Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §74.11-74.18

对身外之物的执着与美德的自足

第 110 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡论证了追求世俗的虚假之善会导致人的不幸与对神的不敬。他强调真正的至善仅在于基于理性的美德,而其余的便利之物应被视为身外之物妥善对待。

§74.11Ex hac deploratione nascitur, ut ingrati divinorum interpretes simus; querimur, quod non semper, quod et pauca nobis et incerta et abitura contingant.
这种哀叹导致我们成为对神圣之物忘恩负义的解释者;我们抱怨它们并非总是存在,抱怨落在我们身上的东西既少又不确定,而且终将逝去。
Inde est, quod nec vivere nec mori volumus; vitae nos odium tenet, timor mortis.
因此,我们既不想活也不想死;对生活的厌恶和对死亡的恐惧控制着我们。
Natat omne consilium nec inplere nos ulla felicitas potest.
所有的计划都在漂浮,任何幸福都无法让我们满足。
Causa autem est, quod non pervenimus ad illud bonum inmensum et insuperabile, ubi necesse est resistat voluntas nostra, quia ultra summum non est locus.
然而原因在于,我们还没有达到那个无限且不可逾越的善,在那个地方我们的意志必然会停下,因为在最高处之外没有空间。
§74.12Quaeris, quare virtus nullo egeat? Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia.
你问,为什么美德无所缺少? 它因眼前的事务而喜悦,不觊觎不在身边的东西。
Nihil non illi magnum est, quod satis.
凡是足够的,对它来说没有一个不是伟大的。
Ab hoc discede iudicio; non pietas constabit, non fides.
背离这一判断,敬虔便无法确立,信义也无法存续。
Multa enim utramque praestare cupienti patienda sunt ex iis, quae mala vocantur; multa inpendenda ex iis, quibus indulgemus tamquam bonis.
因为对于想要践行这两者的人来说,必须在那些被称为恶的事物中忍受许多;在那些我们像对待善一样纵容的事物中牺牲许多。
§74.13Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui; perit magnanimitas, quae non potest eminere, nisi omnia velut minuta contempsit, quae pro maximis volgus optat; perit gratia et relatio gratiae, si timemus laborem, si quicquam pretiosius fide novimus, si non optima spectamus.
必须经受自身考验的勇气灭亡了;无法脱颖而出的宽宏大量灭亡了,除非它将大众祈求为最大事物的那些东西全都视为渺小而加以轻视;如果我们害怕劳苦,如果我们认为有比信义更珍贵的东西,如果我们不看向最完美的事物,感恩和感恩的回报也灭亡了。
§74.14Sed ut illa praeteream, aut ista bona non sunt, quae vocantur, aut homo felicior deo est, quoniam quidem quae parata nobis sunt, non habet in usu deus.
但是,且撇开那些不谈,要么那些被称为善的东西并非善,要么人比神更幸福,因为神确实不使用那些为我们准备好的东西。
Nec enim libido ad illum nec epularum lautitiae nec opes nec quicquam ex his hominem inescantibus et vili voluptate ducentibus pertinet.
因为无论欲望、宴席的奢华、财富,还是任何这些引诱人并以廉价快乐引导人的东西,都与神无关。
Ergo aut non incredibile est bona deo deesse aut hoc ipsum argumentum est bona non esse, quod deo desunt.
因此,要么神缺少善并非不可置信,要么这本身就是一个证据:因为神缺少它们,所以它们并非善。
§74.15Adice, quod multa, quae bona videri volunt, animalibus quam homini pleniora contingunt.
此外,还要加上一点,许多自以为是善的东西,动物比人类能更充分地获得。
Illa cibo avidius utuntur, venere non aeque fatigantur, virium illis maior est et aequabilior firmitas.
它们更贪婪地享用食物,不同样因性爱而疲惫,它们的体力拥有更大且更均衡的稳定性。
Sequitur, ut multo feliciora sint homine.
结论是,它们比人要幸福得多。
Nam sine nequitia, sine fraudibus degunt.
因为它们生活在没有邪恶和欺诈之中。
Fruuntur voluptatibus, quas et magis capiunt et ex facili sine ullo pudoris aut paenitentiae metu.
它们享受着快乐,不仅能更充分地捕捉它们,而且轻松自如,没有任何对耻辱或后悔的恐惧。
§74.16Considera tu itaque, an id bonum vocandum sit, quo deus ab homine vincitur.
因此,你想一想,神在其中被人类超越的东西,是否应该被称为善。
Summum bonum in animo contineamus; obsolescit, si ab optima nostri parte ad pessimam transit et transfertur ad sensus, qui agiliores sunt animalibus mutis.
让我们把最高善保留在心灵中;如果它从我们最好的部分过渡到最坏的部分,并被转移到在哑巴动物中更为敏捷的感官上,它就会失去光彩。
Non est summa felicitatis nostrae in carne ponenda; bona illa sunt vera, quae ratio dat, solida ac sempiterna, quae cadere non possunt, ne decrescere quidem aut minui.
我们幸福的顶点不应置于肉体之中;那些由理性赋予的善才是真实的,它们稳固而永恒,既不能坠落,甚至也不能减少或贬值。
§74.17Cetera opinione bona sunt et nomen quidem habent commune cum veris, proprietas in illis boni non est.
其余的事物只是根据舆论才被称为善,它们确实与真实的善共有名字,但善的特质并不在它们之中。
Itaque commoda vocentur et, ut nostra lingua loquar, producta.
因此,它们应该被称为便利物,或者用我们的话来说, “首选物”。
Ceterum sciamus mancipia nostra esse, non partes; et sint apud nos, sed ita, ut meminerimus extra nos esse.
此外,让我们知道它们是我们的所有物,而不是我们的组成部分;它们可以与我们同在,但要让我们记住它们在我们之外。
Etiam si apud nos sint, inter subiecta et humilia numerentur propter quae nemo se adtollere debeat.
即使它们与我们同在,也应该被归入从属和卑微的事物中,没有人应该因为它们而抬高自己。
Quid enim stultius quam aliquem eo sibi placere, quod ipse non fecit?
因为,一个人因自己没有创造的东西而取悦自己,还有什么比这更愚蠢的呢?
§74.18Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine ulla nostri laceratione discedant.
让所有那些东西仅仅附加于我们,而不是粘附于我们,以便如果它们被夺走,它们可以在不撕裂我们的情况下离去。
Utamur illis, non gloriemur, et utamur parce tamquam depositis apud nos et abituris.
让我们使用它们,而不是夸耀它们,并像使用寄存在我们这里、终将逝去之物那样节制地使用它们。
Quisquis illa sine ratione possedit, non diu tenuit, ipsa enim se felicitas, nisi temperatius premit.
凡是无理性地拥有那些东西的人,都无法长久保持,因为幸福本身如果不能适度自我约束,就会自毁。
Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur et, ut non deseratur, adfligitur.
如果他信赖了极易逝去的善,他很快就会被抛弃,而且即使不被抛弃,也会感到痛苦。
Paucis deponere felicitatem molliter licuit; ceteri cum iis, inter quae eminuere, labuntur et illos degravant ipsa, quae extulerant.
极少数人能温和地放下幸福;其余的人则与他们曾在其中脱颖而出的事物一起坠落,而那些曾经抬高他们的东西本身,又会将他们沉重地压垮。

词汇与语法注释

  1. 74.11ut ingrati divinorum interpretes simus — 由 'ut' 引导的从句作为非人称动词 'nascitur' 的主语从句。这里的 'divinorum' 是中性复数名词的属格,意为“神圣之物(神的恩赐)”,作为 'interpretes'(解释者、接受者)的宾格性属格。
  2. 74.12utramque praestare cupienti — 这是与带有必须、应当意义的动形容词('patienda sunt' 和被省略的 'inpendenda [sunt]')连用的施事者与格(dativus auctoris),同时也是分词 'cupienti' 的逻辑主语。'Utramque' 指代前文的 'pietas' 和 'fides'(均为阴性单数名词)。
  3. 74.17producta — 这是斯多葛学派希腊语术语 'proēgmena'(首选物、被推荐物)的拉丁语翻译。塞内卡将其作为 'nostra lingua'(我们的语言,即拉丁语)的表达提出,指代那些虽不及美德、但具有自然价值且值得选择的外部便利物。
  4. 74.18sine ulla nostri laceratione — 这里的 'nostri' 是人称代名词 'nos' 的属格形式,作为名词 'laceratione'(撕裂)的宾格性(客体)属格,表示“在不撕裂我们自身的情况下”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §74.11-74.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:74.11-74.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。