§76.1Inimicitias mihi denuntias, si quicquam ex iis, quae cotidie facio, ignoraveris.
如果你对我每天所做的事情中有任何一件一无所知,你就会向我宣战。
Vide, quam simpliciter tecum vivam: hoc quoque tibi committam.
看我与你相处得多么坦率:这件事我也要向你透露。
Philosophum audio et quidem quintum iam diem habeo, ex quo in scholam eo et ab octava disputantem audio.
我在听一位哲学家的课,事实上,从我开始上学并从第八个时辰起听他辩论,今天已经是第五天了。
"Bona," inquis, "aetate.
“在这么好的年纪,”你说。
"Quidni bona? Quid autem stultius est quam, quia diu non didiceris, non discere?"
为什么不是好年纪呢? 然而,因为长时间没有学习就不去学习,还有比这更愚蠢的事吗?
§76.2Quid ergo? Idem faciam, quod trossuli et iuvenes?" Bene mecum agitur, si hoc unum senectutem meam dedecet.
“那么怎么说? 我要做和那些纨绔子弟和年轻人们同样的事吗? ”如果仅此一件事玷污了我的暮年,那我倒挺走运的。
Omnis aetatis homines haec schola admittit.
这所学校接纳所有年龄的人。
"In hoc senescamus, ut iuvenes sequamur? "In theatrum senex ibo et in circum deferar et nullum par sine me depugnabit ad philosophum ire erubescam?
“我们要为了追随年轻人而这样变老吗? ”我一个老人,去剧院,被抬到竞技场,没有我任何一对决斗者都打不起来,而我去哲学家那里反倒会感到羞愧吗?
§76.3Tamdiu discendum est, quamdiu nescias; si proverbio credimus, quamdiu vivas.
只要你还有所不知,就必须一直学习;如果相信谚语的话,那就是只要你还活着,就要一直学习。
Nec ulli hoc rei magis convenit quam huic: tamdiu discendum est, quemadmodum vivas, quamdiu vivas.
没有任何事情比这件事更契合这个道理:只要你还活着,你就必须一直学习如何生活。
Ego tamen illic aliquid et doceo.
然而,我在那里也教授一些东西。
Quaeris, quid doceam? Etiam seni esse discendum.
你问我教什么? “即便老人也必须学习”。
§76.4Pudet autem me generis humani, quotiens scholam intravi.
然而,每当我走进学校,我都为人类感到羞耻。
Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petenti domum.
如你所知,前往麦特罗纳克斯之家的人,必须经过那不勒斯人剧院本身。
Illud quidem fartum est et ingenti studio, quis sit pythaules bonus, iudicatur; habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum.
那地方确实挤得满满当当,人们极其热切地评判谁是优秀的皮提亚双簧管手;希腊小号手和宣告员也吸引了成群的人。
At in illo loco, in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii habere quod agant; inepti et inertes vocantur.
然而,在那个寻找善人、学习做善人的地方,却只坐着极少数人,而且在大多数人看来,这些人似乎没有什么正经事可做;他们被称为愚蠢和懒散的人。
Mihi contingat iste derisus; aequo animo audienda sunt inperitorum convicia et ad honesta vadent! contemnenda est ipse contemptus.
让那嘲笑落在我身上吧;无知者的辱骂应该以平和的心态去倾听,而对于迈向高尚事物的人来说,蔑视本身就应该被鄙视。
§76.5Perge, Lucili, et propera, tibi ne et ipsi accidat, quod mihi, ut senex discas; immo ideo magis propera, quoniam diu non adgressus es, quod perdiscere vix senex possis.
继续前进吧,卢西里乌斯,快一点,免得发生在你身上,就像发生在我身上一样,到了老年才开始学习;甚至应该因此更加紧迫,因为你很久没有着手那件即便到了老年也难以彻底学好的事情了。
"Quantum," inquis, "proficiam?"
“我能取得多少进步呢? ”你问。
§76.6Quantum temptaveris.
取决于你尝试了多少。
Quid expectas? Nulli sapere casu obtigit.
你在等待什么? 没有人是偶然获得智慧的。
Pecunia veniet ultro, honor offeretur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi; virtus in te non incidet.
金钱会主动送上门,荣誉会被奉上,影响力和尊严或许会塞给你;但美德不会落在你身上。
Ne levi quidem opera aut parvo labore cognoscitur; sed est tanti laborare omnia bona semel occupaturo.
它甚至不是通过轻微的努力或微小的劳作就能被掌握的;但对于那个将要一次性占有一切善好的人来说,为此付出努力是值得的。
Unum est enim bonum, quod honestum; in illis nihil invenies veri, nihil certi, quaecumque famae placent.
因为只有一种善,那就是高尚的事物;在那些取悦世俗传闻的事物中,你找不到任何真实,任何确定。
§76.7Quare autem unum sit bonum, quod honestum, dicam, quoniam parum me exsecutum priore epistula iudicas magisque hanc rem tibi laudatam quam probatam putas, et in artum, quae dicta sunt, contraham.
至于为什么只有一种善是高尚的事物,我会告诉你,因为你认为我在上一封信中论述得不够充分,并且认为这件事对你来说只是被赞美了而不是被证明了,我将把所说的内容浓缩成简短的篇幅。
§76.8Omnia suo bono constant.
万物皆因其特有的善好而立。
Vitem fertilitas commendat et sapor vini, velocitas cervum.
多产和葡萄酒的美味彰显了葡萄藤,速度彰显了鹿。
Quam fortia dorso iumenta sint quaeris, quorum hic unus est usus, sarcinam ferre.
你询问驮畜的背部有多强壮,因为它们的唯一用途就是驮运货物。
In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere.
在狗身上,如果必须追踪野兽,敏锐是首要的;如果必须追赶,速度是首要的;如果必须撕咬和袭击,勇敢是首要的。
Id in quoque optimum esse debet, cui nascitur, quo censetur.
每种事物在它为之诞生、并借以被评价的那个方面,都应该是最优秀的。
§76.9In homine optimum quid est? Ratio;
在人之中,最优秀的是什么?
hac antecedit animalia, deos sequitur.
理性;人凭此超越动物,追随神明。
Ratio ergo perfecta proprium bonum est, cetera illi cum animalibus satisque communia sunt.
因此,完美的理性是人特有的善好;其他事物则是他与动物及植物所共有的。
Valet; et leones.
他强壮,狮子也是。
Formosus est; et pavones.
他美丽,孔雀也是。
Velox est; et equi.
他迅速,马也是。
Non dico, in his omnibus vincitur.
且不说,在所有这些方面人都是被超越的。
Non quaero, quid in se maximum habeat, sed quid suum.
我不问他在自己身上拥有什么最大的东西,而问什么是他特有的。
Corpus habet; et arbores.
他有身体,树木也有。
Habet impetum ac motum voluntarium; et bestiae et vermes.
他有冲动和自发运动,野兽和蠕虫也有。
Habet vocem; sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii?
他有声音,但狗的声音多么嘹亮,鹰的多么尖锐,公牛的多么低沉,夜莺的多么甜美且富有变化?