Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §67.7-67.16

美德生活所包含的苦难与勇敢忍耐的价值

第 96 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡论证道,期盼高尚的生活,就意味着期盼其中包含的艰难与自我牺牲。他总结道,真正的德性在逆境中方显光彩,勇敢地承受苦难才是善且值得期盼的,以此结束了这封信。

§67.7"Quis tamen umquam hoc sibi optavit? "Quaedam vota aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt, quaedam latent, cum uno voto multa conprensa sunt.
(你会说:)“然而,曾有谁为自己期盼过这样的事呢? ”有些期盼在具体表达时是公开且显露的,有些期盼在单一的祈愿中包揽了许多事物时则是隐蔽的。
Tamquam opto mihi vitam honestam.
譬如,我为自己期盼高尚的生活。
Vita autem honesta actionibus variis constat; in hac est Reguli arca, Catonis scissum manu sua vulnus, Rutili exilium, calix venenatus, qui Socraten transtulit e carcere in caelum.
然而,高尚的生活由多样的行为构成;在这之中,有雷古鲁斯的木箱,有卡托用自己的手撕开的伤口,有鲁提利乌斯的流放,有将苏格拉底从监牢送往天堂的那杯毒药。
Ita cum optavi mihi vitam honestam, et haec optavi, sine quibus interdum honesta non potest esse.
因此,当我为自己期盼高尚的生活时,我同时也期盼了这些事物,因为没有这些,高尚的生活有时便无法存在。
§67.8" O terque quaterque beati. Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis Contigit oppetere! " Quid interest, optes hoc alicui an optabile fuisse fatearis?
“哦,三倍、四倍幸福的人啊,能在父辈的眼前,在特洛伊高耸的城墙下得以迎来死亡! ” 你向某人期盼这件事,与你承认这件事对他们而言是值得期盼的,这二者之间有什么区别呢?
§67.9Decius se pro re publica devovit; in medios hostes concitato equo mortem petens inruit.
德基乌斯为了国家献出了自己;他策马扬鞭,寻求死亡,冲入敌军阵中。
Alter post hunc, paternae virtutis aemulus, conceptis sollemnibus ac iam familiaribus verbis in aciem confertissiman incucurrit, de hoc sollicitus tantum, ut litaret, optabilem rem putans bonam mortem.
在他之后的另一人(即其子),效仿其父的德性,口诵庄严且已成家族惯例的誓言,冲入最密集的战线,他唯独关心一件事,即他的牺牲能被神明接纳,因为他认为光荣的死亡是一件值得期盼的事。
Dubitas ergo, an optimum sit memorabilem mori et in aliquo opere virtutis?
那么,你还会怀疑在德性的某种作为中、以令人瞩目的方式死去是最美好的事吗?
§67.10Cum aliquis tormenta fortiter patitur, omnibus virtutibus utitur.
当某人勇敢地承受折磨时,他调用了所有的德性。
Fortasse una in promptu sit et maxime appareat patientia.
也许其中一种,即忍耐,正派上用场且最为显眼。
Ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt.
然而,在那里还有勇敢,忍耐、承受与宽容不过是它的分支。
Illic est prudentia, sine qua nullum initur consilium, quae suadet, quod effugere non possis, quam fortissime ferre.
那里还有审慎,没有它就无法做出任何决定,它劝告你要尽可能勇敢地去承受那些你无法逃避的事情。
Illic est constantia, quae deici loco non potest et propositum nulla vi extorquente dimittit.
那里还有坚忍,它无法被从其位置上击退,任何强力也无法逼迫它放弃目标。
Illic est individuus ille comitatus virtutum: quicquid honeste fit, una virtus facit, sed ex consilii sententia.
那里还有德性那不可分割的伴随:凡是高尚地做成的事,虽由单一的德性完成,却符合全体的决议。
Quod autem ab omnibus virtutibus conprobatur, etiam si ab una fieri videtur, optabile est.
然而,被所有德性所赞同的事,即使看似是由单一德性完成的,也是值得期盼的。
§67.11Quid? Tu existimas ea tantum optabilia esse, quae per voluptatem et otium veniunt, quae excipiuntur foribus ornatis? Sunt quaedam tristis voltus bona.
怎么? 你以为只有那些通过快乐与闲暇而来的、在装饰华美的门前被迎接的事物,才是值得期盼的吗? 有些善物面带严峻之色。
Sunt quaedam vota, quae non gratulantium coetu, sed adorantium venerantiumque celebrantur.
有些期盼之事的实现,庆祝它的不是道贺的人群,而是顶礼膜拜、心怀敬畏的人群。
§67.12Ita tu non putas Regulum optasse, ut ad Poenos perveniret? Indue magni viri animum et ab opinionibus volgi secede paulisper.
因此,你不认为雷古鲁斯曾期盼自己到达迦太基人那里吗? 请披上伟大人物的心灵,暂时脱离世俗的见解。
Cape, quantam debes, virtutis pulcherrimae ac magnificentissimae speciem, quae nobis non ture nec sertis, sed sudore et sanguine colenda est.
尽你所能去领会那最美丽、最壮丽的德性的形象,我们不该用香火或花环,而该用汗水和鲜血去供奉它。
§67.13Adspice M. Catonem sacro illi pectori purissimas manus admoventem et vulnera parum alte demissa laxantem.
请看马克·卡托,他将极干净的双手按在神圣的胸膛上,撕开那不够深的伤口。
Utrum tandem illi dicturus es "vellem quae velles "et "moleste fero" an "feliciter quod agis"?
你究竟是要对他说“愿如你所愿”和“我为你感到难过”,还是要说“祝你所做的事顺利”?
§67.14Hoc loco mihi Demetrius noster occurrit, qui vitam securam et sine ullis fortunae incursionibus mare mortuum vocat.
在此处,我想起了我们的德美特里乌斯,他将那种安全、没有任何命运冲击的生活称为“死海”。
Nihil habere, ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas; malacia est.
没有任何能激发你、促使你行动的事物,没有任何其威胁与袭击能让你考验心灵之坚固的事物,而只是在动摇不得的闲暇中躺着,这并非平静,而是无风之海的沉闷。
§67.15Attalus Stoicus dicere solebat: "malo me fortuna in castris suis quam in deliciis habeat.
斯多葛学派的阿塔路斯常说:“我宁愿命运把我放在它的军营里,也不愿把我放在它的享乐中。
Torqueor, sed fortiter; bene est.
我受折磨,但很勇敢;这很好。
Occidor, sed fortiter; bene est.
我被杀害,但很勇敢;这很好。
"Audi Epicurum, dicet et "dulce est.
”听听伊壁鸠鲁怎么说,他甚至会说“这是甜蜜的”。
"Ego tam honestae rei ac severae numquam molle nomen inponam.
对于如此高尚而严峻的事情,我绝不会给它冠以软弱的名字。
§67.16Uror, sed invictus.
我被焚烧,但未被征服。
Quidni hoc optabile putem — non quod urit me ignis, sed quod non vincit? Nihil est virtute praestantius, nihil pulchrius.
为什么我不认为这是值得期盼的呢? ——不是因为烈火烧灼我,而是因为烈火未能战胜我。 没有比德性更卓越、更美丽的东西了。
Et bonum est et optabile, quicquid ex huius geritur imperio.
凡是在它的命令下所做的事,既是善的,也是值得期盼的。
VALE.
愿你健康。

词汇与语法注释

  1. 67.8Contigit oppetere — 动词 `contingit`(幸运地发生)以无人称形式使用,并以不定式 `oppetere`(面对[死亡]、死去)作为其主语。
  2. 67.9ut litaret — 动词 `litare` 意为“祭品被神明接纳、获得吉兆”。这里是目的从句,表明德基乌斯唯一关心的是他献出生命的自我牺牲(`devotio`)能够作为对神明有效的祭品被接纳(从而为国家带来胜利)。
  3. 67.13vellem quae velles — 虚拟式未完成过去时 `vellem` 表示与现在相反的愿望或委婉的表态(“我真希望”)。这是一句日常表示同情的客套话,暗指“如果你渴望(免除痛苦),我也同样为你期盼”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §67.7-67.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:67.7-67.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。