§75.10Quidam hoc proficientium genus, de quo locutus sum, ita complectuntur, ut illos dicant iam effugisse morbos animi, adfectus nondum, et adhuc in lubrico stare, quia nemo sit extra periculum malitiae, nisi qui totam eam excussit.
有些人这样界定我所说过的这些处于进步阶段的人,说他们已经摆脱了心灵的疾病,但尚未摆脱情念,并且依然立于易滑的境地,因为除非是彻底摆脱了邪恶的人,否则没有人能置身于邪恶的危险之外。
Nemo autem illam excussit, nisi qui pro illa sapientiam adsumpsit.
然而,除了用智慧取代邪恶的人之外,没有人能摆脱邪恶。
§75.11Quid inter morbos animi intersit et adfectus, saepe iam dixi.
心灵的疾病与情念之间有什么区别,我已经经常说过了。
Nunc quoque te admonebo: morbi sunt inveterata vitia et dura, ut avaritia, ut ambitio; nimio artius haec animum inplicuerunt et perpetua eius mala esse coeperunt.
现在我还要提醒你:疾病是根深蒂固且顽固的恶德,比如贪婪,比如野心;这些东西过于紧密地缠绕着心灵,并开始成为心灵持久的祸害。
Ut breviter finiam, morbus est iudicium in pravo pertinax, tamquam valde expetenda sint, quae leviter expetenda sunt.
简要定义的话,疾病就是在错误方向上的固执判断,仿佛那些本该轻视的事物是大为值得追求的一样。
Vel si mavis, ita finiamus: nimis inminere leviter petendis vel ex toto non petendis, aut in magno pretio habere in aliquo habenda vel in nullo.
或者,如果你愿意,我们也可以这样定义:过度热衷于那些本该轻视或根本不该追求的事物,或者把那些只该稍微看重或根本不该看重的事物视为具有极高的价值。
§75.12Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus phthisin.
情念是不可取的、突然且剧烈的心灵波动,如果它们频繁发生且被忽视,就会形成疾病,正如一次尚未成习的感冒会引起咳嗽,而持续且陈旧的感冒则会引起肺结核。
Itaque qui plurimum profecere, extra morbos sunt, adfectus adhuc sentiunt perfecto proximi.
因此,那些取得最大进步、最接近完美的人,已经置身于疾病之外,但他们依然能感受到情念。
§75.13Secundum genus est eorum, qui et maxima animi mala et adfectus deposuerunt, sed ita, ut non sit illis securitatis suae certa possessio.
第二等是那些既抛弃了心灵最大的恶德也抛弃了情念的人,但其状态是,他们对自己安全(内心的宁静)的占有并非确凿无疑。
Possunt enim in eadem relabi.
因为他们仍有可能重新坠入同样的境地。
§75.14Tertium illud genus extra multa et magna vitia est, sed non extra omnia.
那第三等则置身于许多且重大的恶德之外,但并非置身于所有恶德之外。
Effugit avaritiam, sed iram adhuc sentit; iam non sollicitatur libidine, etiamnunc ambitione;
它逃避了贪婪,但依然能感受到愤怒;它不再受情欲所扰,但依然受野心所苦;它不再贪图,但依然害怕。
iam non concupiscit, sed adhuc timet. Et in ipso metu ad quaedam satis firmus est, quibusdam cedit.
而就在这恐惧本身中,它对某些事物足够坚强,对另一些事物则屈服。
Mortem contemnit, dolorem reformidat.
它蔑视死亡,却畏惧痛苦。
§75.15De hoc loco aliquid cogitemus.
让我们思考一下这个位置(阶段)。
Bene nobiscum agetur, si in hunc admittimur numerum.
如果我们能被接纳进这个行列,我们就已经很幸运了。
Magna felicitate naturae magnaque et adsidua intentione studii secundus occupatur gradus; sed ne hic quidem contemnendus est color tertius.
第二阶段需要依靠天生极大的幸运以及对学习极大且不懈的专注才能占据;但即使这第三种特征(阶段)也不应被轻视。
Cogita, quantum circa te videas malorum, aspice, quam nullum sit nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitia proficiat, quantum publice privatimque peccetur; intelleges satis nos consequi, si inter pessimos non sumus.
想想你在周围看到了多少邪恶,看看没有任何罪行是没有先例的,每天邪恶在如何滋长,公私领域在犯下多少罪过;你就会明白,如果我们不属于最坏的那批人,我们就已经取得了足够的成就。
§75.16"Ego vero," inquis, "spero me posse et amplioris ordinis fieri.
“但我确实,”你说,“希望自己能进入更高的阶层。
"Optaverim hoc nobis magis quam promiserim; praeoccupati sumus.
”我宁愿为我们祈求这一点,而不是对此做出承诺;我们已经被其他事物占用了。
Ad virtutem contendimus inter vitia districti.
我们在恶德的拉扯中向着美德奋斗。
Pudet dicere: honesta colimus, quantum vacat.
说来令人惭愧:我们只在有闲暇时才追求高尚的事物。
At quam grande praemium expectat, si occupationes nostras et mala tenacissima abrumpimus.
然而,如果我们能斩断我们的琐事和最顽固的恶,将有多么伟大的奖赏在等待着我们。
Non cupiditas nos, non timor pellet,
欲望不会驱使我们,恐惧也不会。
§75.17Inagitati terroribus, incorrupti voluptatibus nec mortem horrebimus nec deos; sciemus mortem malum non esse, deos malo non esse.
不为恐怖所动,不为享乐所腐蚀,我们既不会畏惧死亡,也不会畏惧神明;我们将知道死亡并非恶,而神明亦非恶意的源头。
Tam inbecillum est quod nocet quam cui nocetur, optima vi noxia carent.
那施加伤害的与承受伤害的一样脆弱,最完美的力量是不具有伤害性的。
§75.18Expectant nos, si ex hac aliquando faece in illud evadimus sublime et excelsum, tranquillitas animi et expulsis erroribus absoluta libertas.
如果我们有一天能从这些糟粕中超脱出来,升华到那崇高而显赫的境界,那么心灵的宁静以及在错误被驱逐后获得的绝对自由就在等待着我们。
Quaeris quae sit ista? Non homines timere, non deos;
你问这自由是什么?
nec turpia velle nec nimia; in se ipsum habere maximam potestatem.
是不畏惧人,不畏惧神;不追求卑劣,不追求过度;对自己拥有最大的支配权。
Inaestimabile bonum est suum fieri.
成为自己的主人,是无法估量的善。
VALE.
再会。