§66.35De bonis ac malis sensus non iudicat; quid utile sit, quid inutile, ignorat.
感官不评判善与恶;它不知道什么是好,什么是坏。
Non potest ferre sententiam, nisi in rem praesentem perductus est.
除非被带到眼前的实物面前,否则它无法做出判决。
Nec futuri providus est nec praeteriti memor; quid sit consequens, nescit.
它既不能预见未来,也不能记住过去;它不知道什么是结果。
Ex hoc autem rerum ordo sedesque contexitur et unitas vitae per rectum itura.
然而,正是由此,事物的秩序和基础才得以织就,走向正途之生命的统一性才得以形成。
Ratio ergo arbitra est bonorum ac malorum; aliena et externa pro vilibus habet et ea, quae neque bona sunt neque mala, accessiones minimas ac levissimas iudicat.
因此,理性是善恶的裁判者;它将无关的和外在的事物视为无价值之物,并判定那些既非善也非恶的事物为极其微小和轻微的附加物。
Omne enim illi bonum in animo est.
因为对理性而言,一切善都在心灵之中。
§66.36Ceterum bona quaedam prima existimat, ad quae ex proposito venit, tamquam victoriam, bonos liberos, salutem patriae.
此外,理性认为某些善是“第一类的善”,即通过有意的目的达到的善,例如胜利、优秀的子女、祖国的安全。
Quaedam secunda, quae non apparent nisi in rebus adversis, tamquam aequo animo pati morbum magnum, exilium.
某些善是“第二类的善”,它们只有在逆境中才显现出来,例如以平和的心态忍受重病或流放。
Quaedam media, quae nihilo magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam prudenter ambulare, conposite sedere.
某些善是“中性的善”,它们顺应自然的程度并不比违背自然的程度更多,例如明智地行走、端庄地坐着。
Non enim minus secundum naturam est sedere quam stare aut ambulare.
因为坐着比起站立或行走来,并不更少顺应自然。
§66.37Duo illa bona superiora diversa sunt.
这前两类的善是不同的。
Prima enim secundum naturam sunt: gaudere liberorum pietate, patriae incolumitate.
因为第一类的善是顺应自然的:如为子女的孝顺和祖国的安全而高兴。
Secunda contra naturam sunt: fortiter opstare tormentis et sitim perpeti morbo urente praecordia.
第二类的善是违背自然的:如勇敢地抵抗酷刑,在疾病灼烧内脏时忍受干渴。
" §66.38Quid ergo? Aliquid contra naturam bonum est?" Minime;
“那么怎么样? 难道违背自然的东西也是善吗?
sed id aliquando contra naturam est, in quo bonum illud existit.
”绝非如此;而是那善所存在于其中的境遇,有时是违背自然的。
Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et adversa valetudine adfligi contra naturam est, sed inter ista servare animum infatigabilem secundum naturam est.
因为受伤、在底下的火烤中消瘦、以及遭受疾病折磨是违背自然的,但在这些境遇中保持不屈不挠的精神则是顺应自然的。
§66.39Et ut quod volo exprimam breviter, materia boni aliquando contra naturam est, bonum numquam, quoniam bonum sine ratione nullum est, sequitur autem ratio naturam.
简而言之,我想表达的是:善的素材有时是违背自然的,但善本身绝非如此,因为没有理性就没有善,而理性是追随自然的。
"Quid est ergo ratio? "Naturae imitatio.
“那么,什么是理性? ”“对自然的模仿。
"Quod est summum hominis bonum? "Ex naturae voluntate se gerere.
”“什么是人至高无上的善? ”“按照自然的意志行事。
" §66.40Non est "inquit "dubium, quin felicior pax sit numquam lacessita quam multo reparata sanguine.
” 他说:“毫无疑问,从未受到挑衅的和平,比用许多鲜血换回的和平更幸福。
Non est dubium "inquit "quin felicior res sit inconcussa valetudo quam ex gravibus morbis et extrema minitantibus in tutum vi quadam et patientia educta.
毫无疑问,动摇不移的健康,比通过某种力量和忍耐从威胁生命的重病中挽救出来的健康是更幸福的状态。
Eodem modo non erit dubium, quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus vulnerum aut ignium. "
同样,毫无疑问,快乐比为了忍受伤痛或火刑的折磨而抗争的精神是更大的善。
§66.41Minime.
” 绝非如此。
Illa enim, quae fortuita sunt, plurimum discriminis recipiunt; aestimantur enim utilitate sumentium.
因为那些偶然的事物容许极大的差异;因为它们是根据接受它们的人的实用性来衡量的。
Bonorum unum propositum est consentire naturae; hoc in omnibus par est.
而善的唯一目的是顺应自然;这在所有善之中是平等的。
Cum alicuius in senatu sententiam sequimur, non potest dici: ille magis adsentitur quam ille; ab omnibus in eandem sententiam itur.
当我们在元老院里赞同某个人的意见时,不能说:“那个人比这个人赞同得更多”;所有人都是走向同一个意见。
Idem de virtutibus dico. omnes naturae adsentiuntur.
我对美德也是这样说的:它们全部赞同自然。
Idem de bonis dico: omnia naturae adsentiuntur.
我对善也是这样说的:它们全部赞同自然。
§66.42Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis praeter hos infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam.
一个人在年轻时去世,另一个在老年时去世,除他们之外,还有人还是个婴儿就夭折了,他所得到的仅仅是张望一下生命。
Omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum longius vitam passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum interrupit ipsa principia.
所有这些人同样都是凡人,即使有的死允许生命走得更远,有的在生命最茂盛的时候将其斩断,有的则在生命刚开始时就予以中断。
§66.43Alius inter cenandum solutus est.
有人在用餐时解脱了。
Alterius continuata mors somno est.
另一个人的死紧接着睡眠。
Aliquem concubitus extinxit.
有人在交欢时熄灭了生命。
His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim.
与这些人相对,我列举那些被利刃刺穿的人、因毒蛇咬伤而丧命的人、因房屋倒塌而砸碎的人、或因长期的筋骨抽搐而一寸寸被折磨致死的人。
Aliquorum melior dici, aliquorum peior potest exitus; mors quidem omnium par est.
有些人的结局可以说是较好的,有些人的则是较坏的;但所有人的死确实是平等的。
Per quae desiliunt, diversa sunt; in quod desiliunt, unum est.
他们跃下的途径是多样的,而他们跃入的终点却只有一个。
Mors nulla maior aut minor est; habet enim eundem in omnibus modum, finisse vitam.
死没有更大或更小之分;因为死在所有人身上都有着同样的限度,即结束生命。
§66.44Idem tibi de bonis dico: hoc bonum inter meras voluptates est, hoc inter tristia et acerba.
对于善,我也对你说明同样的话:这种善存在于纯粹的快乐之中,那种善存在于悲伤和痛苦之中。
Illud fortunae indulgentiam rexit, hoc violentiam domuit.
前者引导了命运的恩宠,后者征服了命运的暴虐。
Utrumque aeque bonum est, quamvis illud plana et molli via ierit, hoc aspera.
两者同样是善,尽管前者走的是平坦温柔的路,后者走的是崎岖不平的路。
Idem finis omnium est: bona sunt, laudanda sunt, virtutem rationemque comitantur; virtus aequat inter se, quicquid agnoscit.
所有善的终点都是相同的:它们是善,它们值得称赞,它们伴随着美德与理性;美德使它所认同的一切彼此平等。