§84.1Itinera ista, quae segnitiam mihi excutiunt, et valitudini meae prodesse iudico et studiis.
我判断这些为我驱除怠惰的旅行,对我的健康和我的研究都有益处。
Quare valitudinem adiuvent, vides: cum pigrum me et neglegentem corporis litterarum amor faciat, aliena opera exerceor; studio quare prosint, indicabo: a lectionibus nihil recessi.
为什么它们能帮助健康,你是看得出来的:既然对文学的热爱使我变得懒散且忽视身体,我便借助他人的劳动来锻炼身体;为什么它们对研究有益,我将说明:我没有丝毫脱离我的阅读。
Sunt autem, ut existimo, necessariae, primum ne sim me uno contentus; deinde ut, cum ab aliis quaesita cognovero, tum et de inventis iudicem et cogitem de inveniendis.
然而,正如我所认为的,阅读是必不可少的,首先是为了不让我仅满足于自己一人;其次是为了,当我了解了他人所探求的成果时,既能对已发现的事物做出判断,又能思考有待发现的事物。
Alit lectio ingenium et studio fatigatum, non sine studio tamen, reficit.
阅读滋养智力,并在它因研究而疲惫时使其恢复——尽管并非不需要研究本身。
§84.2Nec scribere tantum nec tantum legere debemus; altera res contristabit vires et exhauriet, de stilo dico, altera solvet ac diluet.
我们既不应该只写,也不应该只读;前者会压抑并消耗我们的力量——我是指笔耕——后者则会使力量松弛和稀释。
Invicem hoc et illo commeandum est et alterum altero temperandum, ut quicquid lectione collectum est, stilus redigat in corpus.
我们必须在这两之间交替往返,用一者来调和另一者,以便凡是通过阅读所收集来的东西,笔墨都能将其还原为一个身体。
§84.3Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae vagantur et flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quicquid attulere, disponunt ac per favos digerunt et, ut Vergilius noster ait, liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas.
正如人们所说,我们应该模仿蜜蜂,它们四处飞荡,采摘适合酿蜜的花朵,然后将带回的一切加以整理并分配到蜂巢中,并且,正如我们的维吉尔所说, “把流动的蜜汁紧紧装满,用甘甜的玉液撑大蜂房”。
§84.4De illis non satis constat, utrum sucum ex floribus ducant, qui protinus mel sit, an quae collegerunt, in hunc saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutent.
关于它们,尚未有足够一致的看法:究竟是它们从花朵中汲取了直接就是蜂蜜的汁液,还是它们通过某种混合以及自身气息的特性,将收集到的东西改变成了这种风味。
Quibusdam enim placet non faciendi mellis scientiam esse illis, sed colligendi.
因为在一些人看来,它们拥有的不是制造蜂蜜的知识,而是收集蜂蜜的知识。
Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior gignat.
他们说,在印度人那里,苇叶上发现了蜂蜜,这要么是那片天空的露水,要么是芦苇本身甘甜而丰腴的湿气所产生的。
In nostris quoque herbis vim eandem, sed minus manifestam et notabilem poni, quam persequatur et contrahat animal huic rei genitum.
在我们的草木中也蕴藏着同样的力量,只是不那么明显和引人注目,而专为此事而生的动物会去追寻并回收它。
Quidam existimant conditura et dispositione in hanc qualitatem verti, quae ex tenerrimis virentium florentiumque decerpserint, non sine quodam, ut ita dicam, fermento, quo in unum diversa coalescunt.
有些人认为,它们从葱绿和绽放之物的最娇嫩部分采摘来的东西,通过保存和整理被转化为这种品质,这不免借助了某种酵母,通过它,多样之物融合为一体。
§84.5Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat.
但免得我被引向正在讨论的主题之外,我们也应该模仿这些蜜蜂,将我们从多样阅读中积累起来的东西分类,因为区分开来能更好地保存,然后运用我们智力的关照和能力,将那些多样的提取物融合为一种风味,这样,即使它显露出是从哪里取来的,它依然显现出是与它被取来的源头不同的别样之物。
Quod in corpore nostro videmus sine ulla opera nostra facere naturam: §84.6alimenta, quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera sunt; at cum ex eo, quod erant, mutata sunt, tum demum in vires et in sanguinem transeunt.
这种事情,我们看到大自然在我们的身体中进行着,而无需我们付出任何劳动:我们所摄入的食物,只要它们还保持着自身的性质并呈固体状漂浮在胃里,就是负担;但是当它们从原先的状态被改变时,那时它们才终于转化为力量和血液。
Idem in his, quibus aluntur ingenia, praestemus, ut quaecumque hausimus, non patiantur integra esse, ne aliena sint.
在滋养我们智力的这些事物上,我们也表现出同样的过程吧,使我们所吸收的一切都不被允许保持原样,免得它们成为身外之物。