Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §83.1-83.10

一日的省察与关于醉酒的推论

第 134 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡详细汇报了自己一天的活动并强调自我省察的重要性,随后开始批判性地审视哲学家们所提出的简单且带有诡辩色彩的论证,特别是芝诺关于“好人不会醉酒”的推论。

§83.1Singulos dies tibi meos et quidem totos indicari iubes; bene de me iudicas, si nihil esse in illis putas, quod abscondam.
你要求我向你通报我的每一天,而且是整整一天;如果你认为其中没有什么我可以隐瞒的,那你对我的评价就很好。
Sic certe vivendum est, tamquam in conspectu vivamus; sic cogitandum, tamquam aliquis in pectus intimum introspicere possit; et potest.
我们确实应当这样生活,就像生活在众人的注视之下;应当这样思考,就像有人能看穿我们内心的最深处;而他确实能做到。
Quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum? Nihil deo clusum est.
因为有什么好处是事情向人隐瞒的? 对神而言,没有什么事是封闭的。
Interest animis nostris et cogitationibus mediis intervenit—sic intervenit, dico, tamquam aliquando discedat.
祂参与我们的心灵,介入我们思想的中央——我说祂介入,并不是说祂有时会离开。
§83.2Faciam ergo, quod iubes, et quid agam et quo ordine, libenter tibi scribam.
因此,我会照你的吩咐去做,并且很乐意写信告诉你我做了什么、按什么顺序。
Observabo me protinus et, quod est utilissimum, diem meum recognoscam.
我会立刻观察自己,并且回顾我的一天,这是最有用的。
Hoc nos pessimos facit, quod nemo vitam suam respicit.
这使我们变得最糟:没有人回顾自己的生活。
Quid facturi simus cogitamus.
我们思考我们将要做什么。
Atqui consilium futuri ex praeterito venit.
然而,对未来的计划来自过去。
§83.3Hodiernus dies solidas est; nemo ex illo quicquam mihi eripuit.
今天是充实的一天;没有人能从中夺走我的任何东西。
Totus inter stratum lectionemque divisus est.
这一天完全分配在床榻与阅读之间。
Minimum exercitationi corporis datum, et hoc nomine ago gratias senectuti: non magno mihi constat; cum me movi, lassus sum.
身体锻炼只占极少时间,为此我感谢老年:这并没让付出多大代价;一动,我就累了。
Hic autem est exercitationis etiam fortissimis finis.
然而,这也是最强壮者的锻炼极限。
§83.4Progymnastas meos quaeris? Unus mihi sufficit Pharius puer, ut scis, amabilis, sed mutabitur.
你问我的锻炼伴侣是谁? 一个就够了,就是那个法留斯男孩,如你所知,他挺招人喜欢,但很快就要换掉他了。
Iam aliquem teneriorem quaero.
我已经开始寻找更年轻的了。
Hic quidem ait nos eandem crisin habere, quia utrique dentes cadunt.
而这孩子说我们正处于同样的危机,因为我们俩都在掉牙。
Sed iam vix illum adsequor currentem et intra paucissimos dies non potero; vide, quid exercitatio cotidiana proficiat.
但现在他跑起来我已几乎追不上他,没过几天我就更无能为力了;看,每天的锻炼能有多大成效。
Cito magnum intervallum fit inter duos in diversum euntes.
两个朝相反方向走的人之间,很快就会产生巨大的差距。
Eodem tempore ille adscendit, ego descendo, nec ignoras, quanto ex his velocius alterum fiat.
同时,他在上升,我在下降,你并非不知道,这两者中后者要快得多。
Mentitus sum; iam enim aetas nostra non descendit, sed cadit.
我撒谎了;因为现在我们的年龄已经不是在下降,而是在下坠了。
§83.5Quomodo tamen hodiernum certamen nobis cesserit quaeris? Quod raro cursoribus evenit, hieran fecimus.
然而,你问今天的竞争我们结果如何? 跑者中极少发生的情况,我们达成了平手。
Ab hac fatigatione magis quam exercitatione in frigidam descendi; hoc apud me vocatur parum calda.
在这种疲劳(而非锻炼)之后,我下到冷水浴中;在我这里,这被称为“不够热的水”。
Ille tantus psychrolutes, qui kalendis Ianuariis euripum salutabam, qui anno novo quemadmodum legere, scribere, dicere aliquid, sic auspicabar in Virginem desilire, primum ad Tiberim transtuli castra, deinde ad hoc solium, quod, cum fortissimus sum et omnia bona fide fiunt, sol temperat.
我这个曾经的大冷水浴狂人,曾在元旦那天向运河打招呼,在新年的第一天就像开始阅读、写作、发言一样跳进处女泉,现在我已经先把营地转移到了台伯河,然后转移到了这个浴盆,即使在我最勇敢、一切都真诚进行时,也只是靠太阳来温热它。
Non multum mihi ad balneum superest.
我离热水浴已经不远了。
§83.6Panis deinde siccus et sine mensa prandium, post quod non sunt lavandae manus.
然后是干面包和不用餐桌的午餐,吃完之后不需要洗手。
Dormio minimum.
我睡得极少。
Consuetudinem meam nosti: brevissimo somno utor et quasi interiungo.
你知道我的习惯:我只睡极短的时间,就像在路途中稍作停歇。
Satis est mihi vigilare desisse.
对我来说,只要停止清醒就够了。
Aliquando dormisse me scio, aliquando suspicor.
有时我知道自己睡着了,有时我只是怀疑自己睡着了。
§83.7Ecce circensium obstrepit clamor.
看,竞技场的喧嚣声在吵闹。
Subita aliqua et universa voce feriuntur aures meae.
我的耳朵被某种突然而一致的呼喊声击中。
Nec cogitationem meam excutiunt, ne interrumpunt quidem.
但它们既不打乱我的思考,甚至也不打断它。
Fremitum patientissime fero.
我很耐心地忍受着喧嚣。
Multae voces et in unum confusae pro fluctu mihi sunt aut vento silvam verberante et ceteris sine intellectu sonantibus.
许多混杂在一起的声音,在我听来就像波涛,或是狂风扫过森林,以及其他没有意义的声响。
§83.8Quid ergo est nunc, cui animum adiecerim? Dicam.
那么,我现在把注意力放在了什么上面呢? 我说。
Superest ex hesterno mihi cogitatio: quid sibi voluerint prudentissimi viri, qui rerum maximarum probationes levissimas et perplexas fecerunt, quae ut sint verae, tamen mendacio similes sunt.
昨天的思考还留在我脑海中:那些极其聪明的人,为什么要把最伟大事情的论证变得如此轻浮和错综复杂? 这些论证即使是真的,也仍然像是谎言。
§83.9Vult nos ab ebrietate deterrere Zenon, vir maximus, huius sectae fortissimae ac sanctissimae conditor.
芝诺,这位最伟岸的人物,这个最坚强和最神圣学派的创始人,想要阻止我们沉溺于醉酒。
Audi ergo, quemadmodum colligat virum bonum non futurum ebrium: "ebrio secretum sermonem nemo committit; viro autem bono committit; ergo vir bonus ebrius non erit.
那么,听听他是如何推论出好人不会醉酒的:“没有人会把秘密谈话托付给醉汉;但是会托付给好人;因此,好人不会醉酒。
"Quemadmodum opposita interrogatione simili derideatur, adtende.
”注意看,他是如何被一个类似的对立提问所嘲笑的。
Satis est enim unam ponere ex multis: "dormienti nemo secretum sermonem committit; viro autem bono committit; vir bonus ergo non dormit.
因为从许多个当中提出一个就足够了:“没有人会把秘密谈话托付给睡着的人;但是会托付给好人;因此,好人不会睡觉。
" §83.10Quo uno modo potest, Posidonius Zenonis nostri causam agit, sed ne sic quidem, ut existimo, agi potest.
” 波塞多尼乌斯以唯一可能的方式为我们的芝诺辩护,但在我看来,即使是这样,这种辩护也无法成立。
Ait enim ebrium duobus modis dici: altero, cum aliquis vino gravis est et inpos sui; altero, si solet ebrius fieri et huic obnoxius vitio est.
因为他说,“醉汉”有两种说法:一种是当某人因酒重而不能自控时;另一种是,如果他习惯于喝醉并屈从于这种恶习。
Hunc a Zenone dici, qui soleat fieri ebrius, non qui sit.
(他说)芝诺所指的是后者,即习惯于喝醉的人,而不是前者,即正处于醉态的人。

词汇与语法注释

  1. §83.1Interest animis nostris — 动词 `intersum`(存在、参与)的第三人称单数现在时。此处并非表示“重要、有利”的无人称动词 `interest`,而是支配与格 `animis nostris`,意为“神存在于我们的心灵之中”。
  2. §83.8quae ut sint verae — 关系代词 `quae` 指代前句的 `probationes`(证明)。连词 `ut` 与虚拟语气 `sint` 连用表示让步(即使……),并与主句的 `tamen`(然而、仍然)相呼应。
  3. §83.10Hunc a Zenone dici — 受前句动词 `Ait`(他说……)支配的“对格加不定式”(A.C.I.)结构。`Hunc`(此人,即有醉酒习惯的人)是逻辑主语(对格),`dici` 是被动现在不定式,意为“(他说)此人正是芝诺所指的人”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §83.1-83.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:83.1-83.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。