Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §75.1-75.9

质朴的哲学文风与道德进步的第一阶段

第 113 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

针对塞内卡信件不够精心推敲的抱怨,作者指出哲学书信应当自然无华,专注于心灵的实质而非言辞的修饰。他将灵魂的医治比作求医,强调实践而非雄辩,并开始阐述迈向智慧的三个道德进步阶段,具体说明了那些已接近智慧但仍缺乏自信的第一等人的特征。

§75.1Minus tibi accuratas a me epistulas mitti querens.
你抱怨我寄给你的信不够精心推敲。
Quis enim accurate loquitur, nisi qui vult putide loqui? Qualis sermo meus esset, si una sederemus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo, quae nihil habent accersitum nec fictum.
因为,除非一个人想要虚伪矫作地说话,否则谁会精心推敲地说话呢? 如果我与你坐在一起或一同散步,我的谈话会是怎样,——那是毫不费力且随意的,——我就希望我的信件也是怎样,它们没有任何造作或虚假。
§75.2Si fieri posset, quid sentiam, ostendere quam loqui mallem.
如果可能的话,我宁愿表明我的感受,而不是说出来。
Etiam si disputarem, nec supploderem pedem nec manum iactarem nec attollerem vocem, sed ista oratoribus reliquissent!, contentus sensus meos ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abiecissem.
即使我是在辩论,我也既不会跺脚,也不会挥手,更不会提高声音,而是会将那些东西留给雄辩家,满足于将我的想法传达给你,我既不会去装饰它们,也不会去贬低它们。
§75.3Hoc unum plane tibi adprobare vellem: omnia me illa sentire, quae dicerem, nec tantum sentire, sed amare.
我确实只想向你证明这一点:我完全感受到了我所说的一切,并且不仅是感受到,而是热爱着它们。
Aliter homines amicam, aliter liberos osculantur; tamen in hoc quoque amplexu tam sancto et moderato satis apparet adfectus.
人们亲吻情人是一种方式,亲吻孩子又是另一种方式;然而在这种同样神圣而克制的拥抱中,爱意也已足够显露。
Non mehercules ieiuna esse et arida volo, quae de rebus tam magnis dicentur; neque enim philosophia ingenio renuntiat.
凭赫拉克勒斯起誓,我不希望讨论如此重大事情的话语变得空洞和枯燥;因为哲学并不拒绝才华。
Multum tamen operae inpendi verbis non oportet.
然而,不应当在言语上花费太多精力。
§75.4Haec sit propositi nostri summa: quod sentimus loquamur, quod loquimur sentiamus; concordet sermo cum vita.
让这成为我们宗旨的总结:让我们说出我们的感受,让我们感受我们所说的;让我们的言论与生活相协调。
Ille promissum suum inplevit, qui, et cum videas illum et cum audias, idem est.
那个无论你看到他还是听到他时都始终如一的人,便履行了他的诺言。
§75.5Videbimus, qualis sit, quantus sit; unus sit.
我们将看到他是怎样的人,有多么伟大;让他始终如一。
Non delectent verba nostra, sed prosint.
让我们的言语不为取悦,而为有益。
Si tamen contingere eloquentia non sollicito potest, si aut parata est aut parvo constat, adsit et res pulcherrimus prosequatur.
然而,如果雄辩能够落到不刻意追求它的人身上,如果它要么是现成的,要么代价微小,那就让它存在并伴随着最美好的事物。
Sit talis, ut res potius quam se ostendat.
它应当是这样的:展现事情本身,而不是展现它自己。
Aliae artes ad ingenium totae pertinent, hic animi negotium agitur.
其他的技艺完全属于才华;而在这里,进行的是心灵的工作。
§75.6Non quaerit aeger medicum eloquentem, sed, si ita conpetit, ut idem ille, qui sanare potest, compte de iis, quae facienda sunt, disserat, boni consulet.
病人并不寻求一位雄辩的医生,但如果凑巧那同一个能治病的人,也能优雅地论述应该做的事情,他会乐于接受。
Non tamen erit, quare gratuletur sibi, quod inciderit in medicum etiam disertum.
然而,他并没有理由为自己碰巧遇到一位同样善于辞令的医生而感到庆幸。
Hoc enim tale est, quale si peritus gubernator etiam formosus est.
因为这就像是一位经验丰富的舵手恰好长得英俊一样。
§75.7Quid aures meas scabis? Quid oblectas? Aliud agitur;
你为什么抓挠我的耳朵? 为什么取悦我?
urendus, secandus, abstinendus sum.
现在有别的事要做;我必须被火烧、被刀割、被禁食。
Ad haec adhibitus es.
你是为了这些而被请来的。
Curare debes morbum veterem, gravem, publicum.
你必须治疗一种古老的、严重的、流行的疾病。
Tantum negotii habes, quantum in pestilentia medicus.
你面临的事务,就如同在瘟疫中的医生一样多。
Circa verba occupatus es? Iamdudum gaude, si sufficis rebus.
你却在言语上忙碌? 如果你能应付事实,你早就该高兴了。
Quando, quae multa disces? Quando, quae didiceris, adfiges tibi ita, ut excidere non possint? Quando illa experieris? Non enim ut cetera, memoriae tradidisse satis est;
你什么时候才能学到那么多东西? 你什么时候才能将所学的东西牢牢印在自己身上,使它们无法流失?
in opere temptanda sunt.
你什么时候去实践它们? 因为不像其他事情,仅凭托付给记忆是不够的;它们必须在实践中检验。
Non est beatus, qui scit illa, sed qui facit.
知道那些事情的人并不幸福,而践行它们的人才幸福。
"Quid ergo?
”“那么,又如何呢?
§75.8Infra illum nulli gradus sunt? Statim a sapientia praeceps est?" Non, ut existimo.
在他之下就没有别的等级了吗? 从智慧向下立刻就是绝壁吗? ”不,我认为不是。
Nam qui proficit, in numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab illis diducitur.
因为那些取得进步的人,虽然确实仍在愚人之列,但他们与其他人之间有着巨大的距离。
Inter ipsos quoque proficientes sunt magna discrimina.
在取得进步的人们本身之间,也有着巨大的差别。
In tres classes, ut quibusdam placet, dividuntur: primi sunt, qui sapientiam nondum habent, sed iam in vicinia eius constiterant.
正如一些人所主张的,他们被分为三个等级:第一等是那些尚未拥有智慧,但已经站在智慧邻近处的人。
§75.9Tamen etiam quod prope est, extra est.
然而,即使是靠近的东西,也依然在外面。
Qui sint hi quaeris? Qui omnes iam adfectus ac vitia posuerunt, quae erant complectenda, didicerunt, sed illis adhuc inexperta fiducia est.
你问这些人是谁? 他们是已经抛弃了所有情念与恶德,并且学习了必须掌握的知识的人,但他们的信心依然未经检验。
Bonum suum nondum in usu habent, iam tamen in illa, quae fugerunt, decidere non possunt.
他们还没有将自己的善投入使用,但他们已经不可能再坠入他们所逃离的那些恶德之中。
Iam ibi sunt, unde non est retro lapsus, sed hoc illis de se nondum liquet; quod in quadam epistula scripsisse me memini, "scire se nesciunt.
他们已经处在一个不会倒退的地方,但他们自己对此还不十分明确;正如我记得在某封信中写过的那样,“他们不知道自己知道”。
"Iam contigit illis bono suo frui, nondum confidere.
他们已经有幸享受自己的善,但尚未对此产生坚定的信任。

词汇与语法注释

  1. 75.1Minus tibi accuratas a me epistulas mitti querens — 句首的现在分词 `querens`(抱怨)在没有明确主句的情况下使用。它作为一种对话式的过渡句式,引入卢西里乌斯的抱怨,其作用相当于直陈式动词 "quereris"(你抱怨)。
  2. 75.2reliquissem, ... exornassem, ... abiecissem — 虚拟式过去完成时形式 `reliquissem`(本会留给)、`exornassem`(即 `exornavissem` 的缩写,本会装饰)和 `abiecissem`(本会粗慢对待)在非真实条件句中充当主句动词。接在未完成过去虚拟式 `Etiam si disputarem`(即使我当时在辩论)之后,它们表达在上述假设情境下本已完成的行为。
  3. 75.9quae erant complectenda — 在关系从句中,`complectenda` 是中性复数动形容词(将来被动分词),表示必要性或义务。它指的是第一等级的进步者所“必须掌握/领会的事物”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §75.1-75.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:75.1-75.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。