Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §83.11-83.18

嗜酒者的实例与作为自愿疯狂的醉酒

第 135 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞涅卡驳斥了波塞多尼乌斯为芝诺的“好人不会醉酒”论证所作的辩护,指出“一时喝醉者”与“习惯性醉酒者”的区别,并举出皮索和科苏斯等历史实例,证明即使是好酒之人也能严守国家机密。他主张应当放弃枯燥的三段论,直接通过揭露醉酒作为“自愿的疯狂”的丑态与危害来劝诫世人。

§83.11Huic autem neminem commissurum arcana, quae per vinum eloqui possit.
“然而,没有人会把可能会因酒后吐露的秘密托付给这样的人。
Quod est falsum.
”这是错误的。
Prima enim illa interrogatio conplectitur eum, qui est ebrius, non eum, qui futurus est.
因为那第一个设问包揽的是那个正在醉酒的人,而不是那个将来会醉酒的人。
Plurimum enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum.
因为你会承认,在醉酒者和酒鬼之间有着极大的区别。
Potest et qui ebrius est, tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse.
一个正在醉酒的人可能当时是第一次喝醉,并且没有这种恶习;而一个酒鬼也可能经常处于没有醉酒的状态。
Itaque id intellego, quod significari verbo isto solet, praesertim cum ab homine diligentiam professo ponatur et verba examinante.
因此,我对那个词的理解是它通常所表示的意思,尤其是因为它是被一个声称严谨且审视词汇的人所提出的。
Adice nunc quod, si hoc intellexit Zenon et nos intellegere voluit, ambiguitate verbi quaesiit locum fraudi, quod faciendum non est, ubi veritas quaeritur.
此外还要加上:如果芝诺是这样理解的,并希望我们也这样理解,那么他就利用词语的歧义寻找了欺瞒的余地,而在寻求真理的地方是不应该这样做的。
§83.12Sed sane hoc senserit; quod sequitur, falsum est, ei qui soleat ebrius fieri, non committi sermonem secretum.
但就算他确实是这样想的;接下来的说法也是错误的,即不会把秘密谈话托付给一个习惯于喝醉的人。
Cogita enim, quam multis militibus non semper sobriis et imperator et tribunus et centurio tacenda mandaverint.
因为想想看,有多少不总是清醒的士兵,将军、护民官和百人队长都曾向他们交代过必须保密的事情。
De illa C. Caesaris caede, illius dico, qui superata Pompeio rem publicam tenuit, tam creditum est Tillio Cimbro quam C Cassio.
关于谋杀盖乌斯·凯撒——我说的是那个击败庞培后掌控国家的人——的事情,提留斯·辛贝尔和盖乌斯·卡西乌斯一样受到了信任。
Cassius tota vita aquam bibit, Tillius Cimber et nimius erat in vino et scordalus.
卡西乌斯一生只喝水,而提留斯·辛贝尔不仅过度饮酒,而且性格好斗。
In hanc rem locutus est ipse: "ego," inquit, "quemquam feram, qui vinum ferre non possum?"
关于这件事,他自己曾说过:“我连酒都容纳不下,难道还能容忍任何人吗?
§83.13Sibi quisque nunc nominet eos, quibus scit et vinum male credi et sermonem bene, unum tamen exemplum, quod occurrit mihi, referam, ne intercedat Instruenda est enim vita exemplis inlustribus.
” 现在每个人都可以自己在心里默念那些他们知道既不配托付美酒却极配托付秘密的人的名字;不过,我还是要举一个我脑海中浮现的例子,以免它流失。 因为应当用显赫的例子来指导人生。
Non semper confugiamus ad vetera.
我们不要总是逃避到古老的例子中去。
§83.14L. Piso, urbis custos, ebrius ex quo semel factus est, fuit.
城市守护官卢基乌斯·皮索,自从他第一次喝醉后,就一直处于这种状态。
Maiorem noctis partem in convivio exigebat; usque in horam fere sextam dormiebat; hoc eius erat matutinum.
他把夜晚的大部分时间花在宴会上;一直睡到大约第六个小时;这就是他的早晨。
Officium tamen suum, quo tutela urbis continebatur, diligentissime administravit.
然而,他非常尽职地履行了自己的职责,其中包含了对城市的守护。
Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta relinqueret et invisa.
神圣的奥古斯都曾向他下达秘密指令,当时他派他去主管他彻底征服了的色雷斯;提比略在出发去坎帕尼亚时也是如此,当时他在城市里留下了许多既可疑又令人憎恶的事情。
§83.15Puto, quia illi bene cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum et vino madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, obpressus inexcitabili somno tolleretur.
我想,因为皮索的醉酒对提比略来说结果很好,所以他后来任命科苏斯为城市长官。 科苏斯是一个庄重、克制的人,但却沉溺于酒并浑身浸透着酒气,以至于有时他会因为无法唤醒的沉睡而不得不被人从他从宴会直接走入的元老院中抬出来。
Huic tamen Tiberius multa sua manu scripsit, quae committenda ne ministris quidem suis iudicabat.
然而,提比略亲笔给他写了许多信,这些信是他认为甚至连自己的属下都不该托付的。
Nullum Cosso aut privatum secretum aut publicum elapsum est.
科苏斯没有泄露过任何私密或公开的秘密。
§83.16Itaque declamationes istas de medio removeamus: "Non est animus in sua potestate ebrietate devinctus.
因此,让我们把那些流俗的雄辩之词从我们面前拿开:“被醉酒所束缚的心灵不在其自身的控制之下。
Quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur et omne, quod in imo iacet, in summam partem vis caloris eiectat; sic vino exaestuante, quicquid in imo iacet abditum, effertur et prodit in medium.
正如酒桶本身会被新酿的葡萄汁撑破,且热气的力量会将所有沉在底部的杂质抛向顶部;同样,当酒沸腾时,任何隐藏在底部的秘密都会被带起并显露在公众面前。
Onerati mero quemadmodum non continent cibum vino redundante, ita ne secretum quidem.
被纯酒灌满的人,就像他们因为酒的溢出而无法保留食物一样,也无法保留秘密。
Quod suum alienumque est, pariter effundunt. "
他们同样会倾倒出属于自己的和属于别人的东西。
§83.17Sed quamvis hoc soleat accidere, ita et illud solet, ut cum iis, quos sciamus libentius bibere, de rebus necessariis deliberemus.
” 但是,尽管这种情况常常发生,另一种情况也同样常常发生,那就是我们会与那些我们知道非常喜欢喝酒的人商讨必要的事情。
Falsum ergo est hoc, quod patrocinii loco ponitur, ei qui soleat ebrius fieri, non dari tacitum.
因此,这种作为辩护而提出的观点是错误的,即不把秘密交给习惯于喝醉的人。
Quanto satius est aperte accusare ebrietatem et vitia eius exponere, quae etiam tolerabilis homo vitaverit, nedum perfectus ac sapiens, cui satis est sitim extinguere, qui, etiam si quando hortata est hilaritas aliena causa producta longius, tamen citra ebrietatem resistit.
公开谴责醉酒并揭露其恶习要好得多,即使是一个尚可容忍的人也会避免这些恶习,更不用说一个完美且智慧的人了。 对智者来说,消除口渴就足够了,即使有时因他人的缘故而产生的愉悦促使他喝得稍微久了一点,但他仍然会在醉酒之前止步。
§83.18Nam de illo videbimus, an sapientis animus nimio vino turbetur et faciat ebriis solita; interim, si hoc colligere vis virum bonum non debere ebrium fieri, cur syllogismis agis? Dic, quam turpe sit plus sibi ingerere quam capiat et stomachi sui non nosse mensuram, quam multa ebrii faciant, quibus sobrii erubescant, nihil aliud esse ebrietatem quam voluntariam insaniam.
因为关于那个问题,我们将会看到智者的心灵是否会被过量的酒所扰乱,并做出醉酒者常做的事;在此期间,如果你想得出这个结论,即好人不应当喝醉,你为什么要用三段论来论证呢? 说说看,把超出自己容量的东西灌进身体里,并且不知道自己胃的限度,这是多么可耻的事;醉酒的人做了多少让清醒的人感到羞耻的事;醉酒无非是自愿的疯狂。
Extende in plures dies illum ebrii habitum; numquid de furore dubitabis?
把醉酒者的那种状态延长到几天;难道你还会对疯狂产生怀疑吗?

词汇与语法注释

  1. 83.11Huic autem neminem commissurum arcana — 延续上一节波塞多尼乌斯论点(依赖于§83.10中的“Ait”)的间接陈述,在未来分词“commissurum”之后省略了不定式“esse”。代词“Huic”指习惯性醉酒者(ebriosus)。
  2. 83.12Sed sane hoc senserit — 虚拟式完成时“senserit”在此用于表示让步(“即便他确实是这样想/意味着的”)。
  3. 83.12superata Pompeio — 意为“在庞培被击败之后”的独立夺格结构。鉴于 Pompeius 是阳性名词,语法上通常应写作 "superato Pompeio",此处的 "superata" 提示了抄本可能存在讹误或特殊的词尾变化。
  4. 83.12ego ... quemquam feram, qui vinum ferre non possum? — 提留斯·辛贝尔巧妙利用“fero”(容忍、承受 / 承受酒力、喝不醉)的双重含义进行的机智双关。前半句的“feram”是表示怀疑或反问的虚拟式,意为“容忍(某人)”;后半句的“ferre”意为“承受酒力”。这与一生只喝水的卡西乌斯形成对比,带有辛贝尔自嘲的口吻。
  5. 83.17tacitum — 形容词“tacitus”(沉默的、秘密的)的中性单数名词化用法,在此语境下表示“秘密”或“需要保密的事物”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §83.11-83.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:83.11-83.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。