Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §82.18-82.24

摒弃诡辩论证以克服对死亡的恐惧

第 133 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡主张,为了克服对死亡的恐惧,不应使用微小且诡辩的辩证法三段论,而需要展示直截了当且强大的德性语言,正如伟大的历史事例所证明的那样。

§82.18Adice nunc, quod nihil honeste fit, nisi cui totus animus incubuit atque adfuit, cui nulla parte sui repugnavit.
现在再加上这一点:除非整个心灵都倾注并存在于其上,且心灵在自身的任何部分都不对其产生排斥,否则没有任何事情能够高尚地完成。
Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis.
然而,当人们走向恶时——无论是出于对更坏之事的恐惧,还是出于对美好事物的希望(为了达到这些美好事物,吞下并忍受单一的恶被认为是值得的)——行事者的判断就会彼此分裂。
Hinc est, quod iubeat proposita perficere, illinc, quod retrahat et ab re suspecta ac periculosa fugiat.
一方,是命令去完成既定目标的因素;另一方,则是拉回并逃避令人怀疑且危险之事的因素。
Igitur in diversa distrahitur; si hoc est, perit gloria.
因此,他被拉向相反的方向;如果是这样,光荣就消失了。
Virtus enim concordi animo decreta peragit.
因为德性是以和谐的心灵来执行决定的。
Non timet, quod facit.
她不害怕自己所做的事。
" Tu ne cede malis, sed contra audentior ito Qua tua te fortuna sinet.
“你不要向屈服于灾祸,而要在你的命运允许的范围内,更加大胆地去迎战它们。
" §82.19Non ibis audentior, si mala illa esse credideris.
” 如果你相信那些是恶,你就不会更加大胆地前行。
Eximendum hoc e pectore est; alioqui haesitabit inpetum moratura suspicio.
必须将这一点从胸怀中驱除;否则,那会延缓冲锋的疑虑就会令人犹豫不决。
Tradetur in id, quod invadendum est.
它将被出卖给那必须去冲击的目标。
Nostri quidem videri volunt Zenonis interrogationem veram esse, fallacem autem alteram et falsam, quae illi opponitur.
我们(斯多亚)学派的人确实希望让人觉得芝诺的论证是真理,而与之相对立的另一个论证则是欺骗性的、虚假的。
Ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad illos artificii veternosissimi nodos.
我并不把这些问题归结为辩证法的法则和那些极其陈旧的技巧的结节。
Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat.
我认为应该彻底驱逐那一整类手段,在其中,被提问者觉得自己被诱入陷阱,并在被引导做出承认时,答非所想。
Pro veritate simplicius agendum est, contra metum fortius.
为了真理,我们应当更单纯地行事;对抗恐惧,我们应当更勇敢地行动。
§82.20Haec ipsa, quae volvuntur ab illis, solvere malim et expendere, ut persuadeam, non ut inponam.
我更愿意解开并权衡他们所反复讨论的这些问题,以便进行说服,而不是强加于人。
In aciem educturus exercitum pro coniugibus ac liberis mortem obiturum quomodo exhortantur? Do tibi Fabios totum rei publicae bellum in unam transferentes domum.
当准备带领一支将为妻子和孩子面临死亡的军队走向战场时,人们是如何激励他们的? 我给你举出法比乌斯家族,他们将整个共和国的战争转移到了一个家族身上。
Laconas tibi ostendo in ipsis Thermopylarum angustiis positos.
我向你展示安置在温泉关狭隘通道中的斯巴达人。
Nec victoriam sperant nec reditum.
他们既不期盼胜利,也不期盼归还。
Ille locus illis sepulchrum futurus est.
那个地方将成为他们的坟墓。
§82.21Quemadmodum exhortaris, ut totius gentis ruinam obiectis corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant? Dices: "quod malum est, gloriosum non est; mors gloriosa est;
你如何激励他们,用自己的身体去挡住整个民族的毁灭,宁可放弃生命也不退让半步? 你会说:“凡是恶的,就不是光荣的;死亡是光荣的;因此,死亡不是恶”吗?
mors ergo non malum"? O efficacem contionem! Quis post hanc dubitet se infestis ingerere mucronibus et stans mori! At ille Leonidas quam fortiter illos adlocutus est! "Sic," inquit, "commilitones, prandete tamquam apud inferos cenaturi.
哦,多么有效的演讲! 在听到这个之后,谁还会犹豫要不要投身于敌人的锋刃并站着死去! 然而那李奥尼达是如何勇敢地对他们训话的! 他说:“战友们,吃你们的午餐吧,就像你们要在阴间吃晚餐一样。
"Non in ore crevit cibus, non haesit in faucibus, non elapsus est manibus; alacres et ad prandium illi promiserunt et ad cenam.
”食物没有在他们嘴里膨胀,没有噎在喉咙里,也没有从手中滑落;他们兴高采烈地,既对这顿午餐也对那顿晚餐报以承诺。
§82.22Quid? Dux ille Romanus, qui ad occupandum locum milites missos, cum per ingentem hostium exercitum ituri essent, sic adlocutus est: "ire, commilitones, illo necesse est, unde redire non est necesse.
还有呢? 那位罗马将领,在士兵们被派去占领某一据点、不得不穿过庞大的敌军时,对他们这样训话:“战友们,去到那个不必回来的地方,是必要的。
" Vides, quam simplex et imperiosa virtus sit;
” 你看到了德性是多么单纯而威严;你们的诡计又能使哪一个凡人变得更勇敢、哪一个变得更有气魄?
quem mortalium circumscriptiones vestrae fortiorem facere, quem erectiorem possunt? Frangunt animum, qui numquam minus contrahendus est et in minuta ac spinosa cogendus, quam cum aliquid grande componitur.
它们打碎了心灵。 在策划某种伟大的事情时,心灵最不该被收缩并被强加进微小而多刺的问题中。
§82.23Non trecentis, sed omnibus mortalibus mortis timor detrahi debet.
不是那三百人,而是所有凡人的死亡恐惧都应该被消除。
Quomodo illos doces malum non esse? Quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus infantia inbuitur, evincis? Quod auxilium invenis inbecillitati humanae? Quid dicis, quo inflammati in media pericula inruant? Qua oratione hunc timendi consensum, quibus ingeni viribus obnixam contra te persuasionem humani generis avertis? Verba mihi captiosa conponis et interrogatiunculas nectis? Magnis telis magna portenta feriuntur.
你如何教导他们死亡不是恶? 你如何战胜那从童年时代起就立刻渗透其中的整个时代的观念? 你为人类的软弱找到了什么帮助? 你说些什么,能让他们受到鼓舞而冲进危险的中心? 你用什么样的演说来扭转这种对恐惧的共识,用什么样的心灵力量来转移那顽固地反对你的人类信念? 你是在为我编造欺骗性的言词并编织微不足道的疑问吗? 庞大的怪物要用巨大的武器来击打。
§82.24Serpentem illam in Africa saevam et Romanis legionibus bello ipso terribiliorem frustra sagittis fundisque petierunt; ne Pythio quidem venerabilis erat, cum ingens magnitudo pro vastitate corporis solida ferrum et quicquid humanae torserant manus reiceret.
非洲那条凶猛的大蛇,对罗马军团来说比战争本身还要可怕,他们用箭和弹弓徒劳地攻击它;哪怕是对皮提亚(阿波罗)来说,它也是令人畏惧的,因为与其庞大身躯相称的坚实巨大,能反弹铁器以及人类之手所投掷的一切。
Molaribus demum fracta saxis est.
最终,它被磨盘般的大石击碎。
Et adversus mortem tu tam minuta iacularis? Subula leonem excipis? Acuta sunt ista, quae dicis: nihil est acutius arista.
而面对死亡,你却投掷如此微小的东西? 你用锥子去迎击狮子吗? 你所说的这些确实尖锐;但没有什么比麦芒更尖锐了。
Quaedam inutilia et inefficacia ipsa subtilitas reddit.
正是这种微妙(尖锐)本身,使得某些事物变得无用且无能。
VALE.
再见。

词汇与语法注释

  1. 82.18tanti sit devorata unius mali patientia — tanti 是价值属格,意为“值那么多”。devorata ... patientia 是夺格(方式或伴随情况),解释为“通过吞下并忍受单一的恶”。
  2. 82.18Hinc est, quod... illinc, quod... — Hinc est, quod 与 illinc, quod 描绘了行动者的心灵在两种对立的力量(这边的动机与那边的动机)之间被撕裂的情景,引导虚拟语气动词(iubeat, retrahat, fugiat)。
  3. 82.19haesitabit inpetum moratura suspicio — 主语是 suspicio,由将来主动分词 moratura 修饰(“注定会延缓冲锋”)。动词 haesitabit 表示“(主体因这疑虑而)产生犹豫”(主语省略或代指心灵)。
  4. 82.21vita potius quam loco cedant — vita 与 loco 都是由 cedant(让出、放弃)支配的夺格(分离夺格),呈现对比:“宁可放弃生命,也不放弃阵地。”
  5. 82.24ne Pythio quidem venerabilis erat — Pythio 是指阿波罗(皮提亚神)的与格。venerabilis 在此意为“令人畏惧的”或“令人敬畏的”。这是一种夸张手法,意指即使是曾杀死巨蛇皮同的阿波罗神,也会觉得这条非洲大蛇极其可怕。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §82.18-82.24. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:82.18-82.24

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。