Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §82.11-82.17

无大事物的性质德性的作用与对死亡的准备

第 132 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡论证了死亡、贫困和流放等“无记”或“中间”事物本身并无善恶之分,而是由德性或邪恶的使用决定其高尚或可耻,并对比了卡托与德基穆斯·布鲁图斯截然相反的死状。他指出,死亡不同于其他微不足道的无记事物,它会激发人类自我保存的本能和对未知的恐惧,因此强调必须通过艰苦的心灵锻炼来坦然面对。

§82.11Nihil horum per se gloriosum est, nihil tamen sine his.
这些事本身没有任何是光荣的,然而没有它们,也就没有任何事是光荣的。
Laudatur enim non paupertas, sed ille, quem paupertas non summittit nec incurvat.
因为受到赞美的不是贫困,而是那个不被贫困压倒和折弯的人。
Laudatur non exilium, sed ille qui in exilium ivit tanquam misisset.
受到赞美的不是流放,而是那个如同自己派遣了自己一样踏上流放之路的人。
Laudatur non dolor, sed ille, quem nihil coegit dolor.
受到赞美的不是痛苦,而是那个没有被痛苦强迫做任何事的人。
Nemo mortem laudat, sed eum, cuius mors ante abstulit animum quam conturbavit.
没有人赞美死亡,但人们赞美那个在死亡扰乱其心灵之前便被夺去生命的人。
§82.12Omnia ista per se non sunt honesta nec gloriosa, sed quicquid ex illis virtus adiit tractavitque, honestum et gloriosum facit; illa in medio posita sunt; interest, utrum malitia illis an virtus manum admoverit.
所有这些事本身既不高尚也不光荣,但无论德性接触并处理了其中的什么,她都会使其变得高尚和光荣;它们被置于中间;关键在于,是邪恶还是德性向它们伸出了手。
Mors enim illa, quae in Catone gloriosa est, in Bruto statim turpis est et erubescenda.
因为那在卡托身上显得光荣的死亡,在布鲁图斯身上却立刻变得可耻且令人羞愧。
Hic est enim Brutus, qui cum periturus mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem: "praebebo," inquit, "ita vivam.
因为这就是那个布鲁图斯,当他即将灭亡、寻找拖延死亡的借口时,他退避去排便,而当他被召唤去受死并被命令伸出脖子时,他说:“我会伸出来的,只要我能这样活下去。
"Quae dementia est fugere, cum retro ire non possis? "Praebebo," inquit, "ita vivam.
”当无法回头时,逃跑是多么疯狂啊! “我会伸出来的,”他说,“只要我能这样活下去。
"Paene adiecit' "vel sub Antonio.
”他几乎还要加上一句:“哪怕是在安东尼手下。
"O hominem dignum, qui vitae dederetur!
”哦,这个真配被发配去活命的人!
§82.13Sed, ut coeperam dicere, vides ipsam mortem nec malum esse nec bonum; Cato illa honestissime usus est, turpissime Brutus.
但是,正如我开始说的那样,你看到死亡本身既非恶也非善;卡托最崇高地利用了它,布鲁图斯则最可耻地利用了它。
Omnis res quod non habuit decus, virtute addita sumit.
任何事物一旦加上德性,就会获得它原本没有的尊严。
Cubiculum lucidum dicimus, hoc idem obscurissimum est nocte.
我们说一个房间是明亮的,而这同一个房间在夜里却是最黑暗的。
§82.14Dies illi lucem infundit, nox eripit; sic istis, quae a nobis indifferentia ac media dicuntur, divitiis, viribus, formae, honoribus, regno et contra morti, exilio, malae valetudini,doloribus quaeque alia aut minus aut magis pertimuimus, aut malitia aut virtus dat boni vel mali nomen.
白昼将光注入其中,黑夜将其夺走;同样,对于那些被我们称为无记和中间的事物,如财富、体力、美貌、名誉、王权,以及相反的死亡、流放、疾病、痛苦以及其他我们或多或少感到恐惧的事物,邪恶或德性会赋予其善或恶之名。
Massa per se nec calida nec frigida est; in fornacem coniecta concaluit, in aquam demissa refrixit.
物体本身既不热也不冷;投入炉中就变热,放入水中就变冷。
Mors honesta est per illud, quod honestum est, id est virtus et animus extrema contemnens.
死亡因那高尚之物而高尚,即德性和蔑视极端处境的心灵。
§82.15Est et horum, Lucili, quae appellamus media, grande discrimen.
卢西里乌斯,在我们称为中间的事物中,也有巨大的差别。
Non enim sic mors indifferens est, quomodo utrum capillos pares an inpares habeas.
因为死亡并不像你拥有的头发是双数还是单数那样,是同样无记的。
Mors inter illa est, quae mala quidem non sunt, tamen habent mali speciem; sui amor est et permanendi conservandique se insita voluntas atque aspernatio dissolutionis, quia videtur multa nobis bona eripere et nos ex hac, cui adsuevimus, rerum copia educere.
死亡属于那些虽然确实不是恶、却具有恶之面貌的事物;存在着对自我的爱,以及存续和保存自我的固有意志,以及对消灭的嫌恶,因为它似乎夺走了我们的许多美好,并把我们从已经习惯的这种丰富事物中带走。
Illa quoque res morti nos alienat, quod haec iam novimus, illa, ad quae transituri sumus, nescimus, qualia sint, et horremus ignota.
还有一件事使我们疏远死亡,那就是我们已经了解现在的这些事物,但我们不知道我们将要过渡去的那些事物是什么样子的,并且我们对未知事物感到恐惧。
Naturalis praeterea tenebrarum metus est, in quas adductura mors creditur.
此外,还有一种对黑暗的自然恐惧,人们相信死亡会把我们带入黑暗之中。
§82.16Itaque etiam si indifferens mors est, non tamen ea est, quae facile neglegi possit.
因此,即使死亡是无记的,它也不是那种可以轻易忽视的事物。
Magna exercitatione durandus est animus, ut conspectum eius accessumque patiatur.
心灵必须通过巨大的锻炼来变得坚强,以便能够忍受对它的注视和接近。
Mors contemni debet magis quam solet.
死亡应该比通常更受到蔑视。
Multa enim de illa credidimus.
因为我们已经相信了许多关于它的事情。
Multorum ingeniis certatum est ad augendam eius infamiam.
许多人的才华都在竞相增加它的恶名。
Descriptus est carcer infernus et perpetua nocte oppressa regio, in qua Ingens ianitor Orci Ossa super recubans antro semesa cruento, Aeternum latrans exsangues terreat umbras.
地狱的牢狱被描述,被永远的黑夜压迫的区域被描绘,在那里“冥府巨大的守门人躺在血腥洞穴中半啃食的骨头上,用永远的吠叫恐吓着失去血色的阴魂。
Etiam cum persuaseris istas fabulas esse nec quicquam defunctis superesse, quod timeant, subit alius metus.
”即使当你让自己相信这些都是寓言,且死者没有什么可害怕的之后,另一种恐惧又会袭来。
Aeque enim timent, ne apud inferos sint, quam ne nusquam.
因为他们同样害怕在阴间,也害怕无处可在。
§82.17His adversantibus, quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mortem quidni gloriosum sit et inter maxima opera mentis humanae? Quae numquam ad virtutem exsurget, si mortem malum esse crediderit;
面对这些长期的信念投射在我们身上的阻碍,勇敢地承受死亡,怎能不说是光荣的,并且属于人类心灵最伟大的成就之一呢?
exsurget, si putabit indifferens esse.
如果心灵相信死亡是恶,它就永远不会升华到德性;如果它认为死亡是无记的,它就会升华。
Non recipit rerum natura, ut aliquis magno animo accedat ad id, quod malum iudicat; pigre veniet et cunctanter.
事物的本性不容许有人带着伟大的心灵去接近他判断为恶的事物;他会怠惰且犹豫地走上前去。
Non est autem gloriosum, quod ab invito et tergiversante fit; nihil facit virtus, quia necesse est.
然而,由违心和退缩之人所做的事并不光荣;德性绝不因为不得不做而做任何事。

词汇与语法注释

  1. 82.11tanquam misisset — 带有省略宾语(如反身代词 `se`)的虚拟式过去完成时。表示一种主动的态度,仿佛此人是自愿将自己送往流放之地。
  2. 82.12ita vivam — 德基穆斯·布鲁图斯卑躬屈膝乞求活命的话。这里被解释为带有条件限制的 `ita`(“如果能让我这样活下去,我就伸出脖子”),反映了他对生存的极度执念。
  3. 82.12qui vitae dederetur — 紧随 `dignus` 之后的特征关系子句(虚拟式)。这是塞内卡强烈的讽刺,意为“一个配被发配去过可耻、奴隶般的生活,而非高尚死去的人”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §82.11-82.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:82.11-82.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。