Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §67.1-67.6

晚年近况与苦难的忍受亦为可期盼之善

第 95 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡向鲁基里乌斯谈及初春无常的天气和自己的晚年生活,随后探讨了“是否所有的善都值得期盼”这一问题,论证了在德性指引下对苦难的勇敢忍受同样是值得期盼的善。

§67.1Vt a communibus initium faciam, ver aperire se coepit, sed iam inclinatura in aestatem, quo tempore calere debebat, intepuit nec adhuc illi fides est.
若从普遍的话题谈起,春季已开始展现,但它已开始向夏季倾斜,本该在此时炎热,却只是微温,至今仍不可信任。
Saepe enim in hiemem revolvitur.
因为天常会倒退回冬季。
Vis scire, quam dubium adhuc sit? Nondum me committo frigidae verae, adhuc rigorem eius infringo.
你想知道它至今有多么靠不住吗? 我还不曾将自己托付给未经加热的冷水,至今仍要缓解它的寒意。
"Hoc est," inquis, "nec calidum nec frigidum pati.
“这就是说,”你说,“既不忍受热,也不忍受冷。
"Ita est, mi Lucili; iam aetas mea contenta est suo frigore.
”正是如此,我的鲁基里乌斯;我的年纪已经满足于自身的寒冷了。
Vix media regelatur aestate.
即使在仲夏,我的身体也难以暖和过来。
§67.2Itaque maior pars in vestimentis degitur.
因此,大半时光都在衣服里度过。
Ago gratias senectuti, quod me lectulo adfixit.
我感谢衰老,因为它把我固定在了小床上。
Quidni gratias illi hoc nomine agam? Quicquid debebam nolle, non possum.
为什么我不因这个缘故而感谢它呢? 凡我本应不愿去做的事,我现在都无法去做。
Cum libellis mihi plurimus sermo est.
我和书籍有着极多的交谈。
Si quando intervenerunt epistulae tuae, tecum esse mihi videor et sic adficior animo, tamquam tibi non rescribam, sed respondeam, Itaque et de hoc, quod quaeris, quasi conloquar tecum, quale sit, una scrutabimur.
每当你的信件插进来,我便觉得自己与你同在,心灵受到如此触动,仿佛不是在给你写回信,而是在亲口回答你。 因此,关于你所询问的这个问题,我们也将一起探讨它究竟是怎样的,就像我和你交谈一样。
§67.3Quaeris, an omne bonum optabile sit.
你问是否所有的善都值得期盼。
"Si bonum est," inquis, "fortiter torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, sequitur, ut ista optabilia sint.
“如果,”你说,“勇敢地受折磨、以伟大的心灵被焚烧以及耐心地生病是善,那么结论就是,这些事情是值得期盼的。
Nihil autem video ex istis voto dignum.
然而,在这些事情中,我看不出有任何值得祈愿的。
Neminem certe adhuc scio eo nomine votum solvisse, quod flagellis caesus esset aut podagra distortus aut eculeo longior factus. "
确实,至今我还没听说有谁是因为被鞭子抽打、因痛风而身体变形或在刑架上被拉长,而向神明履行誓愿的。
§67.4Distingue, mi Lucili, ista, et intelleges esse in iis aliquid optandum.
” 我的鲁基里乌斯,请把这些事情区分开,你就会明白其中有某些值得期盼的东西。
Tormenta abesse a me velim; sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram, optabo, Quidni ego malim non incidere bellum? Sed si inciderit, ut vulnera, ut famem et omnia,quae bellorum necessitas adfert, generose feram, optabo.
我希望折磨远离我;但如果它们必须被承受,我将期盼自己在其中表现得勇敢、高尚、坚毅。 为什么我不更希望不遭遇战争呢? 但如果遭遇了,我将期盼自己能慷慨地承受伤痛、饥饿以及战争必然带来的一切。
Non sum tam demens, ut aegrotare cupiam; sed si aegrotandum fuerit, ut nihil intemperanter, nihil effeminate faciam. optabo.
我还没有疯狂到渴望生病;但如果必须生病,我将期盼自己不做任何无节制的事,也不做任何女态的事。
Ita non incommoda optabilia sunt, sed virtus, qua perferantur incommoda.
因此,并不是那些不便与苦难值得期盼,而是借以忍受苦难的德性才值得期盼。
§67.5Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum.
我们中的某些人认为,对所有这些事情的勇敢宽容并不值得期盼,但也不至于让人厌恶,因为在祈愿中,应该追求的是纯粹、平静、免于麻烦的善。
Ego dissentio.
我不同意。
Quare? Primum quia fieri non potest, ut aliqua res bona quidem sit, sed optabilis non sit.
为什么? 首先,因为不可能有某种事物虽然确实是善,却不值得期盼。
Deinde si virtus optabilis est, nullum autem sine virtute bonum est, omne bonum optabile est.
其次,如果德性值得期盼,而没有德性就没有善,那么一切善都值得期盼。
Deinde etiam tormentorum fortis patientia optabilis est.
再者,甚至对折磨的勇敢忍耐也是值得期盼的。
§67.6Etiamnunc interrogo: nempe fortitudo optabilis est? Atqui pericula contemnit et provocat.
我还要问:难道勇敢不是值得期盼的吗? 然而,它蔑视并挑衅危险。
Pulcherrima pars eius maximeque mirabilis illa est, non cedere ignibus, obviam ire vulneribus, interdum tela ne vitare quidem, sed pectore excipere.
它最美丽、最令人赞叹的部分就是:不向烈火低头,迎着伤痛而上,有时甚至不躲避兵刃,而是用胸膛去迎接。
Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est; hoc enim fortitudinis pars est.
如果勇敢值得期盼,那么耐心承受折磨也值得期盼;因为这是勇敢的一部分。
Sed separa ista, ut dixi; nihil erit quod tibi faciat errorem.
但是,正如我所说,请把这些区分开;那就不会有任何事情让你产生误解。
Non enim pati tormenta optabile est, sed pati fortiter.
因为承受折磨并不值得期盼,而勇敢地承受才是。
Illud opto "fortiter," quod est virtus.
我期盼的是那个“勇敢地”,这正是德性。

词汇与语法注释

  1. 67.1inclinatura — 尽管主语 `ver`(春)是中性名词,但主动将来分词 `inclinatura` 却采用了阴性单数形式。这可能是因为暗中指代了如 `tempestas`(季节、天气)或 `temperies`(气候)等阴性名词,或者 `ver` 在此处罕见地被视作阴性。部分抄本和校订本将其修正为中性单数形式 `inclinaturum`。
  2. 67.1frigidae verae — 形容词 `frigidus` 的阴性单数与格形式 `frigidae` 在此作名词用,指代 `frigida (aqua)`(冷水,尤指洗澡用的冷水)。与其修饰的 `verae`(`verus`“真实的、真正的”的阴性单数与格形式)共同使用,强调这是未经加热的、纯粹的冷水。
  3. 67.2Quicquid debebam nolle, non possum — 直译为“凡我本应不愿(避免)去做的事,我现在都无法去做”。作者在此将因衰老带来的肉体衰弱表现为一种反说的好处,因为这使他根本无法再去付诸那些曾经需要克制的欲望或恶德。
  4. 67.4ut me in illis fortiter, honeste, animose geram — 该 `ut` 从句是用作动词 `optabo` 宾语的名词性从句。句意为“如果必须承受折磨,我将期盼(optabo)自己在其中表现得勇敢、高尚、坚毅”,表明所期盼的对象并非折磨本身,而是在面对折磨时的主动态度。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §67.1-67.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:67.1-67.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。