Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §6.1-6.7

心灵转变的自觉与分享智慧的真挚友谊

第 6 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡为自己发生的精神转变感到高兴,并渴望与卢基里乌斯分享深厚稳固的友谊。他强调了面对面的交往和身体力行的示范比书籍更为重要,并探讨了精神进步的真正含义。

§6.1Intellego, Lucili, non emendari me tantum sed transfigurari.
卢基里乌斯,我明白我不仅在被改善,而且在被彻底转变。
Nec hoc promitto iam aut spero, nihil in me superesse, quod mutandum sit.
我现在既不承诺也不指望这一点,即在我身上已不再留下任何需要改变的东西。
Quidni multa habeam, quae debeant colligi, quae extenuari, quae attolli? Et hoc ipsum argumentum est in melius translati animi, quod vitia sua, quae adhuc ignorabat, videt.
我怎会没有许多应当整顿、削减、提升的东西呢? 而这本身就是心灵转向更好的证明:它看到了自己直到现在还浑然不知的缺点。
Quibusdam aegris gratulatio fit, cum ipsi aegros se esse senserunt.
对于某些病人来说,当他们自己意识到自己生病时,就会收到祝贺。
§6.2Cuperem itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei; tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam habere coepissem, illius verae, quam non spes, non timor, non utilitatis suae cura divellit, illius, cum qua homines moriuntur, pro qua moriuntur.
因此,我真想与你分享我自己如此突然的转变;那时我就会开始对我们的友谊抱有更确凿的信心,那是真正的友谊,是任何希望、恐惧或对自身利益的关切都无法拆散的,是人们与之同死、并为之而死的友谊。
§6.3Multos tibi dabo, qui non amico, sed amicitia caruerunt.
我可以给你指出许多人,他们缺少的不是朋友,而是友谊。
Hoc non potest accidere, cum animos in societatem honesta cupiendi par voluntas trahit.
当同样的意志将人们的心灵吸引到追求高尚事物的结合中时,这是不可能发生的。
Quidni non possit? Sciunt enim ipsos omnia habere communia, et quidem magis adversa.
怎么会可能发生呢? 因为他们知道,他们拥有一切共同的东西,尤其是逆境。
Concipere animo non potes, quantum momenti adferre mihi singulos dies videam. "
你无法在脑海中想象,我看到每一天给我带来了多么重大的意义。
§6.4Mitte," inquis, "et nobis ista, quae tam efficacia expertus es.
“请把,”你说,“你也体验过如此有效的那些东西寄给我们。
"Ego vero omnia in te cupio transfundere, et in hoc aliquid gaudeo discere, ut doceam.
”而我确实渴望将一切都灌输给你,我乐于学习新知,也正是为了能够传授。
Nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum.
任何事物,即便它再卓越、再有益,如果只是我独自知晓,那它绝不会让我感到快乐。
Si cum hac exceptione detur sapientia, ut illam inclusam teneam nec enuntiem, reiciam.
如果赋予我智慧的条件是让我把它封存起来而不宣布出去,我宁可拒绝它。
Nullius boni sine socio iucunda possessio est.
没有同伴,任何好东西的占有都不是令人愉快的。
§6.5Mittam itaque ipsos tibi libros et ne multum operae inpendas, dum passim profutura sectaris, inponam notas, ut ad ipsa protinus, quae probo et miror, accedas.
因此,我将把书本寄给你,并且为了不让你在到处寻找有益之物时花费太多精力,我将做上标记,以便你能直接读到我赞同和赞叹的那些地方。
Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit.
然而,生动的声音和共同的生活,将比书面言辞给你带来更大的益处。
In rem praesentem venias oportet, primum, quia homines amplius oculis quam auribus credunt; deinde, quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla.
你必须来到现场:第一,因为人们相信眼睛胜过相信耳朵;第二,因为通过教条的道路是漫长的,而通过典范的道路则是简短且有效的。
§6.6Zenonem Cleanthes non expressisset, si tantummodo audisset; vitae eius interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex formula sua viveret.
如果克莱安西斯仅仅是听讲,他就无法展现出芝诺的真传;他参与了芝诺的生活,洞察了他的秘密,并观察他是否按照自己的准则生活。
Platon et Aristoteles et omnis in diversum itura sapientium turba plus ex moribus quam ex verbis Socratis traxit; Metrodorum et Hermarchum et Polyaenum magnos viros non schola Epicuri sed contubernium fecit.
柏拉图、亚里士多德以及所有注定要走向不同方向的哲人学者,从苏格拉底的品行中汲取的东西,都多于从他的言语中汲取的东西;使麦特罗多鲁斯、赫马库斯和波吕埃努斯成为伟人的,不是伊壁鸠鲁的学堂,而是与他的同甘共苦。
Nec in hoc te accerso tantum, ut proficias, sed ut prosis; plurimum enim alter alteri conferemus.
我召你来这里,不仅是为了让你取得进步,也是为了让你对我有所裨益;因为我们彼此能给予对方极大的帮助。
§6.7Interim quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid me hodie apud Hecatonem delectaverit dicam.
在此期间,既然我欠你一份每日的微薄津贴,我就来谈谈今天在赫卡托那里有什么让我高兴的事。
"Quaeris," inquit, "quid profecerim? Amicus esse mihi coepi.
“你问我取得了什么进步? ”他说,“我开始成为我自己的朋友了。
"Multum profecit; numquam erit solus.
”他取得了巨大的进步;他永远不会孤独。
Scito hunc amicum omnibus esse.
须知这位朋友是所有人的朋友。
VALE.
再会。

词汇与语法注释

  1. 6.1nihil in me superesse — 带不定式的宾格结构。它作为指示代词 `hoc` 的同格从句(或解释性宾语从句)发挥作用,意为“在我身上没有留下任何东西”。
  2. 6.2Cuperem itaque... coepissem — 虚拟语气未完成过去时 `Cuperem` 表示目前难以实现的愿望(“我真想”),而虚拟语气过去完成时 `coepissem` 则表示与过去事实相反的主句结论(“我当时就会开始”)。
  3. 6.4licet sit — 作为让步连词发挥作用的 `licet` 伴随虚拟语气 `sit`,构成一个让步从句,意为“即使它是……”。
  4. 6.5venias oportet — 无人称动词 `oportet` 直接带不带连词 `ut` 的虚拟语气(此处为 `venias`)作为主语从句,表示义务(“你必须……”)。
  5. 6.6expressisset — 过去虚拟条件句(与过去事实相反的条件句)主句中的动词。表示过去的不可能性(“本无法展现出”),而事实是克莱安西斯实际上展现/体现了芝诺。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §6.1-6.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:6.1-6.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。