Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §76.10-76.17

作为完美理性的美德与唯一的善

第 116 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

作者论证了理性是人特有的善,而完美的理性(美德)是唯一真正的善。他通过船只和刀剑的类比,阐明只有美德才能提升灵魂并带来幸福。

§76.10Quid in homine proprium? Ratio.
人之中特有的是什么? 理性。
Haec recta et consummata felicitatem hominis implevit.
这在正确且完美时,便填满了人的幸福。
Ergo si omnis res, cum bonum suum perfecit, laudabilis est et ad finem naturae suae pervenit; homini autem suum bonum ratio est; si hanc perfecit, laudabilis est et finem naturae suae tetigit.
因此,如果每种事物在完善其自身的善时,都是值得赞美的并达到了其天性的终点;而对人来说,他自身的善就是理性;如果他完善了这一点,他便是值得赞美的,并触及了他天性的终点。
Haec ratio perfecta virtus vocatur eademque honestum est.
这种完美的理性被称为美德,也就是高尚的事物。
§76.11Id itaque unum bonum est in homine, quod unum hominis est.
因此,那在人之中唯一的善,就是唯一属于人的事物。
Nunc enim non quaerimus, quid sit bonum, sed quid sit hominis bonum.
因为现在我们不是在问什么是善,而是在问什么是人的善。
Si nullum aliud est hominis quam ratio, haec erit unum eius bonum, sed pensandum cum omnibus.
如果除了理性之外,没有其他事物属于人,那么这将是他唯一的善,但必须与所有其他事物共同权衡。
Si sit aliquis malus, puto improbabitur; si bonus, puto probabitur.
如果有人是恶的,我认为他会被否定;如果是善的,我认为他会被肯定。
Id ergo in homine primum solumque est, quo et probatur et inprobatur.
因此,在人之中,那使他既被肯定又被否定的首要且唯一的事物,就是这个。
§76.12Non dubitas, an hoc sit bonum; dubitas an solum bonum sit.
你不怀疑这是否是善,你怀疑的是它是否是唯一的善。
Si quis omnia alia habeat, valetudinem, divitias, imagines multas, frequens atrium, sed malus ex confesso sit, inprobabis illum.
如果有人拥有所有其他事物——健康、财富、许多祖先画像、拥挤的前厅,但公然是恶的,你也会否定他。
Item si quis nihil quidem eorum, quae rettuli, habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum.
同样,如果有人确实没有我所提到的那些事物,缺少金钱、门客群、高贵的出身以及祖父和曾祖父的世系,但公然是善的,你会肯定他。
Ergo hoc unum est bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis destituitur laudandus est, quod qui non habet, in omnium aliorum copia damnatur ac reicitur.
因此,这是人唯一的善,拥有它的人,即使缺乏其他事物,也值得赞美;而没有它的人,即使在所有其他事物极其丰足的情况下,也会被谴责和抛弃。
§76.13Quae condicio rerum, eadem hominum est.
事物的状况与人的状况相同。
Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.
一艘好船之所以被称为好,不是因为它涂有珍贵的色彩,也不是因为它有银制或金制的船首,也不是因为它的守护神像是由象牙雕刻而成,也不是因为它装满了国库和皇家财富,而是因为它稳定而坚固,接缝紧密以隔绝海水,坚实以承受海洋的冲击,服从舵的指挥,快捷且不受风的影响。
§76.14Gladium bonum dices non cui auratus est balteus nec cuius vagina gemmis distinguitur, sed cui et ad secandum subtilis acies est et mucro munimentum omne rupturus.
你会说一把好剑,不是因为它的剑带有镀金,也不是因为它的刀鞘缀有宝石,而是因为它的刃口锋利便于切割,它的剑尖能刺穿一切防线。
Regula non quam formosa, sed quam recta sit quaeritur.
人们寻找定规,不在于它多么美丽,而在于它多么笔直。
Eo quidque laudatur, cui comparatur, quod illi proprium est.
每种事物都是因其被与之相比较的那个方面,即对其自身特有的方面,而受到赞美。
§76.15Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet, quantum aret, quantum faeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit.
因此在人身上,他耕种多少土地,放贷多少利息,被多少人问候,躺在多么珍贵的床上,用多么透明的杯子喝酒,这些都与问题无关,关键在于他有多么善。
Bonus autem est, si ratio eius explicita et recta est et ad naturae suae voluntatem accommodata.
而如果他的理性得以展现且正确,并顺应了他天性的意志,他就是善的。
§76.16Haec vocatur virtus, hoc est honestum et unicum hominis bonum.
这被称为美德,这就是高尚的事物和人唯一的善。
Nam cum sola ratio perficiat hominem, sola ratio perfecta beatum facit; hoc autem unum bonum est, quo uno beatus edicitur.
因为既然只有理性使人完善,那么只有完美的理性使人幸福;而这正是人仅凭此便被宣告为幸福的唯一的善。
Dicimus et illa bona esse, quae a virtute profecta contractaque sunt, id est opera eius omnia; sed ideo unum ipsa bonum est, quia nullum sine illa est.
我们也说那些源于美德并由美德产生的事物——即它的一切作为——也是善的;但美德本身之所以是唯一的善,是因为没有它就没有任何善存在。
§76.17Si omne in animo bonum est, quicquid illum confirmat, extollit, amplificat, bonum est; validiorem autem animum et excelsiorem et ampliorem facit virtus.
如果一切善都在灵魂之中,那么任何使灵魂坚强、提升、扩大事物都是善;而美德使灵魂更强壮、更高尚、更宽广。
Nam cetera, quae cupiditates nostras inritant, deprimunt quoque animum et labefaciunt et, cum videntur adtollere, inflant ac multa vanitate deludunt.
因为其他那些激发我们欲望的事物,也会压抑灵魂并使之衰弱,并且当它们似乎在提升灵魂时,它们只是让其膨胀并用许多虚荣来愚弄它。
Ergo unum id bonum est, quo melior animus efficietur.
因此,唯有那能使灵魂变得更好的,才是唯一的善。

词汇与语法注释

  1. 76.11pensandum cum omnibus — pensandum是动形容词(分词),在此处非人称地使用,表示“(必须将理性的善)与所有其他事物共同权衡/考量”的义务或必要性。
  2. 76.12quod qui habet, etiam si aliis destituitur laudandus est, quod qui non habet, in omnium aliorum copia damnatur ac reicitur — 这是一个复杂的嵌套结构,其中连接关系代名词 quod(先行词为 bonum)在另一个关系代名词 qui(“……的人”)引导的名词性从句中充当直接宾语。在句法上,qui habet(“拥有它的人”)作为 laudandus est(“应当受到赞美”)的主语。后半句 quod qui non habet... 也完全是相同的结构。
  3. 76.14Eo quidque laudatur, cui comparatur, quod illi proprium est — 代词 Eo 是表示原因或手段的夺格(“借此/因此”),与随后的关系从句 quod illi proprium est(“那对它而言是特有的事物”)构成同格(同位语)关系。cui comparatur 是一个关系从句,表示“它被拿来与之比较的/与之相配的对象”,其中 cui 的先行词是 quidque。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §76.10-76.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:76.10-76.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。