§76.27Numquam autem vera tibi opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit, ut pro patria moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem non tantum patienter, sed etiam libenter.
然而,除非你提升自己的灵魂,并且自己问自己,如果情势需要你为祖国而死、用你自己的生命去换取全公民的安全,你是否准备不仅耐心地、甚至乐意地伸出脖子,否则这种观点对你来说绝不显得真实。
Si hoc facturus es, nullum aliud bonum est.
如果你准备这样做,那么就没有其他任何善。
Omnia enim relinquis, ut hoc habeas.
因为为了拥有这一个,你放弃了所有。
Vide quanta vis honesti sit: pro re publica morieris, etiam si statim facturus hoc eris, cum scieris tibi esse faciendum.
看吧,高尚的力量有多么伟大:如果你知道自己应当这样做,即使要立刻去做,你也会为了国家而死。
§76.28Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur.
有时,从最美丽的功绩中,甚至在极短极暂的时间里,也能获得极大的喜悦。 尽管已完成的功绩的成果对于逝去、脱离凡世的人没有半点关系,但单单对未来功绩的瞩望也会带来慰藉;而勇敢且公正的人,当他把死亡的代价——祖国的自由、众人的安全(他为此付出了生命)置于眼前时,他处于极大的快乐之中,并且享受着自己的危险。
§76.29Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod tractatio operis maximi et ultimi praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus.
但即使是那个被夺去了这种喜悦——即完成最伟大且最后的功绩所提供的喜悦——的人,也会毫不迟疑地跃入死亡,满足于以正直和敬虔的方式做事。
Oppone etiamnunc illi multa quae dehortentur, dic: "factum tuum matura sequetur oblivio et parum grata existimatio civium"; respondebit tibi: "ista omnia extra opus meum sunt.
现在请你依然用许多劝阻的话去针对他,说:“你的功绩很快就会被遗忘,公民们的评价也会缺乏感激”;他会回答你:“那一切都在我的工作之外。
Ego ipsum contemptor.
我只注视行为本身。
Hoc esse honestum scio.
我知道这是高尚的。
Itaque quocumque ducit ac vocat, venio. "
因此,无论它带引到哪里,呼唤到哪里,我都去。
§76.30Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus, sed generosus quoque et indolis bonae sentit; cetera levia sunt, mutabilia.
” 因此,这才是唯一的善,不仅一个完美的灵魂,而且一个高贵且天资优良的灵魂都能体会到它;其他的事物都是轻浮、多变的。
Itaque sollicite possidentis.
因此,占有它们需要忧心忡忡。
Etiam si favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis incubant gravia et illos semper premunt, aliquando et inlidunt.
即使由于命运的眷顾它们被堆积在了一起,它们也会像重担一样压在主人们的身上,并且总是压迫着他们,有时甚至将他们砸碎。
Nemo ex istis, quos purpuratos vides, felix est, non magis quam ex illis, quibus sceptrum et chlamydem in scaena fabulae adsignant; cum praesente populo lati incesserunt et coturnati, simul exierunt, excalceantur et ad staturam suam redeunt.
在你所看见的那些身着紫衣的人中,没有一个是幸福的,并不比在戏剧舞台上被分给权杖和斗篷的演员更幸福;当着观众的面,他们穿着厚底靴,迈着大步傲慢地走着,可一旦退场,脱下鞋子,他们就回到了自己原本的身高。
§76.31Nemo istorum, quos divitiae honoresque in altiore fastigio ponunt, magnus est.
那些被财富和荣誉置于更高巅峰的人中,没有一个是伟大的。
Quare ergo magnus videtur? Cum basi illum sua metiris.
那么,为什么他显得伟大呢? 因为你把他和他的基座放在一起测量。
Non est magnus pumilio, licet in monte constiterit; colossus magnitudinem suam servabit, etiam si steterit in puteo.
矮子即使站在山上也并不伟大;而巨像即使站在井里,也会保持其庞大的身躯。
§76.32Hoc laboramus errore, sic nobis imponitur, quod neminem aestimamus eo, quod est, sed adicimus illi et ea, quibus adornatus est.
我们深受这一错误之苦,并以此被蒙骗,因为我们不以人本身来评估任何人,而是把那些装饰他的东西也加在他身上。
Atqui cum voles veram hominis aestimationem inire et scire, qualis sit, nudum inspice; ponat patrimonium, ponat honores et alia fortunae mendacia, corpus ipsum exuat.
然而,当你想要对一个人进行真实的评估并了解他是怎样的人时,请赤裸地审视他;让他放下家产,放下荣誉和其他命运的谎言,脱下他的肉体本身。
Animum intuere, qualis quantusque sit, alieno an suo magnus.
注视他的灵魂,看看它是怎样、有多大,是靠外物还是靠自身而伟大。
§76.33Si rectis oculis gladios micantes videt et si scit sua nihil interesse, utrum anima per os an per iugulum exeat, beatum voca; si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quae casu veniunt et quae potentioris iniuria, si vincula et exilia et vanas humanarum formidines mentium securus audit et dicit:
"
Non ulla laborum,
O virgo, nova mi facies inopinave surgit; Omnia praecepi atque animo mecum ipse peregi.
如果他以坚定的眼光看着闪烁的剑,如果他知道灵魂是从嘴里还是从喉咙里离去对他毫无关系,那就称他为幸福的人吧;如果当肉体的折磨、偶然发生的不幸以及强权者的侵害被宣告给他时,如果他安详地听着锁链、流放以及人类心灵空洞的恐惧,并说道: “女先知啊,对我来说,没有任何苦难的景象是新奇或出乎意料而出现的;一切我都已预料,并在我自己的心中暗自经历过了。
"
Tu hodie ista denuntias; ego semper denuntiavi mihi et hominem paravi ad humana. "
” “你今天宣告那些事;而我一直对自己宣告,并且训练自己作为人去面对人的命运。
§76.34Praecogitati mali mollis ictus venit.
” 预料之中的灾祸,其打击来得温柔。
At stultis et fortunae credentibus omnis videtur nova rerum et inopinata facies; magna autem pars est apud imperitos mali novitas.
但是对于愚蠢的人和信任命运的人来说,事物的所有面貌都显得新奇而意想不到;而在无知的人中,灾祸很大一部分在于其新奇性。
Hoc ut scias, ea quae putaverant aspera, fortius, cum adsuevere, patiuntur.
为了让你明白这一点,对于他们曾认为是艰辛的事,一旦习惯了,他们就会更坚强地承受。
§76.35Ideo sapiens adsuescit futuris malis et quae alii diu patiendo levia faciunt, hic levia facit diu cogitando.
因此,智者习惯于未来的灾祸;别人通过长期承受而减轻的事物,他通过长期思考而使其减轻。
Audimus aliquando voces imperitorum dicentium: "sciebam hoc mihi restare"; sapiens scit sibi omnia restare.
我们有时听到无知的人说:“我知道这在等着我”;但智者知道一切都在等着自己。
Quicquid factum est, dicit: "sciebam.
无论发生了什么,他都说:“我早就知道了。
"VALE.
” 祝你安好。