Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §74.1-74.10

道德之善是唯一真善的坚定信念

第 109 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

阐述了确信道德之善是唯一真善对于幸福生活的重要性,并通过将命运赐予的外部事物比作剧场争夺奖品的混乱场景,警告人们不要依赖外在之物。

§74.1Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.
你的来信使我十分愉悦,并唤醒了萎靡不振的我,也召回了我那已然迟钝且缓慢的记忆。
Quidni tu, mi Lucili, maximum putes instrumentum beatae vitae hanc persuasionem, unum bonum esse, quod honestum est? Nam qui alia bona iudicat, in fortunae venit potestatem, alieni arbitrii fit; qui omne bonum honesto circumscripsit, intra se est felix.
我的卢西里乌斯啊,你怎能不认为,这一信念——唯一的善就是道德之善——是幸福生活最大的工具呢? 因为,凡是将其他事物判定为善的人,就会落入命运的支配中,成为受他人意志支配的人;而将一切善限制在道德之善以内的人,在自身内部就是幸福的。
§74.2Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliquam passis infamiam tristis.
这个人因失去孩子而悲伤,那个人因病人而焦虑,另一个人则因不名誉的事或遭受某种耻辱而忧郁。
Illum videbis alienae uxoris amore cruciari, illum suae.
你会看到那个人因对他人妻子的爱而受折磨,这个人则因对自己妻子的爱而受折磨。
Non deerit quem repulsa distorqueat; erunt quos ipse honor vexet.
绝不缺少因被拒绝而心意扭曲的人,也会有因荣誉本身而受烦扰的人。
§74.3Illa vero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum, quam expectatio mortis exagitat undique inpendens.
然而,在所有凡人中,最大的不幸者群体是那些被死亡的预设所折磨的人,死亡从四面八方逼近他们。
Nihil enim est, unde non subeat.
因为没有什么地方是死亡不会潜入的。
Itaque ut in hostili regione versantibus huc et illuc circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda cervix; nisi hic timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis vivitur.
因此,就像在敌方领土上活动的人一样,必须向这儿和那儿环顾,在听到任何声响时转动脖子;除非这种恐惧被从胸中驱逐出去,否则人们只能怀着惴惴不安的心生活。
§74.4Occurrent acti in exilium et evoluti bonis.
我们会遇到被驱逐出境、财产被剥夺的人。
Occurrent, quod genus egestatis gravissimum est, in divitiis inopes.
我们会遇到——这是最严重的一种贫困——在财富中却一无所有的人。
Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt.
我们会遇到海难者或遭受类似海难痛苦的人,他们被民众的愤怒或嫉妒(这是针对最优秀者的致命武器),在毫无防备和安全感的时候,像突然在晴空万里的信任中出现的风暴一样,或者像突然的闪电一样,被撕裂和驱散。 闪电的一击甚至让邻近的事物都颤抖。
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
因为,正如在雷击处,无论谁站得离火更近,都会像被击中一样目瞪口呆;同样,在这些通过某种力量发生的意外中,灾难压倒了其中一人,而恐惧压倒了其余的人,并且有可能遭受痛苦这一事实,造成了与遭受痛苦者同等的悲伤。
§74.5Omnium animos mala aliena ac repentina sollicitant.
他人的、突如其来的不幸会扰乱所有人的心灵。
Quemadmodum aves etiam inanis fundae sonus territat, nos ita non ad ictum tantum exagitamur, sed ad crepitum.
正如甚至空无一物的投石器的声音也会吓退鸟类一样,我们不仅会因受到打击而惊慌,还会因响声而惊慌。
Non potest ergo quisquam beatus esse, qui huic se opinioni credidit.
因此,凡是将自己托付给这种观点的人,都不可能获得幸福。
Non enim beatum est, nisi quod intrepidum; inter suspecta male vivitur.
因为除了无畏的事物之外,没有什么事物是幸福的;在心怀戒备的事物中,人无法好好生活。
§74.6Quisquis se multum fortuitis dedit, ingentem sibi materiam perturbationis et inexplicabilem fecit; una haec via est ad tuta vadenti, externa despicere et honesto contentum esse.
凡是把自己过多地交给偶然事物的人,都为自己制造了巨大且无法解脱的混乱素材;对于走向安全的人来说,这是唯一的道路:蔑视外部事物,满足于道德之善。
Nam qui aliquid virtute melius putat aut ullum praeter illam bonum, ad haec, quae a fortuna sparguntur, sinum expandit et sollicitus missilia eius expectat.
因为凡是认为有比美德更好的东西,或者认为美德之外还有任何善的人,都会对命运所撒下的这些东西敞开衣襟,并焦虑地等待她的投射物。
§74.7Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia magno detrimento eorum, in quos devenerant, prensa.
请在你的心中想象这样一幅画面:命运在举办竞赛游戏,并向这群凡人抛洒荣誉、财富和恩宠。 它们中有的在争夺者的双手中被撕碎,有的因不忠诚的合伙关系而被分割,有的在落入得到它们的人手中时带来了巨大的损失。
Ex quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam, quia nimis captabantur, amissa et, dum avide rapiuntur, expulsa sunt.
其中一些落在了正在做其他事情的人身上,一些因为被过度追求而失去,并且在被贪婪地抢夺时被撞飞了。
Nulli vero etiam cui rapina feliciter cessit, gaudium rapti duravit in posterum.
然而,即使对那些抢夺成功的人来说,抢夺来的快乐也绝不会持续到未来。
Itaque prudentissimus quisque cum primum induci videt munuscula, a theatro fugit et scit magno parva constare.
因此,每位最明智的人一旦看到赠品开始被引入,就会逃离剧场,并且知道小东西要付出巨大的代价。
Nemo manum conserit cum recedente, nemo exeuntem ferit; circa praemium rixa est.
没有人会与离去的人交手,也没有人会打击走出去的人;争吵只发生在奖品周围。
§74.8Idem in his evenit, quae fortuna desuper iactat: aestuamus miseri, distringimur, multas habere cupimus manus, modo in hanc partem, modo in illam respicimus.
在命运从上方抛下的这些事物中,也发生着同样的情况:我们这些可怜的人焦虑不安,心神不宁,渴望拥有许多只手,一会儿看这边,一会儿看那边。
Nimis tarde nobis mitti videntur, quae cupiditates nostras inritant, ad paucos perventum, expectata omnibus.
那些刺激我们欲望的东西,在我们看来送达得太慢了,它们只到达了少数人手中,却被所有人期待着。
§74.9Ire obviam cadentibus cupimus.
我们渴望去迎接掉落的东西。
Gaudemus, si quid invasimus, invadendique aliquos spes vana delusit; vilem praedam magno aliquo incommodo luimus aut destituti fallimur.
如果我们抢到了什么,我们就会高兴,而抢夺某些东西的虚幻希望欺骗了另一些人;我们为廉价的猎物付出了某种巨大的不便,或者因被抛弃而受骗。
Secedamus itaque ab istis ludis et demus raptoribus locum; illi spectent bona ista pendentia et ipsi magis pendeant.
因此,让我们离开这些竞赛,给抢夺者让出地方吧;让他们看着那些悬挂着的善,让他们自己更加悬在半空中吧。
§74.10Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet, quod honestum est.
凡是决定要获得幸福的人,都应该认为唯一的善就是道德之善。
Nam si ullum aliud esse existimat, primum male de providentia indicit, quia multa incommoda iustis viris accidunt et quia, quicquid nobis dedit, breve est et exiguum, si compares mundi totius aevo.
因为,如果他认为还有任何其他的善,首先他就会对天意做出坏的判断,因为许多不便(不幸)会发生在公正的人身上,而且因为,如果与整个世界的寿命相比,天意赐予我们的一切都是短暂而微不足道的。

词汇与语法注释

  1. 74.1alieni arbitrii fit — 属格的功能。'alieni arbitrii fit' 采用描写属格或所有格作为系动词 fit(成为)的表语,意为“变得受他人意志支配”。它与 'in fortunae venit potestatem'(落入命运的支配中)并列,突出了主体失去自我决定权的状态。
  2. 74.4paremque passis tristitiam facit pati posse — 句法结构。facit 的主语是前文的 metus(恐惧)。'pati posse'(能够遭受痛苦,有可能遭受痛苦)是一个名词化的不定式短语,在此作为 facit 的宾语。整句的骨架为:“(自己也有可能)遭受痛苦这一事实(pati posse),造成了(facit)与那些实际遭受痛苦者(passis)同等的悲伤(parem tristitiam)。”
  3. 74.7magno parva constare — 价格夺格。动词 constare(价值、花费)要求用夺格 'magno'(以高昂的代价,此处省略了 pretio)来表示代价。整句意为“小东西要付出巨大的代价”,表达了世俗利益得不偿失。
  4. 74.9ipsi magis pendeant — 双关与比喻。前文 'bona ista pendentia'(悬挂在空中的那些善)中动词 pendere 的物理意义“悬挂”,在以人为主语的 'ipsi magis pendeant' 中被转换成了心理意义的“悬而不决、焦虑不安”,形成了生动的双关(adnominatio)。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §74.1-74.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:74.1-74.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。