§81.24Malis una voluptas est et haec brevis, dum accipiunt beneficia, ex quibus sapienti longum gaudium manet ac perenne.
恶人只有一种快乐,而且是短暂的,即在他们接受恩惠的时候,而对于智者来说,从中留下了持久而永恒的喜悦。
Non enim illum accipere, sed accepisse delectat, quod inmortale est et adsiduum.
因为令他高兴的不是正在接受,而是已经接受,这是永恒而不断的。
Illa contemnit, quibus laesus est, nec obliviscitur per neglegentiam, sed volens.
他轻视那些伤害他的事,而且不是因为疏忽,而是有意地忘记它们。
§81.25Non vertit omnia in peius nec quaerit, cui inputet casum, et peccata hominum ad fortunam potius refert.
他不把一切都往坏处想,也不寻找该把意外归咎于谁,而是把人的过错归咎于命运。
Non calumniatur verba nec vultus; quicquid accidit, benigne interpretando levat.
他不歪曲言语和表情;无论发生什么,他都通过善意的解释来减轻它。
Non offensae potius quam officii meminit.
他记住恩惠多于记住伤害。
Quantum potest, in priore ac meliore se memoria detinet nec mutat animum adversus bene meritos, nisi multum male facta praecedunt et manifestum etiam coniventi discrimen est; tunc quoque in hoc dumtaxat, ut talis sit post maiorem iniuriam qualis ante beneficium.
他尽其所能让自己保留在先前和更好的记忆中,也不改变对那些有恩于他的人的态度,除非恶行累累在先,且其区别即使是闭上眼睛的人也显而易见;那时也仅限于此,即在遭受更大的伤害之后,他变得像接受恩惠之前那样。
Nam cum beneficio par est iniuria, aliquid in animo benivolentiae remanet.
因为当伤害与恩惠相等时,心中仍会保留一些好意。
§81.26Quemadmodum reus sententiis paribus absolvitur et semper quicquid dubium est humanitas inclinat in melius, sic animus sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt, desinet quidem debere, sed non desinit velle debere et hoc facit, quod qui post tabulas novas solvunt.
正如被告在票数相等时被无罪释放,且每当有疑问时,人性总是向着更好的一方倾斜,同样,智者的心灵在功绩与伤害相等时,虽然不再承担债务,但并不停止渴望承担债务,并且这样做,就像那些在债务废除法之后仍偿还债务的人所做的一样。
§81.27Nemo autem gratus esse potest, nisi contempsit ista, propter quae vulgus insanit; si referre vis gratiam, et in exilium eundum est et effundendus sanguis et suscipienda egestas et ipsa innocentia saepe maculanda indignisque obicienda rumoribus.
然而,除非轻视大众为之疯狂的那些事物,否则没有人能心存感激;如果你想回报恩情,就必须流亡、洒下鲜血、承受贫困,甚至常常玷污自己的清白,暴露于不配的传言之中。
§81.28Non parvo sibi constat homo gratus.
感激之人对自己来说代价不菲。
Nihil carius aestimamus quam beneficium, quamdiu petimus, nihil vilius, cum accepimus.
只要我们还在祈求,我们就认为没有比恩惠更珍贵的;一旦我们接受了,就没有比它更廉价的。
Quaeris quid sit, quod oblivionem nobis acceptorum faciat? Cupiditas accipiendorum.
你问是什么让我们忘记了所接受的? 是渴望接受更多。
Cogitamus non quid inpetratum, sed quid petendum sit.
我们想的不是已经得到了什么,而是应该追求什么。
Abstrahunt a recto divitiae, honores, potentia et cetera, quae opinione nostra cara sunt, pretio suo vilia.
财富、荣誉、权力以及其他在我们的见解中珍贵、但在其自身价格上廉价的事物,将我们拉离了正道。
§81.29Nescimus aestimare res, de quibus non cum fama, sed cum rerum natura deliberandum est; nihil habent ista magnificum, quo mentes in se nostras trahant, praeter hoc, quod mirari illa consuevimus.
我们不知道如何评估事物,对于这些事物,我们不应与名声商议,而应与事物的本性商议;这些事物没有什么宏伟之处可以吸引我们的心灵,除了我们习惯于崇拜它们这一事实。
Non enim, quia concupiscenda sunt, laudantur, sed concupiscuntur, quia laudata sunt, et cum singulorum error publicum fecerit, singulorum errorem facit publicus.
因为它们并不是因为值得渴望而被赞美,而是因为被赞美才被渴望;当个人的错误使其成为公众的错误时,公众的错误又制造了个人的错误。
§81.30Sed quemadmodum illa credidimus, sic et hoc eidem populo credamus, nihil esse grato animo honestius.
但是,正如我们相信了那些,我们也向同样的人民相信这一点:没有什么比感恩的心灵更高尚。
Omnes hoc urbes, omnes etiam ex barbaris regionibus gentes conclamabunt.
所有的城市,甚至来自野蛮地区的民族,都会一同高呼。
In hoc bonis malisque conveniet.
在这一点上,好人和坏人都会达成一致。
§81.31Erunt qui voluptates laudent, erunt qui labores malint; erunt qui dolorem maximum malum dicant, erunt qui ne malum quidem appellent; divitias aliquis ad summum bonum admittet, alius illas dicet malo vitae humanae repertas, nihil esse eo locupletius, cui quod donet fortuna non invenit.
会有人赞美快乐,也会有人更喜欢劳苦;会有人称痛苦为最大的恶,也会有人甚至不称其为恶;有人会把财富归入最高善,另一个人会说财富是为人类生活的灾祸而发明的,而命运找不到什么可以赐予他的那个人,才是最富有的。
In tanta iudiciorum diversitate referendam bene merentibus gratiam omnes tibi uno, quod aiunt, ore adfirmabunt.
在如此巨大的判断分歧中,所有人都会如俗话所说,用同一个声音向你肯定,必须向有恩者回报感激。
In hoc tam discors turba consentiet; cum interim iniurias pro beneficiis reddimus, et prima causa est, cur quis ingratus sit, si satis gratus esse non potuit.
在如此不协调的群体中,大家都会达成一致;而与此同时,我们却以伤害回报恩惠,而一个人忘恩负义的第一原因,就是他无法做到足够感激。
§81.32Eo perductus est furor, ut periculosissima res sit beneficia in aliquem magna conferre; nam quia putat turpe non reddere, non vult esse, cui reddat.
疯狂已被带到了这一地步,以至于给某人施予重大恩惠成了一件极其危险的事;因为他认为不回报是可耻的,所以他不希望那个他应该回报的人存在。
Tibi habe, quod accepisti; non repeto, non exigo.
“你自己留着你所接受的吧;我不讨回,也不催逼。
Profuisse tutum sit.
但愿施恩是安全的。
Nullum est odium perniciosius quam e beneficii violati pudore.
”没有什么仇恨比因践踏恩惠的羞耻而产生的仇恨更具毁灭性。
VALE.
再会。