他并非在技术上变得糟糕,而是在实际工作之中变得糟糕。
Quibus Peripateticus "ergo," inquit, "et sapientem deteriorem faciet paupertas, dolor et quicquid aliud tale fuerit.
对此,逍遥学派的人说:“那么,”他说,“贫困、痛苦以及其他诸如此类的事物,也会使贤人变得糟糕。
Virtutem enim illi non eripiet, sed opera eius inpediet. "
因为它们虽不会夺走他的德性,却会阻碍他的行动。
§85.32Hoc recte diceretur, nisi dissimilis esset gubernatoris condicio et sapientis.
” 如果舵手与贤人的处境不是不同的话,这种说法本是正确的。
Huic enim propositum est in vita agenda non utique, quod temptat, efficere, sed omnia recte facere.
因为对于后者而言,在度过一生的过程中的目的,绝非必须完成他所尝试的事情,而是要正确地做一切事情。
Gubernatori propositum est utique navem in portum perducere.
但对于舵手而言,其目的则是必须将船带入港口。
Artes ministrae sunt, praestare debent, quod promittunt.
各种技艺都是辅助性的,它们应当兑现自己所承诺的。
Sapientia domina rectrixque est; artes serviunt vitae, sapientia imperat.
而智慧则是主宰和引导者;技艺服务于生活,智慧则发号施令。

词汇与语法注释

  1. 85.25stulti et amentis est — 与系动词 `est` 连用的特征属格,表示“是愚蠢和疯狂之人的特征或表现”。
  2. 85.27nobis — 在无人称被动周折式句式中,与动形容词 `veniendum` 连用以表示行为主体的“施事与格”。关系代词 `ad quod` 在文脉中暗指“死亡”。
  3. 85.28eorum, quibus falsa species malorum est — 指示代词的属格 `eorum` 是由最高级形容词 `patientissima` 所支配的客体属格。关系从句中的关系代词 `quibus` 是表示所有关系的“所有与格”。
  4. 85.29Qui aegrum amicum adhortantibus. — 极度省略的句式。应当理解为 `Qui [animus est] adhortantibus [aegrum amicum]`,其中从前句补出 `animus`,现在分词 `adhortantibus` 起到“所有与格”的作用。
  5. 85.32Huic — 指示代词 `hic` 的与格,指代前文提到的两者(`gubernatoris` 和 `sapientis`)中较近的一者,即“贤人”(后者)。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §85.25-85.32. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:85.25-85.32

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。