§73.1Errare mihi videntur, qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumve, per quos publica administrantur.
在我看来,那些认为忠实致力于哲学的人是傲慢且抗拒的,是蔑视执政官、君王或那些管理公政之人的人,显然是错误的。
Ex contrario enim nulli adversus illos gratiores sunt; nec inmerito.
相反,没有任何人比哲学家对他们更怀有感激之情;而且这并非没有道理。
Nullis enim plus praestant quam quibus frui tranquillo otio licet.
因为统治者给予任何人的,都不及给予那些被允许享受平静闲暇的人的多。
§73.2Itaque ii, quibus multum ad propositum bene vivendi confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent, sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates illorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet.
因此,对于那些公共安全对其“过好生活”的目的有巨大贡献的人来说,他们必然要像敬爱父母一样敬重这件善事的创作者,而且确实要比那些焦躁不安、处于俗务之中的人要多得多。 后者虽然欠了统治者很多,但他们也把很多事情归咎于统治者,任何慷慨都无法如此充分地满足他们,以至于填满他们那些在被填充时反倒不断增长的欲望。
Quisquis autem de accipiendo cogitat, oblitus accepti est; nec ullum habet malum cupiditas maius, quam quod ingrata est.
然而,任何只想着获取的人,都忘记了已经得到的;欲望没有比“忘恩负义”更大的恶了。
§73.3Adice nunc, quod nemo eorum, qui in re publica versantur, quot vincat, sed a quibus vincatur, aspicit.
现在再加一点,在那些参与国政的人中,没有一个人看自己战胜了多少人,而是看自己被谁战胜了。
Et illis non tam iucundum est multos post se videre quam grave aliquem ante se.
对他们来说,看到许多人在自己身后,并不如看到有一个人在自己面前那样令人愉快。
Habet hoc vitium omnis ambitio; non respicit.
所有的野心都有这个毛病:它不往后看。
Nec ambitio tantum instabilis est, verum cupiditas omnis, quia incipit semper a fine.
不仅野心是不稳定的,实际上所有的欲望都是如此,因为它总是从终点开始。
§73.4At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae, ut ad ampliora secederet, diligit eos, per quos hoc ei facere tuto licet solusque illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet.
但是,那个真诚而纯洁的人,为了退隐到更伟大的事物中,已经离开了议事堂、广场和一切公共事务的管理,他热爱那些允许他安全地做到这一点的人,并且只有他向他们提供无私的见证,并在他们不知情的情况下欠了他们一份巨大的恩情。
Quemadmodum praeceptores suos veneratur ac suspicit, quorum beneficio illis inviis exit, sic et hos, sub quorum tutela positus exercet artes bonas.
正如他尊敬和仰慕他的老师们——因他们的恩惠,他得以走出那些无路可通的地方——同样,他也尊敬那些在其保护下、使他得以践行高尚学术的人。
" §73.5Verum alios quoque rex viribus suis protegit.
“但是君王也用自己的力量保护了其他人。
"Quis negat? Sed quemadmodum Neptuno plus debere se iudicat ex is, qui eadem tranquillitate usi sunt, qui plura et pretiosiora illo mari vexit, animosius a mercatore quam a vectore solvitur votum, et ex ipsis mercatoribus effusius gratus est, qui odores ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui vilissima quaeque et saburrae loco futura congesserat; sic huius pacis beneficium ad omnes pertinentis altius ad eos pervenit, qui illa bene utuntur.
”谁否认这一点呢? 但是在那些享受了同样风平浪静的人当中,正如那个在海上运送了更多、更贵重货物的人认为自己对涅普顿欠下更多一样,正如商人的还愿比乘客的还愿更热切,而在商人自己当中,那个运送香料、紫布和用黄金衡量之物的人,比那个只囤积了最便宜的、只能当作压舱物之物的人更满怀感激一样;同样,这属于所有人的和平之惠,更深地到达了那些善用它的人身上。
§73.6Multi enim sunt ex his togatis, quibus pax operosior bello est.
因为在这些身着托加的人当中,有许多人觉得和平比战争更劳累。
An idem existimas pro pace debere eos, qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis vitiis, quae vel bello rumpenda sunt? Nisi forte tam iniquum putas esse sapientem, ut nihil viritim se debere pro communibus bonis iudicet.
难道你认为,那些把和平挥霍在酗酒、纵欲或其他甚至必须由战争来打破的恶行上的人,对和平欠有同样的恩情吗? 除非你认为智者是如此不公,以至于他认为自己个人对公共福利不欠任何东西。
Soli lunaeque plurimum debeo, et non uni mihi oriuntur.
我对太阳和月亮欠下了极大的恩情,但它们并不是只为我升起的。
Anno temperantique annum deo privatim obligatus sum, quamvis nihil in meum honorem discripta sint.
我对这一年以及调节这一年的神明,个人负有感激之责,尽管没有什么东西是为了我的荣誉而分配的。
§73.7Stulta avaritia mortalium possessionem proprietatemque discernit nec quicquam suum credit esse, quod publicum est.
凡人愚蠢的贪婪将占有与所有权区别开来,不相信任何公共的东西是属于自己的。
At ille sapiens nihil iudicat suum magis quam cuius illi cum humano genere consortium est.
但是那个智者认为,没有任何东西比他与人类共同拥有的东西更属于他自己。
Nec enim essent ita communia, nisi pars illorum pertineret ad singulos; socium efficit etiam quod ex minima portione commune est.
因为如果它们的一部分不属于个人,它们就不会如此共有;即使在极小的一部分上是共有的,也使人成为了合作者。