§74.27Utrum maiorem an minorem circulum scribas, ad spatium eius pertinet, non ad formam.
无论你画一个较大的圆还是较小的圆,这关系到它的面积,而不是它的形状。
Licet alter diu manserit, alterum statim obduxeris et in eum in quo scriptus est pulverem sol veris, in eadem uterque forma fuit.
尽管一个存留了许久,而另一个你立刻将其抹去并化为它所绘于其上的尘土,两者仍处于相同的形状中。
Quod rectum est, nec magnitudine aestimatur nec numero nec tempore; non magis produci quam contrahi potest.
正当的事物,既不按大小来衡量,也不按数量或时间来衡量;它既不能被延长,也不能被缩短。
Honestam vitam ex centum annorum numero in quantum voles corripe et in unum diem coge; aeque honesta est.
将高尚的一生从百年的岁月中随你心愿地缩减,并浓缩为一日;它同样是高尚的。
§74.28Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine concluditur paupertatis exilii orbitatis.
有时美德传播得更广,治理王国、城市和行省,制定法律,培养友谊,在亲属和子女之间分配职责;有时则被限制在贫困、流放和丧子的狭窄界限内。
Non tamen minor est, si ex altiore fastigio in privatum, ex regio in humile subducitur, ex publico et spatioso iure in angustias domus vel anguli coit.
然而,如果它从较高的顶峰降为私人身份,从王者的地位降为卑微的地位,或者从公共而广阔的权力缩减到房屋或角落的狭隘之中,它并不会因此变得更小。
§74.29Aeque magna est, etiam si in se recessit undique exclusa.
即使它被四面八方排斥而退缩到自身之中,它也同样伟大。
Nihilominus enim magni spiritus est et erecti, exactae prudentiae, indeclinabilis iustitiae.
因为尽管如此,它依然具有伟大而高尚的精神、精确的审慎和不可动摇的正义。
Ergo aeque beata est.
因此它同样是幸福的。
Beatum enim illud uno loco positum est, in ipsa mente, grande, stabile, tranquillum, quod sine scientia divinorum humanorumque non potest effici.
因为那种幸福只存在于一个地方,即心灵本身之中,它是宏伟、稳定、安宁的,若没有关于神事和人事的知识,便无法达成。
§74.30Sequitur illud, quod me responsurum esse dicebam.
接下来便是我曾说我要回答的那件事。
Non adfligitur sapiens liberorum amissione, non amicorum.
智者不会因失去子女而痛苦,也不会因失去朋友而痛苦。
Eodem enim animo fert illorum mortem, quo suam expectat.
因为他以等待自己死亡的同样心态,去承受他们的死亡。
Non magis hanc timet quam illam dolet.
他既不害怕前者,也不为后者感到悲伤。
Virtus enim convenientia constat; omnia opera eius cum ipsa concordant et congruunt.
因为美德由和谐一致构成;它的一切工作都与自身相契合、相协调。
Haec concordia perit, si animus, quem excelsum esse oportet, luctu aut desiderio summittitur.
如果那应当高尚的心灵因悲哀或渴望而屈服,这种和谐就会消亡。
Inhonesta est omnis trepidatio et sollicitudo, in ullo actu pigritia.
一切动摇与焦虑,以及在任何行动中的懈怠,都是不体面的。
Honestum enim securum et expeditum est, interritum est, in procinctu stat.
因为高尚之物是安宁而敏捷的,是无所畏惧的,且处于备战状态。
" §74.31Quid ergo? Non aliquid perturbationi simile patietur? Non et color eius mutabitur et vultus agitabitur et artus refrigescent? Et quicquid aliud non ex imperio animi, sed inconsulte quodam naturae impetu geritur.
” “那么,又如何呢? 难道不承受任何类似于动摇的事情吗? 他的脸色难道不会改变,表情不感到动荡,肢体不发冷吗? 以及不听从心灵的指挥,而是因某种自然的无意识冲动而发生的一切其他事情吗?
"Fateor; sed manebit illi persuasio eadem, nihil illorum malum esse nec dignum, ad quod mens sana deficiat.
”我承认;但他的这一信念将保持不变:那些事情没有一样是恶,也不值得一个健全的心灵为此衰退。
Omnia, quae facienda erunt, audaciter facit et prompte.
凡是必须做的事,他都大胆而迅速地去做。
§74.32Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus.
因为谁能不说这是愚蠢的特有表现呢:懒散而抗拒地去做它所做的事,将肉体推向一个方向,而将心灵拉向另一个方向,并在极不相同的冲动之间被撕裂?
Nam propter illa ipsa, quibus extollit se miraturque, contempta est et ne illa quidem, quibus gloriatur, libenter facit.
因为正是由于它用来抬高和赞美自身的那些事情,它才受到轻视,甚至它所夸耀的那些事,它也并非心甘情愿地去做。
Si vero aliquod timetur malum, eo proinde, dum expectat, quasi venisset, urgetur et quicquid ne patiatur timet, iam metu patitur.
但如果某种恶被惧怕,那么在等待它时,愚蠢就如同它已经到来一样受到其压迫,凡是它害怕去承受的,它早已因恐惧而承受了。
§74.33Quemadmodum in corporibus insidentis languoris signa praecurrunt, quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens; sic infirmus animus multo ante quam opprimatur malis quatitur.
正如在肉体中,潜伏疾病的征兆会提前出现——因为有一种无力的懈怠、无劳而获的疲惫、打哈欠以及贯穿肢体的寒颤——同样,虚弱的心灵在被恶压倒之前很久就会动摇。
Praesumit illa et ante tempus cadit.
它预先承受它们,并在时机未到时便已倒下。
Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere?
然而,还有什么比为未来的事情感到痛苦、不为折磨保留自己,而是为自己招引痛苦并使之临近更疯狂的呢?
§74.34Quas optimum est differre, si discutere non possit.
如果无法驱散它们,最好将其推迟。
Vis scire futuro neminem debere torqueri? Quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatum nisi si medium spatium transiluerit et se in illam saeculo post futuram sollicitudinem inmiserit; eodem modo fit, ut animos libenter aegros et captantes causas doloris vetera atque obliterata contristent.
你想知道没有人应该因未来而受折磨吗? 任何人如果听说自己在五十年后必须承受刑罚,他都不会感到动摇,除非他跳过中间的时间,将自己投入到那将在半个世纪后到来的焦虑之中;同样的情况也会发生:那些甘愿生病、寻找悲伤原因的心灵,会被古老且已被淡忘的事情弄得忧郁。
Fit quae praeterierunt et quae futura sunt, absunt; neutra sentimus.
已经过去的和未来的都缺席了;我们两者都感觉不到。
Non est autem nisi ex eo, quod sentias, dolor.
然而,除了从你所感觉到的事物之外,并没有痛苦。
VALE.
再会。