§78.19Quicquid vis nunc licet dicas, destillationes et vim continuae tussis egerentem viscerum partes et febrem praecordia ipsa torrentem et sitim et artus in diversum articulis exeuntibus tortos; plus est flamma et eculeus et lammina et vulneribus ipsis intumescentibus quod illa renovaret et altius urgeret inpressum.
现在你尽管可以说你所想说的:感冒、因持续剧烈咳嗽而吐出内脏器官、灼烧着胸膛本身的发烧、口渴,以及因关节脱位而向不同方向扭曲的肢体;然而,更严酷的是火焰、刑架、烙铁,以及在肿胀的伤口上使其重新裂开并将压迫之物推得更深的折磨。
Inter haec tamen aliquis non gemuit.
然而在这些痛苦中,有人不曾呻吟。
"Parum est"; non rogavit. "Parum est"; non respondit. "Parum est"; risit et quidem ex animo.
他说“这还不够”,并不曾求饶;他说“这还不够”,并不曾回答;他说“这还不够”,而是笑了,并且是从心底里发笑。
Vis tu post hoc dolorem deridere?
在此之后,你难道还犹豫去嘲笑痛苦吗?
§78.20"Sed nihil," inquit, "agere sinit morbus, qui me omnibus abduxit officiis.
“但是,”有人说,“疾病让我什么也做不成,它夺去了我所有的职责。
"Corpus tuum valetudo tenet, non et animum.
”疾病纠缠的是你的身体,而不是你的心灵。
Itaque cursoris moratur pedes, sutoris aut fabri manus inpediet; si animus tibi esse in usu solet, suadebis docebis, audies disces, quaeres recordaberis.
因此,它会延缓跑者的双脚,会阻碍鞋匠或工匠的双手;但如果你的心灵习惯于被使用,你仍会建议、教导、倾听、学习、探求、回忆。
Quid porro? Nihil agere te credis, si temperans aeger sis? Ostendes morbum posse superari vel certe sustineri.
再者,如果你是一个有节制的病人,你难道认为自己什么都没做吗? 你将展示出疾病是可以被战胜的,或者至少是可以被承受的。
§78.21Est, mihi crede, virtuti etiam in lectulo locus.
请相信我,即使在病榻上,也有美德的一席之地。
Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus; et in vestimentis vir fortis apparet.
不单是武器和战场能提供热切且不向恐惧屈服的心灵的证明;即使裹在被褥中,勇者也会显现。
Habes, quod agas: bene luctare cum morbo.
你有该做的事:与疾病好好搏斗。
Si nihil te coegerit, si nihil exoraverit, insigne prodis exemplum.
如果没有什么能强迫你,没有什么能软化你,你就展现出了一个卓越的榜样。
O quam magna erat gloriae materia, si spectaremur aegri! Ipse te specta, ipse te lauda.
啊,如果我们生病时有人注视着,那将是多么巨大的光荣素材啊! 你自己注视自己,自己赞美自己。
§78.22Praeterea duo genera sunt voluptatum.
此外,快感有两种。
Corporales morbus inhibet, non tamen tollit.
疾病抑制了肉体的快感,但并没有将其消灭。
Immo, si verum aestimes, incitat; magis iuvat bibere sitientem; gratior est esurienti cibus.
相反,如果你做出真实的评估,它反而刺激了快感;对于口渴的人来说,饮水更令人愉悦;对于饥饿的人来说,食物更加甘美。
Quicquid ex abstinentia contigit, avidius exciditur.
任何因节制而得到的东西,都会被更贪婪地接受。
Illas vero animi voluptates, quae maiores certioresque sunt, nemo medicus aegro negat.
然而,精神的快感更加巨大且确定,没有任何医生会剥夺病人的这种快感。
Has quisquis sequitur et bene intellegit, omnia sensuum blandimenta contemnit.
凡是追求并深知这些精神快感的人,都会蔑视感官的一切诱惑。
" §78.23O infelicem aegrum!" Quare? Quia non vino nivem diluit? Quia non rigorem potionis suae, quam capaci scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie? Quia non ostrea illi Lucrina in ipsa mensa aperiuntur? Quia non circa cenationem eius tumultus cocorum est ipsos cum opsoniis focos transferentium? Hoc enim iam luxuria commenta est: ne quis intepescat cibus, ne quid palato iam calloso parum ferveat, cenam culina prosequitur.
“哦,不幸的病人! ”为什么? 因为他不用雪来稀释葡萄酒吗? 因为他不用在宽大的酒杯里混合好的饮料上再敲碎冰块,来恢复其寒冷吗? 因为卢克里努斯湖的牡蛎没有在食卓上直接为他剥开吗? 因为他的餐厅周围没有厨师们带着炉灶和食材一起移动的嘈杂声吗? 因为如今奢侈已经发明了这样的办法:为了不让任何食物变温,为了不让任何东西对已经麻木的口盖显得不够热,厨房会跟随着宴席。
" §78.24O infelicem aegrum! "edet, quantum concoquat.
“哦,不幸的病人! ”——他将只吃他能消化的分量。
Non iacebit in conspectu aper ut vilis caro a mensa relegatus, nec in repositorio eius pectora avium, totas enim videre fastidium est, congesta ponentur.
野猪不会横陈在他的眼前,像廉价的肉一样被逐出食桌;禽类的胸肉也不会堆积在他的食盘上——因为看到它们完整的外观会令人厌恶。
Quid tibi mali factum est? Cenabis tamquam aeger, immo aliquando tamquam sanus.
你受到了什么伤害? 你将像一个病人那样进餐,或者说,有时就像一个健康人那样进餐。
§78.25Sed omnia ista facile perferemus, sorbitionem, aquam calidam et quicquid aliud intolerabile videtur debeatis et luxu fluentibus magisque animo quam corpore morbidis; tantum mortem desinamus horrere.
但是,我们能轻易忍受所有这些:流食、温水,以及其他在娇贵和沉溺于奢侈、心理疾病重于身体疾病的人看来无法忍受的一切;只要我们不再对死亡感到战栗。
Desinemus autem, si fines bonorum ac malorum cognoverimus; ita demum nec vita taedio erit nec mors timori.
如果我们认清了善与恶的界限,我们就将不再战栗;只有这样,生命才不会成为厌倦,死亡也不会成为恐惧。
§78.26Vitam enim occupare satietas sui non potest tot res varias, magnas, divinas percensentem; in odium illam sui adducere solet iners otium.
因为,对于一个审视如此多样的、伟大的、神圣的事物的心灵来说,对生命本身的厌倦是无法侵占它的;消极的闲散往往使生命陷入对自身的厌恶。
Rerum naturam peragranti numquam in fastidium veritas veniet; falsa satiabunt.
对于探索自然本性的人来说,真理永远不会令人厌恶;只有虚假之物才会使人腻烦。
§78.27Rursus si mors accedit et vocat, licet inmatura sit, licet mediam praecidat aetatem, perceptus longissimae fructus est.
反之,如果死亡逼近并召唤,即使它是过早的,即使它斩断了中年,最漫长生命的果实也已被收获。
Cognita est illi ex magna parte natura.
自然在很大程度上已被他所认识。
Scit tempore honesta non crescere; iis necesse est videri omnem vitam brevem, qui illam voluptatibus vanis et ideo infinitis metiuntur.
他知道高贵之物不随时间增长;对于那些用虚妄且因而无限的快乐来衡量生命的人来说,所有的生命显得短暂是必然的。
§78.28His te cogitationibus recrea et interim epistulis nostris vaca.
用这些思索来宽慰自己,并在此期间抽出时间读我们的信。
Veniet aliquando tempus, quod nos iterum iungat ac misceat; quantulumlibet sit illud, longum faciet scientia utendi.
总有一天,我们会再次相聚并融合在一起;无论那时间多么短暂,善用时间的智慧都会使其变得漫长。
Nam, ut Posidonius ait, "unus dies hominum eruditorum plus patet quam inperitis longissima aetas.
因为正如波塞多尼乌斯所说:“有教养的人的一天,比无知者最漫长的一生还要宽广。
" §78.29Interim hoc tene, hoc morde: adversis non succumbere, laetis non credere, omnem fortunae licentiam in oculis habere, tamquam quicquid potest facere, factura sit.
” 在此期间,守住这一点,咬定这一点:不屈服于逆境,不信任顺境,将命运的一切肆意妄为置于眼前,就好像凡是她能做的,她都将要做一样。
Quicquid expectatum est diu, lenius accedit.
凡是预料已久的事情,来临时都会更加温和。
Vale.
祝好。