Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §77.1-77.10

对死亡的准备与马尔塞利努斯的从容赴死

第 119 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡在目睹亚历山大前哨船抵达的喧嚣中,反思了自己的老年心境与对死亡的准备。他分享了友人图利乌斯·马尔塞利努斯的故事,后者在一位斯多亚派朋友的鼓舞下,通过绝食和温水浴平静地结束了生命,以此说明体面面对死亡的价值。

§77.1Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti solent et nuntiare secuturae classis adventum; tabellarias vocant.
今天,亚历山大的船只突然出现在我们面前,它们通常被派在前面,以宣告随后而来的舰队的抵达;人们称它们为“前哨船”。
Gratus illarum Campaniae aspectus est; omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit.
在坎帕尼亚,看到它们是件令人高兴的事;普特奥里的突堤上站满了人群,即使在浩瀚的船群中,人们也能根据帆的独特样式认出亚历山大船。
Solis enim licet siparum intendere, quod in alto omnes habent naves.
因为只有它们被允许升起顶帆,而其他所有的船只只有在公海上才会使用它。
§77.2Nulla enim res aeque adiuvat cursum quam summa pars veli; illinc maxime navis urgetur.
因为没有任何东西像帆的最上部那样有助于航行,船只主要从那里获得推进力。
Itaque quotiens ventus increbruit maiorque est quam expedit, antemna summittitur; minus habet virium flatus ex humili.
因此,每当风力增强、超过所需时,帆桁就会被降下;风在低处的作用力较小。
Cum intravere Capreas et promunturium, ex quo " Alta procelloso speculatur vertice Pallas, " ceterae velo iubentur esse contentae; siparum Alexandrinarum insigne est.
当它们进入卡普雷埃与那座 “高处的帕拉斯在风暴肆虐的山顶瞩望” 的岬角之间时,其他船只被命令只能使用主帆;顶帆是亚历山大船的特殊标志。
§77.3In hoc omnium discursu properandum ad litus magnam ex pigritia mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum accepturus non properavi scire, quis illic esset rerum mearum status, quid adferrent;
在众人纷纷奔向岸边的忙乱中,我因自己的闲散而感到极大的满足,因为我虽然要接收亲友的来信,却并不急于知道我在那里的事务状况,也不急于知道他们带来了什么。
olim iam nec perit quicquam mihi nec adquiritur.
很久以来,对我而言既没有失去什么,也没有得到什么。
Hoc, etiam si senex non essem, fuerat sentiendum; nunc vero multo magis.
这一点,即使我不是个老人,也本该领悟;而现在,更是如此。
Quantulumcumque haberem, tamen plus iam mihi superesset viatici quam viae, praesertim cum eam viam simus ingressi, quam peragere non est necesse.
无论我拥有的多么微不足道,但我剩下的旅费依然多于余下的路途,尤其是因为我们已经踏上了那条无需走完的道路。
§77.4Iter inperfectum erit, si in media parte aut citra petitum locum steteris; vita non est inperfecta, si honesta est.
如果在中途或在目的地之前停下,旅程将是不完整的;但生命如果是高尚的,它就不是不完整的。
Ubicumque desines, si bene desines, tota est.
无论你在哪里结束,只要结束得好,它就是完整的。
Saepe autem et fortiter desinendum est et non ex maximis causis; nam nec eae maximae sunt, quae nos tenent.
而且,我们往往必须勇敢地结束生命,且不需要多么重大的理由;因为即使是那些束缚我们的理由,也不是重大的。
§77.5Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte.
你非常熟悉的图利乌斯·马尔塞利努斯,一个温和的青年,却很快变老了,他被一种并非无法治愈、但却漫长、折磨人且诸多限制的疾病所纠缠,开始考虑死亡。
Convocavit complures amicos.
他召集了几个朋友。
Unusquisque aut quia timidus erat, id illi suadebat, quod sibi suasisset, aut quia adulator et blandus, id consilium dabat, quod deliberanti gratius fore suspicabatur;
每个人要么因为胆怯,向他提出自己会采取的建议;要么因为谄媚讨好,给出他认为会让考虑中的人听起来更顺心的建议。
amicus noster Stoicus, homo egregius et, ut verbis illum, quibus laudari dignus est, laudem, vir fortis ac strenuus, videtur mihi optime illum cohortatus.
但我们的斯多亚派朋友,一个杰出的人——用他配得上的词语来赞美他,一个勇敢而充满活力的人——在我看来,给出了最好的鼓励。
§77.6Sic enim coepit: "Noli, mi Marcelline, torqueri, tamquam de re magna deliberes.
因为他这样开始说道:“我的马尔塞利努斯,不要折磨自己,仿佛你正在考虑一件大事。
Non est res magna vivere; omnes servi tui vivunt, omnia animalia;
活着并不是一件大事;你所有的奴隶都活着,所有的动物也都活着。
magnum est honeste mori, prudenter, fortiter.
体面、明智、勇敢地死去才是一件大事。
Cogita, quamdiu iam idem facias: cibus, somnus, libido, per hunc circulum curritur.
想想你重复同样的事情已经多久了:饮食、睡眠、情欲,我们就在这个循环中奔跑。
Mori velle non tantum prudens aut fortis aut miser, etiam fastidiosus potest. "
渴望死去不仅是明智者、勇敢者或痛苦者的选择,甚至也是厌倦者的选择。
§77.7Non opus erat suasore illi, sed adiutore; servi parere nolebant.
” 他不需要一个劝说者,而是需要一个协助者;奴隶们不愿服从。
Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam periculum adire, cum incertum esset, an mors domini voluntaria fuisset; alioqui tam mali exempli esse occidere dominum quam prohibere.
首先,他消除了他们的恐惧,并指出,只有当主人的死是否自愿尚不确定时,家奴们才会面临危险;否则,阻碍主人死去与杀死主人一样,都是极其恶劣的先例。
§77.8Deinde ipsum Marcellinum admonuit non esse inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiae circumstantibus dividantur, sic peracta vita aliquid porrigi iis, qui totius vitae ministri fuissent.
接着,他提醒马尔塞利努斯本人,正如宴会结束时将剩余的食物分给在场的人一样,生命结束时,向那些终身为他服务的家奴们分发一些东西,也并非不合情理。
Erat Marcellinus facilis animi et liberalis, etiam cum de suo fieret.
马尔塞利努斯性格温和慷慨,即使是从自己的财产中支出也是如此。
Minutas itaque summulas distribuit Sentibus servis et illos ultro consolatus est.
于是,他把一笔笔零星的钱分给哭泣的奴隶,并且主动安慰他们。
§77.9Non fuit illi opus ferro, non sanguine; triduo abstinuit et in ipso cubiculo poni tabernaculum iussit.
他不需要铁器,也不需要流血;他绝食了三天,并下令在自己的卧房里搭起帐篷。
Solium deinde inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus.
然后,一个浴缸被抬了进来,他在里面躺了很久,随着温水一次次浇入,他逐渐衰弱下去,正如他所说,并非没有某种舒适感,这种舒适感是温和的解体通常会带来的,对于我们这些曾经昏厥过的人来说并不陌生。
§77.10In fabellam excessi non ingratam tibi.
我扯出了一个让你不至于反感的小故事。
Exitum enim amici tui cognosces non difficilem nec miserum.
因为你会了解到,你朋友的结局既不艰难也不悲惨。
Quamvis enim mortem sibi consciverit, tamen mollissime excessit et vita elapsus est.
尽管他选择了自尽,但他走得极度安详,从生命中滑落。
Sed ne inutilis quidem haec fabella fuerit.
但这个故事也绝非无用。
Saepe enim talia exempla necessitas exigit.
因为命运常常需要这样的先例。
Saepe debemus mori nec volumus, morimur nec volumus.
我们常常应该死去却不想死,我们死去,却并非出于自愿。

词汇与语法注释

  1. §77.1Solis enim licet siparum intendere — 无人称动词 licet(允许)的与格补语(即逻辑主语)在此处被省略,可从前文的 Alexandrinas (naves) 补出为 Alexandrinis (navibus)。这与关系从句中的 omnes naves 形成对比,表明只有亚历山大的船只特许在入港时保持升起顶帆(siparum)。
  2. §77.3epistulas meorum accepturus — 主动将来分词 accepturus 表示主句主语(塞内卡本人)的意图或目的(“正要接收”、“打算接收”)。meorum 是物主代名词 meus 的阳性复数属格名词化用法,意为“我的人(家人、朋友)”。
  3. §77.3fuerat sentiendum — 由动形容词(sentiendum)与 sum 的过去完成时(fuerat)结合。在原本预期使用虚拟式过去完成时(fuisset sentiendum)的反事实条件句主句中,此处使用了直陈式过去完成时,以强调该认识的客观必要性或义务。
  4. §77.8Sentibus — 手稿传承中的一处文本讹误。虽然给出的文本为 "Sentibus"(可能源自荆棘或人名的错误拼写),但在该语境下,根据各大校勘本,它通常被理解为 "flentibus"(向哭泣的[奴隶们])的讹误,翻译亦采用此通说。
  5. §77.9quos aliquando liquit animus — 短语 "liquit animus"(字面意为“精神离开了[身体]”)是表示“昏厥”、“失去知觉”的习惯用语。关系代词 quos 指代先行词 nobis(我们),整句意指塞内卡自己过去曾经历过的昏厥体验。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §77.1-77.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:77.1-77.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。