Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §73.8-73.16

不可分割之善与人神同等的幸福

第 108 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡阐明和平与自由等真正的善是不可分割并由个人完整享有的,因此哲学家对统治者心怀感激。他引用塞克斯提乌斯的话指出,智者在幸福上不亚于神,只要正确培育人人体内蕴含的神圣种子,人就能走向神明并达到天界。

§73.8Adice nunc, quod magna et vera bona non sic dividuntur, ut exiguum in singulos cadat; ad unumquemque tota perveniunt.
现在再加上这一点:伟大而真正的善并不是如此分配的,以至于只有极少的一部分落到个人身上;它们是完整地到达每一个人那里的。
Ex congiario tantum ferunt homines, quantum in capita promissum est.
从官府的恩赏中,人们只能领到按人头承诺的那么多。
Epulum et visceratio et quicquid aliud manu capitur, discedit in partes.
宴席、分肉以及任何其他用手抓取的东西,都会分裂成碎片。
At haec individua bona, pax et libertas, et tam omnium tota quam singulorum sunt.
但是这些不可分割的善——和平与自由——既完整地属于所有人,也完整地属于个人。
§73.9Cogitat itaque, per quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum nec ad servandas vigilias nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica necessitas vocet, agitque gubernatori suo gratias.
因此,他思考着是由于谁,他才得以享有并使用这些东西,是由于谁,公共的迫切需要才没有征召他去拿起武器,去守夜,去防卫城墙以及缴纳战争的多重税赋,并且他向自己的舵手致谢。
Hoc docet philosophia praecipue, bene debere beneficia, bene solvere; §73.10interdum autem solutio est ipsa confessio.
哲学尤其教导这一点:要正确地欠下恩惠,正确地偿还恩惠;况且,有时偿还本身就是承认。
Confitebitur ergo multum se debere ei, cuius administratione ac providentia contingit illi pingue otium et arbitrium sui temporis et inperturbata publicis occupationibus quies.
因此,他将承认自己对那人欠下许多恩情,正是由于那人的管理和深谋远虑,他才获得了丰厚的闲暇、支配自己时间的权力以及不受公共事务干扰的宁静。
" O Meliboee, deus nobis haec otia fecit: Namque erit ille mihi semper deus. "
“哦,梅利博伊斯,神为我们创造了这闲暇:因为他对我而言将永远是神。
§73.11Si illa quoque otia multum auctori suo debent, quorum munus hoc maximum est: " Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum Ludere quae vellem calamo permisit agresti; " quanti aestimamus hoc otium, quod inter deos agitur, quod deos facit?
” 如果那些闲暇也对其创造者负有许多恩情——其中最大的赏赐就是这个: “他允许我的牛群如你所见地漫步,并允许我自己用乡间的芦笛吹奏我想吹奏的曲调”;那么,对于这在神明之间度过的、使人成为神明的闲暇,我们该作何等高的评价呢?
§73.12Ita dico, Lucili, et te in caelum compendiario voco.
我是这样说的,卢西里乌斯,我正用捷径召唤你上天。
Solebat Sextius dicere Iovem plus non posse quam bonum virum.
塞克斯提乌斯常说,朱庇特并不比一个善人拥有更多的力量。
Plura Iuppiter habet, quae praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior, qui locupletior, non magis quam inter duos, quibus par scientia regendi gubernaculum est, meliorem dixeris, cui maius speciosiusque navigium est.
朱庇特确实有更多可以提供给人类的东西,但在两个善人之间,更富有的那个人并不更好,正如在两个操舵知识相同的人之间,你不会说那个拥有更大、更华丽船只的人是更好的舵手。
§73.13Iuppiter quo antecedit virum bonum? Diutius bonus est; sapiens nihilo se minoris existimat, quod virtutes eius spatio breviore cluduntur.
朱庇特在什么地方超越了善人? 他只是当善人的时间更长;智者绝不因为自己的美德被限制在更短的时间内而认为自己稍逊一筹。
Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit, non est beatior eo, cuius intra pauciores annos terminata virtus est, sic deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit aetate.
正如在两个智者中,那个年纪更大而去世的人,并不比那个在较少岁月中结束美德的人更幸福;同样,神即使在年龄上超越了智者,在幸福上也并不战胜智者。
§73.14Non est virtus maior, quae longior.
美德并不因为其更长久而更伟大。
Iuppiter omnia habet, sed nempe aliis tradidit habenda; ad ipsum hic unus usus pertinet, quod utendi omnibus causa est.
朱庇特拥有一切,但确实已将它们交由他人持有;对他自己而言,只属于这单一的使用:他是万物被使用的原因。
Sapiens tam aequo animo omnia apud alios videt contemnitque quam Iuppiter et hoc se magis suspicit, quod Iuppiter uti illis non potest, sapiens non vult.
智者以与朱庇特同样平静的心境看待并蔑视他人手中的一切,且在这点上他更器重自己,因为朱庇特无法使用那些东西,而智者是不想使用。
§73.15Credamus itaque Sextio monstranti pulcherrimum iter et clamanti: "hac 'itur ad astra,' hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem.
因此,让我们相信展示了最美之路并高呼的塞克斯提乌斯吧:“由此‘走向星辰’,由此依循节俭,由此依循自制,由此依循勇敢。
" Non sunt di fastidiosi, non invidi; admittunt et ascendentibus manum porrigunt.
” 神明既不挑剔,也不嫉妒;他们接纳并向攀登者伸出手来。
§73.16Miraris hominem ad deos ire? Deus ad homines venit, immo quod est propius, in homines venit; nulla sine deo mens bona est.
你惊异于人走向神明吗? 神走向人,或者更贴切地说,神进入人体内;没有神,就没有好心灵。
Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt, surgunt; si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus.
神圣的种子散播在人体中,如果有一个好的耕耘者接纳它们,它们就会长成与源头相似的样子,并升起与它们所由出者同等的高度;如果是一个坏的耕耘者,就如同贫瘠和沼泽般的土地一样,他会扼杀种子,随后产出废物而非庄稼。
VALE.
祝好。

词汇与语法注释

  1. §73.8non sic dividuntur, ut exiguum in singulos cadat — non sic ... ut 引导结果状语从句,意为“并不是如此分配的,以至于只有极少的一部分落到个人身上”。此处将物质财富(如 congiarium 或 epulum,因分配而减少个人所得)与精神之善(pax 和 libertas,以整体形式到达每个人)的性质进行了对比。
  2. §73.11quorum munus hoc maximum est — 关系代词 quorum 为复数中性属格,其先行词是紧接在前的 illa quoque otia(那些闲暇也)。属格表示所有(“那些闲暇的赏赐”),而 hoc 则向前指代随后引用的维吉尔诗句(诗歌创作的自由)。
  3. §73.12non magis quam inter duos... meliorem dixeris — 使用 non magis quam(正如不……一样也不……)的比较句式。dixeris 是虚拟语气完成时第二人称单数,表示某种可能性(“你不会说”)。它将 inter duos... meliorem 与关系从句 cui maius... navigium est(拥有更大船只的人)相呼应,构成比喻:正如船只的大小与操舵技术无关,拥有的财富多寡也与善恶无关。
  4. §73.14quod utendi omnibus causa est — 连词 quod 引导一个表示“……的事实”的名词性从句,作为同位语具体说明前文 hic unus usus(这单一的使用)的内容。utendi 是动名词属格,修饰名词 causa。
  5. §73.16quae si bonus cultor excipit — quae 是关系代词的连接用法(用于连接句子),指代前句的 semina(种子)。它被嵌入到条件从句(si 从句)内部,形成了“如果好的耕耘者接纳它们(种子)”这一逻辑严密的表达。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §73.8-73.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:73.8-73.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。