§79.1Expecto epistulas tuas, quibus mihi indices, circuitus Siciliae totius quid tibi novi ostenderit, et ante omnia de ipsa Charybdi certiora.
我正等待你的来信,在信中你将告诉我,整个西西里岛的环游向你展示了什么新奇的事物,尤其是关于卡律布狄斯本身更确切的消息。
Nam Scyllam saxum esse et quidem non terribile navigantibus optime scio; Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere.
因为我非常清楚,斯库拉只是一块岩石,对航海者来说并不可怕;但我渴望你向我详细说明,卡律布狄斯是否与传说相符。 如果你碰巧观察到了——而这确实值得你观察——请让我们明确,它是否仅被单一的风吹入漩涡,还是所有的风暴都同样扭曲着那片海域,以及那条海峡的漩涡所吞噬的一切,是否真的会被隐秘地拖行数英里,并在陶罗梅尼乌姆海岸附近浮现。
§79.2Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
如果你向我详细写明这些,那么我就敢于托付你,为了我的缘故也去攀登埃特纳火山;有些人根据以下事实推测它正在消耗并逐渐下沉:即过去它常常能被更远航行的人看见。
Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore.
这可能发生,并不是因为山的高度下降了,而是因为火势减弱了,喷发得不再那么猛烈和充沛,出于同样的原因,白天的烟雾也变得更加迟缓。
Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui devoretur cotidie, minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest, sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur.
然而,这两者都不是不可信的:既不是这座每日被吞噬的山正在减小,也不是它保持原样,因为被侵蚀的并非山体本身,而是在某个地下深谷中聚集的火在沸腾,并以其他燃料为食。
In ipso monte non alimentum habet, sed viam.
在山体内部,火没有其养分,而只有其通道。
§79.3In Lycia regio notissima est, Hephaestion incolae vocant, foratum pluribus locis solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circumit.
在吕基亚有一个非常著名的地区,居民称之为赫菲斯提翁,那里的地面有几处穿孔,无害的火在其中环绕,而不对任何生长的植物造成伤害。
Laeta itaque regio est et herbida nihil flammis adurentibus, sed tantum vi remissa ac languida refulgentibus.
因此,该地区郁郁葱葱,草木繁茂,火焰没有烧毁任何东西,只是以减弱和温和的力量闪耀着。
§79.4Sed reservemus ista tunc quaesituri, cum tu mihi scripseris, quantum ab ipso ore montis nives absint, quas ne aestas quidem solvit; adeo tutae sunt ab igne vicino.
但让我们把这些问题留到那时再去探求,当你写信告诉我,雪距离火山的喷口本身有多远,那雪甚至连夏天都无法融化;它们避开邻近的火源是如此安全。
Non est autem quod istam curam imputes mihi.
然而,你没有理由把这份操劳归功于我。
Morbo enim tuo daturus eras, etiam si nemo mandaret.
因为即使没有人命令,你也会把这奉献给你自己的“疾病”(探求的激情)。
§79.5Quid tibi do, ne Aetnam describas in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis locum adtingas? Quem quo minus Ovidius tractaret, nihil obstitit, quod iam Vergilius impleverat.
我该给你什么,好让你不在你的诗中描绘埃特纳火山,不去触及这个对所有诗人来说都习以为常的主题? 维吉尔已经写尽了它,但这并没有阻碍奥维德去探讨它。
Ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit.
他们两位甚至也没有吓退科尔内利乌斯·塞维鲁。
Omnibus praeterea feliciter hic locus se dedit et qui praecesserant, non praeripuisse mihi videntur, quae dici poterant, sed aperuisse.
此外,这个主题对每个人来说都展现得非常成功,那些先驱者在我看来,并没有夺走可以被说出来的话,而是将其开启了。
§79.6M ultum interest, utrum ad consumptam materiam an ad subactam accedas; crescit in dies et inventuris inventa non obstant.
你是接近已经被消耗殆尽的素材,还是接近已经被耕耘过的素材,这有着极大的不同;素材与日俱增,已被发现的东西并不会阻碍那些将要发现的人。
Praeterea condicio optima est ultimi; parata verba invenit, quae aliter instructa novam faciem habent.
此外,最后来者的境遇是最好的;他能找到现成的词汇,这些词汇在经过不同的排列后,会呈现出新的面貌。
Nec illis manus inicit tamquam alienis.
他也不会像对待别人的东西那样去强占它们。
§79.7Sunt enim publica.
因为它们是公共的。
Aut ego te non novi aut Aetna tibi salivam movet.
要么是我不了解你,要么是埃特纳火山让你流口水(激发了你的创作欲)。
Iam cupis grande aliquid et par prioribus scribere.
你已经渴望写出某种宏大且能与前人并驾齐驱的作品了。
Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit, quae tanta in te est, ut videaris mihi retracturus ingenii tui vires, si vincendi periculum sit; tanta tibi priorum reverentia est.
因为你的谦逊不允许你有更高的奢望,这种谦逊在你身上是如此巨大,以至于在我看来,如果存在超越前人的危险,你甚至会收回你才华的力量;你对前人的敬畏是如此之深。
§79.8Inter cetera hoc habet boni sapientia: nemo ab altero potest vinci, nisi dum ascenditur.
在其他好处中,智慧具有这一优点:除了在攀登的过程中,没有人能被另一个人超越。
Cum ad summum perveneris, paria sunt, non est incremento locus, statur.
当你到达顶峰时,大家都是平等的,没有增长的余地,一切静止。
Numquid sol magnitudini suae adicit? Numquid ultra quam solet, luna procedit? Maria non crescunt.
太阳会增加它的大小吗? 月亮会超越它惯常的运行轨道吗? 海洋不会增大。
Mundus eundem habitum ac modum servat.
宇宙保持着相同的状态和限度。
§79.9Extollere se, quae iustam magnitudinem implevere, non possunt.
那些已经填满了适度大小的事物,是无法自我提升的。
Quicumque fuerint sapientes, pares erunt et aequales.
凡是成为智者的人,都将是平等且对等的。
Habebit unusquisque ex iis proprias dotes: alius erit adfabilior, alius expeditior, alius promptior in eloquendo, alius facundior; illud, de quo agitur, quod beatum facit, aequalest in omnibus.
他们中的每一个人都将拥有独特的资质:有的人会更和蔼,有的人会更敏捷,有的人在表达上更迅速,有的人更雄辩;但那件正在讨论的事,即让人幸福的事,在所有人身上都是平等的。