§74.19Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis aut parsimoniam imponat, quoniam quidem licentia opes suas praecipitat atque urget.
因此,将采用审慎,以对它们施加限制或节约,因为放纵确实会抛弃并摧毁自己的财富。
Nec umquam inmodica durarunt, nisi illa moderatrix ratio conpescuit.
而且,除非那种起节制作用的理性加以约束,无节制的事物从未能持久。
Hoc multarum tibi urbium ostendet eventus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt et quicquid virtute partum erat, intemperantia corruit.
许多城市的结局将向你展现这一点,它们奢侈的统治正值鼎盛时期便已坠落,凡凭美德所获得的一切,皆因无节制而崩溃。
Adversus hos casus muniendi sumus.
面对这些倾覆,我们必须加强防备。
Nullus autem contra fortunam inexpugnabilis murus est; intus instruamur.
然而,对抗命运并没有攻不破的城墙;让我们在内心武装起来。
Si illa pars tuta est, pulsari homo potest, capi non potest.
如果那一部分是安全的,人可能会受到打击,但无法被俘虏。
§74.20Quod sit hoc instrumentum, scire desideras? Nihil indignetur sibi accidere sciatque illa ipsa, quibus laedi videtur, ad conservationem universi pertinere et ex iis esse, quae cursum mundi officiumque consummant.
你渴望知道这种武装是什么吗? 让他对发生于自己的任何事都不感到愤恨,并让他知道,那些他看似受其伤害的正是之物,关系到宇宙的保存,并且属于那些完成世界的运行和职责的事物。
Placeat homini, quicquid deo placuit; ob hoc ipsum se suaque miretur, quod non potest vinci, quod mala ipsa sub se tenet, quod ratione, qua valentius nihil est, casum doloremque et iniuriam subigit.
凡取悦于神的,也让它取悦于人;让他正因此而赞美自己和自己的所有——因为他无法被战胜,因为他将恶本身踩在脚下,因为通过那无物能更强有力的理性,他制服了偶然、痛苦和伤害。
§74.21Ama rationem! Huius te amor contra durissima armabit.
热爱理性吧! 对它的爱将武装你对抗最艰难的事物。
Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas; iuvenilia nonnumquam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit; species quosdam atque umbra virtutis in mortem voluntariam trudit.
对幼崽的爱将野兽推向猎枪,它们的凶猛和鲁莽冲动使它们无法被驯服;荣誉的渴望有时使年轻的心灵去蔑视刀剑与烈火;美德的外表与阴影将某些人推向自愿的死亡。
Quanto his omnibus fortior ratio est, quanto constantior, tanto vehementius per metus ipsos et pericula exibit.
理性比所有这些强壮多少,坚定多少,它就将越发猛烈地穿越恐惧本身和危险而行。
§74.22"Nihil agitis," inquit, "quod negatis ullum esse aliud honesto bonum; non faciet vos haec munitio tutos a fortuna et inmunes.
“你们否认在正当之外还有任何其他的善,”他说,“这是无济于事的;这种防备不会使你们免受命运的影响并安然无恙。
Dicitis enim inter bona esse liberos pios et bene moratam patriam et parentes bonos; horum pericula non potestis spectare securi.
因为你们说,孝顺的子女、秩序井然的祖国以及善良的父母都在善之列;你们无法安然地看着他们的危险。
Perturbabit vos obsidio patriae, liberorum mors, parentum servitus.
祖国的被围困、子女的死亡、父母的受奴役将会扰乱你们。
" §74.23Quid adversus hos pro nobis responderi soleat, ponam; deinde tunc adiciam, quid praeterea respondendum putem.
” 我将阐明针对这些人、通常代我们做出的回答是什么;然后,我将补充我认为此外还应该回答些什么。
Alia condicio est in iis, quae ablata in locum suum aliquid incommodi substituunt; tamquam bona valitudo vitiata in malam transfertur; acies oculorum exstincta caecitate nos adficit; non tantum velocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro illa subit.
在那些被夺走后、在其位置上替代了某种不便的事物中,情况是不同的;比如,良好的健康受损后转变为糟糕的健康;视力熄灭后使我们遭受失明;膝腱被割断后,不仅速度丧失,虚弱还会取而代之。
Hoc non est periculum in iis, quae paulo ante rettulimus.
在我们刚才提到的那些事物中,并没有这种危险。
Quare? Si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit.
为什么? 如果我失去了一位好友,我不需要代替他去承受背叛;同样,如果我埋葬了优秀的子女,不孝也不会取代他们的位置。
§74.24Deinde non amicorum illic aut liberorum interitus, sed corporum est.
其次,那里并不是朋友或子女的灭亡,而只是肉体的消亡。
Bonum autem uno modo perit, si in malum transit; quod natura non patitur, quia omnis virtus et opus omne virtutis incorruptum manet.
而善只有一种灭亡方式,即转变为恶;自然并不允许这一点,因为所有的美德和美德的每一项工作都保持不朽。
Deinde etiam si amici perierunt, etiam si probati respondentesque voto patris liberi, est quod illorum expleat locum.
其次,即使朋友们死去了,即使是那些通过考验并响应父亲心愿的子女们死去了,仍有东西可以填补他们的空缺。
Quid sit quaeris? Quod illos quoque bonos fecerat, virtus.
你问那是什么? 是美德,它曾使他们也变得善良。
§74.25Haec nihil vacare patitur loci, totum animum tenet, desiderium omnium tollit; sola satis est, omnium enim bonorum vis et origo in ipsa est.
美德不容许任何地方空着,占据整个心灵,消除对一切事物的渴望;唯有它便已足够,因为一切善的力量和源头都在它自身之中。
Quid refert, an aqua decurrens intercipiatur atque abeat, si fons, ex quo Auxerat, salvus est? Non dices vitam iustiorem salvis liberis quam amissis nec ordinatiorem nec prudentiorem nec honestiorem; ergo ne meliorem quidem.
如果水流被拦截并消逝,只要它流出的源头完好无损,那有什么关系? 你不会说子女健在时的生活比失去他们时更公正,也不会说更井然有序、更审慎或更高尚;因此甚至称不上更好。
Non facit adiectio amicorum sapientiorem, non facit stultiorem detractio, ergo nec beatiorem aut miseriorem.
增加朋友不会使人更睿智,减少也不会使人更愚蠢,因此既不会使人更幸福,也不会使人更痛苦。
Quamdiu virtus salva fuerit, non senties, quidquid abscesserit. "
只要美德完好,无论逝去了什么,你都不会察觉。
§74.26Quid ergo? Non est beatior et amicorum et liberorum turba succinctus?" Quidni non sit? Summum enim bonum nec infringitur nec augetur;
” “那么,又如何呢? 难道一个被朋友和子女簇拥着的人不更幸福吗? ” 为什么他不会不更幸福呢(当然不会更幸福)?
in suo modo permanet, utcumque fortuna se gessit.
因为最高善既不减少也不增加;无论命运如何表现,它都保持在自身的度量之中。
Sive illi senectus longa contigit sive citra senectutem finitus est, eadem mensura summi boni est, quamvis aetatis diversa sit.
无论他是享有长寿,还是在未及老年时便已结束一生,最高善的度量都是相同的,尽管寿命的长度有所不同。