§82.1Desii iam de te esse sollicitus.
我已经不再为你担忧了。
"Quem," inquis, "deorum sponsorem accepisti?" Eum scilicet, qui neminem fallit, animum recti ac boni amatorem.
你问:“你接受了哪位神明作为担保人? ”当然是那个不欺骗任何人的人,即热爱正直与善良的心灵。
In tuto pars tui melior est.
你那更好的部分正处于安全之中。
Potest fortuna tibi iniuriam facere; quod ad rem magis pertinet, non timeo, ne tu facias tibi.
命运或许会伤害你;但更重要的是,我不担心你会伤害你自己。
I, qua ire coepisti et in isto te vitae habitu conpone placide, non molliter.
沿着你已开始走的路前行,并在那种生活状态中安顿自己,要安详,而非软弱。
§82.2Male mihi esse malo quam molliter; male nunc sic excipe, quemadmodum a populo solet dici: dure, aspere, laboriose.
我宁愿处境艰难,也不愿生活软弱;在此,请按照大众通常所说的方式来理解“艰难”:艰难、困苦、劳累。
Audire solemus sic quorundam vitam laudari, quibus invidetur: "molliter vivit"; hoc dicunt: "mollis est.
我们常常听到人们这样赞美那些受人嫉妒者的生活:“他过得很安逸”;他们其实是说:“他是软弱的。
"Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur.
”因为心灵会渐渐变得阴柔,并消融于它所沉溺的闲暇与怠惰之中。
Quid ergo? Viro non vel obrigescere satius est? Deinde idem delicati timent, cui vitam suam fecere similem.
那么,对于一个男子汉来说,难道不是宁可僵硬也更好吗? 接着,这些同样骄奢的人,却害怕起他们使自己的生活与之相似的那个东西。
Multum interest inter otium et conditivum. "
闲暇与坟墓之间,有着巨大的差别。
§82.3Quid ergo?" inquis, "non satius est vel sic iacere quam in istis officiorum verticibus volutari?" Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor.
“那么,”你问,“难道像这样躺着,不比在那些公职的漩涡中挣扎更好吗? ”这两者都是令人厌恶的:过度紧张和麻木不仁。
Puto, aeque qui in odoribus iacet, mortuus est quam qui rapitur unco.
我认为,躺在香料中的死人与被钩子拖走的死人一样,都是死人。
Otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura.
没有文学的闲暇是死亡,是活人的埋葬。
§82.4Quid deinde prodest secessisse? Tamquam non trans maria nos sollicitudinum causae persequantur! Quae latebra est, in quam non intret metus mortis? Quae tam emunita et in altum subducta vitae quies, quam non dolor territet? Quacumque te abdideris, mala humana circumstrepent.
那么,退隐又有什么益处呢? 仿佛忧虑的根源不会跨越海洋来追赶我们似的! 有什么藏身之处是死亡的恐惧所进不去的? 有什么生活中的宁静是如此坚固并被高高拉起,以至于痛苦无法恐吓它的? 无论你把自己藏在何处,人世间的种种邪恶都会在你的周围喧嚣。
Multa extra sunt, quae circumeunt nos, quo aut fallant aut urgeant, multa intus, quae in media solitudine exaestuant.
外面有许多事物包围着我们,或诱骗或逼迫;而内里也有许多事物,即使在寂静的孤独之中也沸腾汹涌。
§82.5Philosophia circumdanda est, inexpugnabilis murus, quem fortuna multis machinis lacessitum non transit.
必须以哲学来环绕我们,这是一座坚不可摧的围墙,命运虽用许多器械猛烈攻击,也无法逾越。
In insuperabili loco stat animus, qui externa deseruit, et arce se sua vindicat; infra illum omne telum cadit.
那抛弃了外在事物、并在自己的城堡中捍卫自我的心灵,立于不可战胜的高处;在它之下,所有的投枪飞矢都会坠落。
Non habet, ut putamus, fortuna longas manus; neminem occupat nisi haerentem sibi.
命运并不像我们所想的那样长手长脚;除了那些依附于她的人,她谁也抓不住。
§82.6Itaque quantum possumus, ab illa resiliamus; quod sola praestabit sui naturaeque cognitio.
因此,让我们尽可能地从她身边跳开;这一点,只有对自身和自然的认识才能提供。
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
让心灵知道自己将去向何方、源自何处,什么对它是善、什么对它是恶,它该追求什么、该避开什么,那种能够辨别什么该追求、什么该规避的理性是什么,通过它,欲望的疯狂得以驯服,恐惧的残酷得以抑制。
§82.7Haec quidam putant ipsos etiam sine philosophia repressisse.
有些人认为,即使没有哲学,他们自己也已经抑制了这些东西。
Sed, cum securos aliquis casus expertus est, exprimitur sera confessio.
但是,当某种意外考验了安于现状的他们时,迟到的忏悔就会被逼迫出来。
Magna verba excidunt, cum tortor poposcit manum, cum mors propius accessit.
当拷问者索要他们的手时,当死亡逼近时,豪言壮语便坠落了。
Possis illi dicere: facile provocabas mala absentia; ecce dolor, quem tolerabilem esse dicebas, ecce mors, quam contra multa animose locutus es; sonant flagella, gladius micat:
"
Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo. "
你可以对他说:“当痛苦不在眼前时,你轻易地挑衅它;看,这就是你曾说可以忍受的痛苦;看,这就是你曾激昂地对其说了许多话的死亡;鞭声作响,剑光闪烁:‘现在需要勇气,埃涅阿斯,现在需要坚强的心胸。
§82.8Faciet autem illud firmum adsidua meditatio, si non verba exercueris, sed animum, si contra mortem te praeparaveris, adversus quam non exhortabitur nec adtollet, qui cavillationibus tibi persuadere temptaverit mortem malum non esse.
’” 然而,持续的冥想会让那颗心变得坚强,如果你锻炼的不是言语,而是心灵,如果你让自己做好应对死亡的准备。 面对死亡,那企图用诡辩来向你证明死亡并非恶的人,并不会鼓励你,也不会让你振作。
Libet enim, Lucili virorum optime, ridere ineptias Graecas, quas nondum, quamvis mirer, excussi.
因为,最优秀的人卢西里乌斯啊,我禁不住要嘲笑希腊人的愚蠢,尽管我欣赏它们,但尚未完全摆脱它们。
§82.9Zenon noster hac collectione utitur: "nullum malum gloriosum est; mors autem gloriosa est; mors ergo non est malum.
我们的芝诺使用这一推论:“没有任何恶是光荣的;然而死亡是光荣的;因此死亡不是恶。
"Profecisti; liberatus sum metu; post hoc non dubitabo porrigere cervicem.
”你取得了进步;我解脱了恐惧;从此以后我将毫不犹豫地引颈就戮。
Non vis severius loqui nec moritura risum movere? Non mehercules facile tibi dixerim, utrum ineptior fuerit, qui se hac interrogatione iudicavit mortis metum extinguere, an qui hoc, tamquam ad rem pertineret, conatus est solvere.
难道你不想说得更严肃一些,不要在将死之人中引起笑声吗? 凭赫拉克勒斯发誓,我很难对你说,究竟是那个认为通过这种质问就能消除死亡恐惧的人更愚蠢,还是那个试图解答这个问题、仿佛它真关乎实际的人更愚蠢。
§82.10Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit ex eo natam, quod mortem inter indifferentia ponimus, quae ἀδιάφορα Graeci vocant.
因为他自己也针锋相对地提出了一个反向推论,这源于我们将死亡归入“无记”的事物之中,希腊人称之为 adiaphora。
"Nihil," inquit, "indifferens gloriosum est; mors autem gloriosum est; ergo mors non est indifferens.
“他说:‘无记的事物没有任何是光荣的;然而死亡是光荣的;因此死亡不是无记的。
"Haec interrogatio vides ubi obrepat: mors non est gloriosa, sed fortiter mori gloriosum est.
’”你看到这个推论是在哪里投机取巧的了吗? 死亡本身并不光荣,但勇敢地死去是光荣的。
Et cum dicis: "indifferens nihil gloriosum est," concedo tibi ita, ut dicam nihil gloriosum esse nisi circa indifferentia.
当你说道:“无记的事物没有任何是光荣的”时,我向你让步,只要我也能说:除了围绕无记事物之外,没有任何事物是光荣的。
Tamquam indifferentia esse dico, id est nec bona nec mala, morbum, dolorem, paupertatem, exilium, mortem.
我所说的无记事物,即非善非恶的事物,是指疾病、痛苦、贫困、流放和死亡。