§72.1Quod quaeris a me, liquebat mihi, sic rem edidiceram, per se.
你向我询问的事,我原本是清楚的,因为我自己本就熟知这件事情。
Sed diu non retemptavi memoriam meam, itaque non facile me sequitur.
但我已经很久没有重温我的记忆了,因此它现在不容易被唤醒。
Quod evenit libris situ cohaerentibus, hoc evenisse mihi sentio; explicandus est animus et quaecumque apud illum deposita sunt, subinde excuti debent, ut parata sint, quotiens usus exegerit.
我感到发生在我身上的,正像那些因闲置而粘在一起的书籍一样;必须展开心灵,那些寄存在心灵深处的东西应当不时地被抖落和检验,以便在需要时随时能够调用。
Ergo hoc in praesentia differamus; multum enim operae, multum diligentiae poscit.
因此,我们目前先推迟这件事;因为它需要耗费大量的劳力和精细的心思。
Cum primum longiorem eodem loco speravero moram, tunc istud in manus sumam.
一旦我期望能同一地点做较长时间的停留,到那时我就会着手处理这件事。
§72.2Quaedam enim sunt, quae possis et in cisio scribere.
因为有些事情,即使在双轮轻便马车里你也能够书写。
Quaedam lectum et otium et secretum desiderant.
而有些事情则需要床榻、闲暇和幽静。
Nihilominus his quoque occupatis diebus agatur aliquid et quidem totis.
尽管如此,在这同样忙碌的日子里,也应当做点事情,而且是在整个日子里都要做。
Numquam enim non succedent occupationes novae; serimus illas, itaque ex una exeunt plures.
因为新的俗务永远会接踵而至;我们播种它们,因此从一个俗务中会派生出更多。
Deinde ipsi nobis dilationem damus: "cum hoc peregero, toto animo incumbam "et "si hanc rem molestam composuero, studio me dabo.
接着我们自己给自己拖延:“等我做完这件事,我就全身心地投入,”以及“如果我把这件棘手的事解决好,我就致力于学问。
" §72.3Non cum vacaveris, philosophandum est; omnia alia neglegenda, ut huic adsideamus, cui nullum tempus satis magnum est. etiam si a pueritia usque ad longissimos humani aevi terminos vita producitur.
” 你不能只在有闲暇时才研究哲学;必须忽略其他所有事情,以便我们能专心于此,对于哲学来说,没有任何时间是足够宽裕的,即使生命从童年一直延续到人类寿命的最长极限。
Non multum refert, utrum omittas philosophiam an intermittas; non enim ubi interrupta est, manet, sed eorum more, quae intenta dissiliunt, usque ad initia sua recurrit, quod a continuatione discessit.
你完全放弃哲学还是暂时中断哲学,并没有太大的区别;因为哲学并不会停留在被中断的地方,而是像那些被拉紧又断开的东西一样,一旦脱离了连续性,就会一直退回到它的起点。
Resistendum est occupationibus, nec explicandae, sed submovendae sunt.
我们必须抗拒俗务,它们不应当被解开,而应当被驱逐。
Tempus quidem nullum parum est idoneum studio salutari; atqui multi inter illa non student, propter quae studendum est.
对于拯救灵魂的学问来说,确实没有任何时间是不适宜的;然而,许多人偏偏在最应该为之学习的那些事务中,却不去学习。
" §72.4Incidet aliquid, quod inpediat.
“会有事情突发来阻碍的。
"Non quidem eum, cuius animus in omni negotio laetus atque alacer est;
”对于那些在任何事务中都感到快乐且充满活力的人来说,确实不会。
inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna, semper et ubique tranquillus est.
对于尚未完善的人来说,快乐仍会被切断;而智者的喜悦则是编织在一起的,不会因任何原因而破裂,也不会因任何命运而中断,他随时随地都是宁静的。
Non enim ex alieno pendet nec favorem fortunae aut hominis expectat.
因为他不依赖于身外之物,也不期待命运或他人的眷顾。
Domestica illi felicitas est; exiret ex animo, si intraret; ibi nascitur.
他的幸福是内在生发的;如果是从外面进来的,它就会从心灵中流失;它是诞生在那里的。
§72.5Aliquando extrinsecus, quo admoneatur mortalitatis, intervenit, sed id leve et quod summam cutem stringat.
有时,外在的事物会介入,使他意识到人终有一死,但这很轻微,只是擦伤了皮肤的表层。
Aliquo, inquam, incommodo addatur; maximum autem illud bonum est fixum.
我说,就算增加了一些不便,那最大的善依然是固定不移的。
Ita dico: extrinsecus aliqua sunt incommoda, velut in corpore interdum robusto solidoque eruptiones quaedam pusularum et ulcuscula, nullum in alto malum est.
我的意思是:外在确实有一些不便,就像在有时健壮而结实的身体上,会出现一些疱疹和小溃疡一样,但在深处并没有恶。
§72.6Hoc, inquam, interest inter consummatae sapientiae virum et alium procedentis, quod inter sanum et ex morbo gravi ac diutino emergentem, cui sanitatis loco est levior accessio: hic nisi adtendit, subinde gravatur et in eadem revolvitur, sapiens recidere non potest, ne incidere quidem amplius.
我说,这就是拥有完美智慧的人与另一个正在进步的人之间的区别,正如健康的人与从重病和久病中康复的人之间的区别一样。 对后者来说,病痛的减轻就代替了健康:这个人如果稍不注意,立刻就会加重并退回到同样的病症中;而智者是不可能旧病复发的,甚至根本不会再得病。
Corpori enim ad tempus bona valetudo est, quam medicus, etiam si reddidit, non praestat, saepe ad eundem, qui advocaverat, excitatur.
因为对身体而言,良好的健康状态只是暂时的,医生即使治好了它,也不能予以保证,而且常常会再次被请到当初召唤他的那同一个病人那里。
Animus semel in totum sanatur.
但心灵是一旦治愈,便彻底康复。
§72.7Dicam, quomodo intellegam sanum: si se ipso contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum.
我来谈谈我如何理解“健康”:如果他对自己感到满足,如果他信任自己,如果他知道凡人的一切愿望、所有被赋予和被祈求的恩惠,在幸福的生活中都没有任何分量。
Nam cui aliquid accedere potest, id inperfectum est; cui aliquid abscedere potest, id inperpetuum est; cuius perpetua futura laetitia est, is suo gaudeat.
因为凡是可以有所增加的东西,都是不完美的;凡是可以有所减少的东西,都不是永恒的;凡是拥有永恒喜悦的人,应当为他自己的东西而感到高兴。
Omnia autem, quibus vulgus inhiat, ultro citroque fluunt.
而大众所热望的一切东西,都在往复飘流。
Nihil dat fortuna mancipio.
命运不会以所有权赋予任何东西。
Sed haec quoque fortuita tunc delectant, cum illa ratio temperavit ac miscuit; haec est, quae etiam externa commendet, quorum avidis usus ingratus est.
但这些偶然的事物也只有在理智对其进行调和与掺和时,才会带来愉悦;也正是理智使得外在的事物也值得赞赏,而对于贪恋外在事物的人来说,使用它们是不愉快的。
§72.8Solebat Attalus hac imagine uti: "vidisti aliquando canem missa a domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem? Quicquid excepit, protinus integrum devorat et semper ad spem venturi hiat.
阿塔罗斯经常使用这个比喻:“你是否曾见过一只狗,张着嘴去接主人扔下的面包或肉块? 它无论接到什么,都会立刻整个吞下去,并且总是张着嘴,期待着下一个的到来。
Idem evenit nobis: quicquid expectantibus fortuna proiecit, id sine ulla voluptate demittimus statim, ad rapinam alterius erecti et adtoniti.
同样的事情也发生在我们身上:命运扔给正在等待的我们的任何东西,我们都会立刻在毫无乐趣的情况下吞下去,并且竖起耳朵、惊慌失措地去抢夺另一个。
"Hoc sapienti non evenit; plenus est.
”这不会发生在智者身上;他是满足的。
Etiam si quid obvenit, secure excipit ac reponit.
即使有什么事情发生,他也会安然地接受并存放起来。
§72.9Laetitia fruitur maxima, continua, sua.
他享受着最大、持续不断且属于他自己的喜悦。
Habet aliquis bonam voluntatem, habet profectum, sed cui multum desit a summo; hic deprimitur alternis et extollitur ac modo in caelum adlevatur, modo defertur ad terram.
有人拥有善良的意愿,取得了进步,但距离最高点还差得很远;这个人会交替地被压低和抬高,时而被提升到天上,时而被降落到地上。
Imperitis ac rudibus nullus praecipitationis finis est; in Epicureum illud chaos decidunt, inane, sine termino.
对于那些没有经验且无知的人来说,坠落是没有尽头的;他们落入了那个皮克罗式的混沌中,空虚且无边无际。
§72.10Est adhuc genus tertium eorum, qui sapientiae adludunt, quam non quidem contigerunt, in conspectu tamen et, ut ita dicam, sub ictu habent; hi non concutiuntur, ne defluunt quidem.
还有第三类人,他们与智慧戏耍,虽然他们确实还没有触及智慧,但智慧已在他们的视野中,并且可以说,在他们的掌控范围内;这些人不会受到震动,甚至不会滑落。
Nondum in sicco, iam in portu sunt.
他们虽然还没有登陆,但已经在港口里了。
§72.11Ergo cum tam magna sint inter summos imosque discrimina, cum medios quoque sequatur fluctus suus, sequatur ingens periculum ad deteriora redeundi, non debemus occupationibus indulgere.
因此,既然在最高者和最低者之间存在着如此巨大的差别,既然中间的人也会伴随着他们自己的波动,并伴随着退回到更坏状态的巨大危险,我们就不应该放纵于俗务。
Excludendae sunt; si semel intraverint, in locum suum alias substituent.
必须将它们拒之门外;如果它们一旦进入,就会在自己的位置上代之以其他俗务。
Principiis illarum obstemus.
让我们抵抗它们的开始。
Melius non incipient, quam desinent.
它们不开始要比它们停止更容易。
VALE.
再见。