Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §7.1-7.12

混入群氓的危害与退隐内心的劝告

第 7 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡论述了与群众交往的危险性,以角斗士表演的残酷为例,劝诫卢基里乌斯远离大众。他强调了与少数能够共同提升的人交往以及退回自己内心的重要性。

§7.1Quid tibi vitandum praecipue existimes, quaeris? Turbam.
你问,你应当认为最该避开的是什么? 是群众。
Nondum illi tuto committeris.
你还不能安全地把自己交托给它。
Ego certe confitebor inbecillitatem meam: numquam mores, quos extuli, refero.
我当然要承认我自己的软弱:我带出去的品行,从未能完好地带回来。
Aliquid ex eo, quod conposui, turbatur; aliquid ex iis, quae fugavi, redit.
我所整理好的一些东西被打乱了;我所驱逐走的一些东西又回来了。
Quod aegris evenit, quos longa inbecillitas usque eo adfecit, ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis, quorum animi ex longo morbo reficiuntur.
正如长期虚弱的病人所遇到的情况,他们已经衰弱到被带到任何地方都无法不受伤害的程度,这同样发生在心灵正从长期疾病中康复的我们身上。
§7.2Inimica est multorum conversatio; nemo non aliquod nobis vitium aut commendat aut inprimit aut nescientibus adlinit.
与众人的交往是有害的;没有一个人不向我们推荐某种缺点,或将其烙印在我们身上,或在我们不知不觉中涂抹在我们身上。
Utique quo maior est populus, cui miscemur, hoc periculi plus est.
尤其是,我们混入的人群规模越大,危险也就越多。
Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere.
然而,没有什么比在某种见世物中虚度光阴更损害良好品行的了。
Tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt.
因为那时,通过娱乐,缺点更容易悄悄潜入。
§7.3Quid me existimas dicere? Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui.
你以为我是在说什么? 我回来时变得更贪婪、更有野心、更奢侈,甚至更残酷、更不人道,因为我曾处在人群之中。
Casu in meridianum spectaculum incidi lusus expectans et sales et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruore adquiescunt; contra est.
偶然间,我碰上了一场中午的表演,本期待看到一些幽默、风趣和某种能让人们的眼睛从人类鲜血中得到休息的放松;事实却相反。
Quicquid ante pugnatum est, misericordia fuit.
之前所进行的格斗都算是仁慈的了。
Nunc omissis nugis mera homicidia sunt.
现在,无聊的琐事都被省去了,纯粹是杀人。
Nihil habent quo tegantur, ad ictum totis corporibus expositi numquam frustra manum mittunt.
他们没有任何防具可以遮挡,全身暴露在打击之下,每一次出手都绝不落空。
§7.4Hoc plerique ordinariis paribus et postulaticiis praeferunt.
大多数人比起普通的格斗组合和因观众要求而特别安排的格斗更喜欢这种。
Quidni praeferant? Non galea, non scuto repellitur ferrum.
他们怎会不更喜欢呢? 剑既不被头盔也不被盾牌所阻挡。
Quo munimenta? Quo artes? Omnia ista mortis morae sunt.
要防具何用? 要技巧何用? 所有这些不过是死期的拖延。
Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur.
早晨人们被扔给狮子和熊,中午则被扔给他们自己的观众。
Interfectores interfecturis iubent obici et victorem in aliam detinent caedem.
他们命令把杀人者扔给那些将要杀人的人,并将胜利者留待下一次屠杀。
Exitus pugnantium mors est; ferro et igne res geritur.
决斗者的结局是死亡;这是用剑与火进行的勾当。
Haec fiunt, dum vacat harena. "
这些都是在沙场空闲时进行的。
§7.5Sed latrocinium fecit aliquis, occidit hominem.
“但是有人犯了强盗罪,杀了人。
"Quid ergo? Quia occidit ille, meruit ut hoc pateretur;
”那又怎样?
tu quid meruisti miser, ut hoc spectes? "Occide, verbera, ure! Quare tam timide incurrit in ferrum? Quare parum audacter occidit? Quare parum libenter moritur? Plagis agatur in vulnera, mutuos ictus nudis et obviis pectoribus excipiant.
因为他杀了人,所以他理应遭受这个;但你这可怜的人,你配受什么,竟然要观看这个? “杀啊,鞭打啊,烧啊! 为什么他那么胆怯地迎着剑冲上去? 为什么他杀人时不够大胆? 为什么死得那么不情愿? 用鞭子把他赶向伤口,让他们用袒露、迎向前的胸膛承受彼此的打击!
"Intermissum est spectaculum: "interim iugulentur homines, ne nihil agatur.
”表演中断了:“在此期间把人杀掉,免得无事可做。
" Age, ne hoc quidem intellegitis, mala exempla in eos redundare, qui faciunt? Agite dis inmortalibus gratias, quod eum docetis esse crudelem, qui non potest discere.
” 喂,难道你们连这点都不明白吗:坏的榜样会反噬到制造它们的人身上? 向不朽的神明致谢吧,因为你们正在教会那个无法学会残忍的家伙变得残忍。
§7.6Subducendus populo est tener animus et parum tenax recti; facile transitur ad plures.
娇嫩且对正确事物坚持不够的心灵,必须从民众中撤离出来;因为它很容易倒向多数人。
Socrati et Catoni et Laelio excutere morem suum dissimilis multitudo potuisset; adeo nemo nostrum, qui cum maxime concinnamus ingenium, ferre impetum vitiorum tam magno comitatu venientium potest.
即便是苏格拉底、加图和莱利乌斯,在与他们不同的群众面前,其品行也有可能被动摇;何况我们这些人,即使正在极力塑造自己的天性,也没有人能承受带着如此庞大随从袭来的缺点的冲击。
§7.7Unum exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit; convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit.
一个奢靡或贪婪的例子就会带来巨大的坏处;一个讲究享受的同伴会逐渐削弱和软化我们,一个富有的邻居会刺激我们的欲望,一个心怀恶意的同伴哪怕对再纯洁质朴的人也会蹭上他的锈斑。
Quid tu accidere his moribus credis, in quos publice factus est impetus? Necesse est aut imiteris aut oderis.
你以为对于这些在公开场合受到冲击的品行,会发生什么呢? 你必须要么模仿,要么憎恨。
§7.8Utrumque autem devitandum est; neve similis malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissimiles sunt.
然而,两者都必须避免:既不要因为坏人多就变得和他们相似,也不要因为众人与你不同就成为众人的敌人。
Recede in te ipsum, quantum potes.
尽可能退回到你自身之中。
Cum his versare, qui te meliorem facturi sunt.
与那些能让你变得更好的人交往。
Illos admitte, quos tu potes facere meliores.
接纳那些你能让他们变得更好的人。
Mutuo ista fiunt, et homines, dum docent, discunt.
这些事情是相互作用的,人们在教导的同时也在学习。
§7.9Non est quod te gloria publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis velis aut disputare; quod facere te vellem, si haberes isti populo idoneam mercem; nemo est, qui intellegere te possit.
没有什么理由让公开才华的虚名把你带到公众面前,使你想要向那些人诵读或辩论;如果你有适合那群人的商品,我倒希望你这么做;但没有一个人能够理解你。
Aliquis fortasse, unus aut alter incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui.
也许会有某个人,一个或另一个人碰巧遇到,而这人本身也必须由你来塑造和引导,以达到对你的理解。
"Cui ergo ista didici? "Non est quod timeas, ne operam perdideris;
“那么我是为了谁学习这些东西的?
tibi didicisti.
”你没有理由害怕自己白费了工夫;你是为了你自己而学习的。
§7.10Sed ne soli mihi hodie didicerim, communicabo tecum, quae occurrerunt mihi egregie dicta circa eundem fere sensum tria; ex quibus unum haec epistula in debitum solvet, duo in antecessum accipe.
但为了不让我今天仅仅为自己而学,我将与你分享在我的脑海中浮现的、关于几乎相同意思的三句极好的名言;其中一句本信将作为债务偿还,另外两句请作为预付款收下。
Democritus ait: "Unus mihi pro populo est, et populus pro uno. "
德谟克利特说:“对我来说,一个人等同于众人,众人等同于一个人。
§7.11Bene et ille, quisquis fuit, ambigitur enim de auctore, cum quaereretur ab illo, quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventurae, "Satis sunt," inquit, "mihi pauci, satis est unus, satis est nullus.
” 那个不知是谁的人(因为作者是谁尚无定论)说得也很好,当有人问他,为什么用如此巨大的艺术勤勉去追求那些只能传给极少数人的东西时,他说:“对我来说,少数人足够了,一个人足够了,没有人也足够了。
"Egregie hoc tertium Epicurus, cum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet: "Haec," inquit, "ego non multis, sed tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus. "
”第三句是伊壁鸠鲁在给他的学术同伴中的一人写信时说得极为精彩的,他说:“我写这些不是给众人的,而是给你的;因为我们彼此就是足够大的剧场。
§7.12Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurium adsensione venientem.
” 我的卢基里乌斯,这些话必须牢记于心,以便你能蔑视那些来自众人赞许的快乐。
Multi te laudant.
许多人赞美你。
Ecquid habes, cur placeas tibi, si is es, quem intellegant multi? Introrsus bona tua spectent.
如果你是那种能被众人理解的人,你有什么理由对自己感到满意呢? 让你的优点向内看吧。
VALE.
再会。

词汇与语法注释

  1. §7.1tibi — 与动形容词 `vitandum [esse]` 连用的“施事者与格”,表示逻辑主语“被你”。
  2. §7.1Quod aegris evenit... hoc accidit nobis — 以关系代词 `quod` 开始的关系从句与主句中的指示代词 `hoc` 构成相关结构,形成了“发生在病人身上的事……也发生在我们身上”的对比。
  3. §7.6Socrati et Catoni et Laelio — 与复合动词 `excutere`(抖落、夺去)连用的“分离与格”,表示被夺取对象,即“从苏格拉底、加图和莱利乌斯那里(夺去品行)”。动词 `potuisset` 则是过去虚拟条件句(虚拟式过去完成时)的归结分句。
  4. §7.9Non est quod — 意为“没有理由……”或“无需……”的惯用表达,后接虚拟语气(此处为虚拟式现在时 `producat`)。
  5. ¦p.v1.p.36¦perventurae — 主动力量未来分词 `perventurus` 的属格单数女性形式,修饰前行的名词 `artis`(属格单数女性),表示未来或预期的动作:“注定将传给(极少数人)的艺术”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §7.1-7.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:7.1-7.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。