Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §84.7-84.13

知识的融会贯通与心灵的调和

第 138 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡以合唱的和谐为喻,阐述了将阅读所得消化并融入自身心灵的重要性,并劝诫卢西里乌斯听从理性的指引,放弃财富与野心,追求至高而宁静的智慧。

§84.7Concoquamus illa; alioqui in memoriam ibunt, non in ingenium.
让我们消化它们;否则它们将进入记忆,而不是进入智力。
Adsentiamur illis fideliter et nostra faciamus, ut unum quiddam fiat ex multis, sicut unus numerus fit ex singulis, cum minores summas et dissidentes conputatio una comprendit.
让我们忠实地赞同它们,使它们成为我们自己的东西,以便从许多事物中形成某种单一的事物,正如当单一的计算囊括较小的、不同的总和时,从各个个位数中形成一个数字一样。
Hoc faciat animus noster: omnia, quibus est adiutus, abscondat, ipsum tantum ostendat, quod effecit.
让我们的心灵也这样做:隐藏一切它曾借助的帮助,只展示它自己所创造的东西。
§84.8Etiam si cuius in te comparebit similitudo, quem admiratio tibi altius fixerit, similem esse te volo quomodo filium, non quomodo imaginem; imago res mortua est.
即使在你不免显露出某个因崇敬而深深印刻在你心中的人的相似之处,我希望你像他如同儿子像父亲,而不是像一幅画像;画像是死的东西。
"Quid ergo? Non intellegetur, cuius imiteris orationem, cuius argumentationem, cuius sententias?" Puto aliquando ne intellegi quidem posse, si imago vera sit; haec enim omnibus, quae ex quo velut exemplari traxit, formam suam inpressit, ut in unitatem illa conpetant.
“那么,难道人们不会看出你在模仿谁的辩才、谁的论证、谁的格言吗? ”我认为,如果是真正的相似,有时甚至无法被看出来;因为这相似已将自己的形状印刻在所有从所谓模板中汲取来的东西上,从而使它们融合成一个整体。
Non vides, quam multorum vocibus chorus constet?
你难道看不见,合唱是由多少人的声音组成的吗?
§84.9Unus tamen ex omnibus redditur; aliqua illic acuta est, aliqua gravis, aliqua media.
然而从所有人中只发出一个声音;其中有的是高音,有的是低音,有的是中音。
Accedunt viris feminae, interponuntur tibiae.
男女同声,其间还穿插着长笛。
§84.10Singulorum illic latent voces, omnium apparent.
在那里,个人的声音被隐去,整体的声音显现出来。
De choro dico, quem veteres philosophi noverant; in commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit.
我说的是古代哲学家所熟知的合唱;在我们今天的公开演出中,歌手的人数比以前剧院里的观众还要多。
Cum omnes vias ordo canentium inplevit et cavea aeneatoribus cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis.
当歌者的行列填满了所有的通道,当观众席被铜管乐手环绕,当舞台上各种长笛和乐器一齐鸣响时,不谐和的声音便产生出和谐。
Talem animum nostrum esse volo; multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatum exempla, sed in unum conspirata.
我希望我们的心灵也是如此;其中应有许多学艺,许多教诲,以及许多时代的榜样,但它们都必须融汇成一个整体。
" §84.11Quomodo," inquis, "hoc effici poterit?" Adsidua intentione;
你会问:“这该如何做到呢?
si nihil egerimus nisi ratione suadente.
”通过持久的专注;如果我们除了理性所劝导的事情之外什么都不做。
Hanc si audire volueris, dicet tibi: relinque ista iamdudum, ad quae discurritur.
如果你愿意听从她,她会对你说:早就该放弃那些人人奔走趋附的事物了。
Relinque divitias, aut periculum possidendum aut onus.
放弃财富,它要么是必须承受的危险,要么是累赘。
Relinque corporis atque animi voluptates; molliunt et enervant.
放弃身体与心灵的享乐;它们使人软弱,消磨意志。
Relinque ambitum; tumida res est, vana, ventosa, nullum habet terminum, tam sollicita est, ne quem ante se videat, quam ne quem post se.
放弃野心;那是个膨胀、虚无、浮躁的东西,没有止境,既焦虑于看到有人在自己前面,又同样焦虑于看到有人在自己后面。
Laborat invidia et quidem duplici; vides autem, quam miser sit, si is cui invidetur et invidet.
它受折磨于嫉妒,而且是双重的嫉妒;你也可以看到,如果一个被嫉妒的人同时也嫉妒别人,他是多么的可怜。
§84.12Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina? Multum habent contumeliarum, ut intres, plus, cum intraveris.
你看着那些权贵的豪宅,以及那些因前来问候的人喧闹争执而拥挤的门槛吗? 为了进去,你要承受许多侮辱,而一旦进去了,受到的侮辱更多。
Praeteri istos gradus divitum et magno adgestu suspensa vestibula; non in praerupto tantum istic stabis, sed in lubrico.
走过富人们的那些台阶和耸立在巨大地基上的前庭吧;在那些地方,你不仅是站在悬崖峭壁上,更是站在易滑的地面上。
Huc potius te ad sapientiam derige tranquillissimasque res eius et simul amplissimas pete.
相反,把你自己引向这里的智慧,去追求她最宁静、同时又最宏伟的事物吧。
§84.13Quaecumque videntur eminere in rebus humanis, quamvis pusilla sint et comparatione humillimorum extent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur.
在人类事务中任何看似杰出的事物,尽管它们其实微不足道、只是在与最卑微之物的比较中才显露出来,却依然要通过艰难险阻的小径才能到达。
Confragosa in fastigium dignitatis via est; at si conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te, quae pro excelsissimis habentur, aspicies, sed tamen venies ad summa per planum.
通往显赫顶峰的路是崎岖不平的;但如果你乐意登上这个连命运都屈服于其下的顶峰,你确实会俯瞰你脚下一切被视为最崇高的事物,然而,你将通过平坦的道路抵达这最高之境。
VALE.
再会。

词汇与语法注释

  1. §84.7cum minores summas et dissidentes conputatio una comprendit — “cum”分句表示时间或伴随状况。“dissidentes”意为“不一致的”、“零散的”,在此描绘了一个比喻性的过程:各个不同的数值通过“conputatio una”(单一的计算/总计)被整合为一个单一的数字。
  2. §84.8haec enim omnibus, quae ex quo velut exemplari traxit, formam suam inpressit — 阴性单数指示代词“haec”指代前文的“imago vera”(真正的相似)。在“ex quo velut exemplari”中,先行词(exemplari)被吸引到关系分句内部(相当于“velut ex exemplari quod...”)。主语(haec)将“其自身的形状”(formam suam)印刻在所有汲取自他处的素材上,从而将它们转化为一个有生命的统一体。
  3. §84.11tam sollicita est, ne quem ante se videat, quam ne quem post se — 使用“tam... quam...”的同等比较。它从两个方向(呼应“duplici invidia”双重嫉妒)描述了野心(ambitus)所怀有的持久焦虑(sollicita):害怕“看到有人在自己前面”(被超越),以及害怕“看到有人在自己后面”(被追赶或失去绝对优势)。
  4. §84.13cui se fortuna summisit — 关系代词“cui”的先行词并非世俗地位(fastigium dignitatis),而是紧接其前的“hunc verticem”(这一顶峰,即智慧)。这表明,“智慧的顶峰”是命运(fortuna)在其面前屈服的唯一场所,强调了世俗荣华与哲学智慧之间的决定性区别。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §84.7-84.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:84.7-84.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。