Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §79.10-79.18

提升心灵的美德追求与作为影子的名声

第 125 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡敦促卢基里乌斯与其关注埃特纳火山等自然现象,不如追求提升灵魂的真正美德。他指出,名声只是美德的影子,即使生前默默无闻的智者,死后也必然会获得公正的评价。

§79.10An Aetna tua possit sublabi et in se ruere, an hoc excelsum cacumen et conspicuum per vasti maris spatia detrahat adsidua vis ignium, nescio; virtutem non flamma, non ruina inferius adducet.
你的埃特纳火山是否会下沉并自我塌陷,还是那持续不断的火力会削平这座高耸、在广阔海域中清晰可见的山峰,我不得而知;但无论烈火还是坍塌,都不会将美德拉低。
Haec una maiestas deprimi nescit.
唯有这种尊严不知何为贬抑。
Nec proferri ultra nec referri potest.
它既不能被推向更远,也不能被拉回。
Sic huius, ut caelestium, stata magnitudo est.
正如天体一样,美德的伟大是固定不变的。
Ad hanc nos conemur educere.
让我们努力将自己提升到这一高度。
§79.11Iam multum operis effecti est; immo, si verum fateri volo, non multum.
已经完成了许多工作;或者说,如果我想承认实话,并不多。
Nec enim bonitas est pessimis esse meliorem.
因为比最坏的人好并不是美德。
Quis oculis glorietur, qui suspicetur diem? Cui sol per caliginem splendet, licet contentus interim sit effugisse tenebras, adhuc non fruitur bono lucis.
谁会为自己的眼睛而自豪,如果他仅仅是隐约预感到白昼? 对于那个太阳只能透过浓雾照耀的人来说,虽然他暂时对逃离黑暗感到满足,但仍未享受到光明的恩惠。
§79.12Tunc animus noster habebit, quod gratuletur sibi, cum emissus his tenebris, in quibus volutatur, non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et redditus caelo suo fuerit, cum receperit locum, quem occupavit sorte nascendi.
那时我们的灵魂将有理由为自己庆幸,当它从自己打滚的黑暗中被释放出来,不是用微弱的视力去眺望明亮的事物,而是接纳了整个白昼,并被归还给它自己的天空,重新获得它因出生的命运而占有的位置。
Sursum illum vocant initia sua.
它的起源在召唤它向上。
Erit autem illic etiam antequam hac custodia exsolvatur, cum vitia disiecerit purusque ac levis in cogitationes divinas emicuerit.
然而,甚至在它从这个牢笼中解脱出来之前,它也已经在那里了,只要它驱散了恶德,纯洁而轻盈地跃入神圣的思考中。
§79.13Hoc nos agere, Lucili carissime, in hoc ire impetu toto, licet pauci sciant, licet nemo, iuvat.
最亲爱的卢基里乌斯,致力于此,全力以赴地投入其中,即使很少人知道,甚至没有人知道,也是一件乐事。
Gloria umbra virtutis est; etiam invitam comitabitur.
名声是美德的影子;即使违背美德的意愿,它也会随之而来。
Sed quemadmodum umbra aliquando antecedit, aliquando sequitur vel a tergo est, ita gloria aliquando ante nos est visendamque se praebet, aliquando in averso est maiorque quo serior, ubi invidia secessit.
但是,正如影子有时在前,有时在后随行或留在后方,名声也是有时在我们之前显现并展示自己,有时则在后方,并且越是迟来就越是巨大,因为那时嫉妒已经退去。
§79.14Quamdiu videbatur furere Democritus! Vix recepit Socraten fama.
德谟克利特被看作疯子有多久啊! 声名几乎未能接纳苏格拉底。
Quamdiu Catonem civitas ignoravit! Respuit nec intellexit, nisi cum perdidit.
城邦忽视加图有多久啊! 人们排斥他,直到失去他时才理解他。
Rutili innocentia ac virtus lateret, nisi accepisset iniuriam; dum violatum effulsit.
路提利乌斯的清白与美德,若非他遭受不公,本会隐而不彰;正是在遭受侵害时,它才闪耀出来。
Numquid non sorti suae gratias egit et exilium suum complexus est? De his loquor, quos inlustravit fortuna, dum vexat; quam multorum profectus in notitiam evasere post ipsos! Quam multos fama non excepit, sed eruit!
难道他没有感谢自己的命运并拥抱自己的流放吗? 我所说的正是这些人,命运在折磨他们的同时使他们显赫;有多少人的进步在他们身后才被世人知晓! 有多少人不是被声名所接纳,而是被它发掘出来的!
§79.15Vides Epicurum quantopere non tantum eruditiores, sed haec quoque imperitorum turba miretur.
你看,不仅是学者,连这群无知的大众对伊壁鸠鲁是多么推崇。
Hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat.
他在雅典本身也是寂寂无名的,他曾在其周边隐居。
Multis itaque iam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit, nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse, quod ipsos illa nobilis Graecia non ignotos solum habuisset, sed paene inauditos.
因此,在他比他的梅特罗多洛斯多活了许多年之后,在某一封信中,当他怀着感激的纪念歌颂了他与梅特罗多洛斯的友谊时,最后加上了这样一句话:在如此多的幸事中,那显赫的希腊不仅让他们默默无闻,而且几乎闻所未闻,这对他和梅特罗多洛斯没有丝毫损害。
§79.16Numquid ergo non postea quam esse desierat, inventus est? Numquid non opinio eius enituit? Hoc Metrodorus quoque in quadam epistula confitetur, se et Epicurum non satis enotuisse; sed post se et Epicurum magnum paratumque nomen habituros, qui voluissent per eadem ire vestigia.
难道他不是在停止存在之后才被发现的吗? 他的声誉难道没有闪耀吗? 梅特罗多洛斯也在一封信中承认了这一点,说他和伊壁鸠鲁没有得到足够的重视;但在他和伊壁鸠鲁之后,那些愿意追随相同足迹的人将获得一个巨大且准备就绪的名声。
§79.17Nulla virtus latet, et latuisse non ipsius est damnum.
没有任何美德会永远隐藏,而隐藏对它本身并非损失。
Veniet qui conditam et saeculi sui malignitate conpressam dies publicet.
总有一天,那被其时代的恶意所掩盖和压制的一切都会被公之于众。
Paucis natus est, qui populum aetatis suae cogitat.
那些只考虑自己时代民众的人,是为少数人而生的。
Multa annorum milia, multa populorum supervenient; ad illa respice.
成千上万的岁月、无数的子民将会到来;关注那些吧。
Etiam si omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit, venient qui sine offensa, sine gratia iudicent.
即使嫉妒令所有与你同行的人保持沉默,也将会有那些既无怨恨也无偏私的人来做出裁判。
Si quod est pretium virtutis ex fama, nec hoc interit.
如果美德能从声名中获得什么回报,这回报也不会消亡。
Ad nos quidem nihil pertinebit posterorum sermo; tamen etiam non sentientes colet ac frequentabit.
后人的议论固然与我们毫不相干;然而,即使在我们无知无觉时,它也会尊崇并环绕我们。
§79.18Nulli non virtus et vivo et mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit, sive ex denuntiato videbatur, sive inparatus ac subito.
美德无一不给生者和死者带来回报,只要他是以真诚的信念追随它,只要他没有妆饰和粉饰自己,而是始终如一,无论是在宣布露面时,还是在毫无准备和突然之间。
Nihil simulatio proficit.
伪装毫无益处。
Paucis inponit leviter extrinsecus inducta facies; veritas in omnem partem sui eadem est.
外在涂抹的粉饰只能欺骗少数人;真理在自身的每一个部分都是相同的。
Quae decipiunt, nihil habent solidi.
欺骗之物毫无实质。
Tenue est mendacium; perlucet, si diligenter inspexeris.
谎言是薄弱的;如果你仔细观察,它就会被看穿。
VALE.
再见。

词汇与语法注释

  1. 79.11pessimis esse meliorem — 不定式 esse 的逻辑主语是表示一般人的省略宾格,因此补语 meliorem 也是宾格形式。pessimis 是比较夺格,意为“比最坏的人更好”。
  2. 79.12tenui visu — 方式或工具夺格(“以微弱的视力”),修饰 prospexerit,后者以中性复数宾格 clara(明亮的事物)为宾语。
  3. 79.13Hoc nos agere... iuvat — 宾格不定式短语 Hoc nos agere 和 in hoc ire impetu toto 并列作无人称动词 iuvat(“……是有益的/令人高兴的”)的主语。
  4. 79.15quod ipsos illa nobilis Graecia... — 连词 quod 引导一个表示事实的名词性从句(“……这一事实”),作为主句中 nihil ... nocuisse(“毫无损害”)的实质主语或具体解释。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §79.10-79.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:79.10-79.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。